PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

52.2.5 Quid igitur Christus? Quia superius et inferius Galileam uoluebant et prophetam, eripiens et omnes ab hac aliena suspicione, et ostendens quoniam non unus prophetarum est sed dominator orbis terrarum, ait: Ego sum lux mundi.
CLOSE
Griffolini

52.2.5 Quid Christus?B/1530: Christus, cum multifariam de Galilaea et propheta locuti essent, ut hanc alienam tolleret suspitionem, quod unus prophetarum et non mundi dominus putaretur.1530: putaretur? Ego, inquit, sum lux mundi,
CLOSE
Griffolini-Montanus

52.2.5 Quid Christus,1603: Christus? cum multifariam de Galilaea et propheta locuti essent, vt hanc alienam tolleret suspicionem, quod vnus prophetarum, et non mundi dominus putaretur?1603: putaretur: Ego, inquit, sum lux mundi.
CLOSE
Montfaucon

52.2.5 Quid ergo Christus? Quia Galilaeam et prophetam semper in ore versabant, omnes ab aliena opinione removens, et ostendens se non esse unum ex prophetis, sed mundi Dominum, ait: Ego sum lux mundi.