Commentarius

[Homilia LII]

52.1.1 Venerunt ergo ministri ad Pontifices et Pharisaeos, et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis eum? Responderunt ministri: Nunquam sic loquutus est homo ut hic homo.

52.1.2 Nihil veritate clarius, nihil simplicius; nisi nos maligne agamus; sed si maligne nos geramus, nihil difficilius.

52.1.3 Ecce Pharisaei et Scribae, qui sapientiores esse videbantur, qui cum Christo semper erant, quia insidias illi struebant, licet miracula viderent, licet Scripturas legerent, nihil lucri, sed multum damni tulerunt:

52.1.4 ministri vero, etsi illis omnibus expertes, una concione capti sunt: et qui ad illum vinciendum venerant, admiratione vincti redierunt.

52.1.5 Non illorum prudentia tantum admiranda est, quod signis non opus habuerint; sed etiam quod sola doctrina capti sint.

52.1.6 Non dixerunt enim, Nemo unquam tanta edidit miracula: sed quid? Nemo unquam sic loquutus est.

52.1.7 Non eorum ergo prudentia solum admirabilis est, sed etiam loquendi libertas, quod haec iis qui se miserant, dixerint; quod Pharisaeis ipsum impugnantibus, qui hac de causa nihil non agebant.

52.1.8 Venerunt, ait1862: om., ministri, et dicunt eis Pharisaei, Quare non adduxistis eum? Quod venerint, longe majus fuit, quam si mansissent; sic quidem illorum molestia liberati fuissent;

52.1.9 sed nunc Christi sapientiae sunt precones, majoremque exhibent fiduciam. Nec dicunt, Non potuimus propter turbam, quae illum quasi prophetam audit: sed quid?

52.1.10 Nemo unquam sic loquutus est. Atqui poterant illam excusationem afferre: sed rectum animum prae se ferunt.

52.1.11 Hoc enim non admirantium modo erat, sed etiam criminantium quod se ad illum ligandum misissent, quem potius audire oportebat.

52.1.12 Atqui non longam, sed brevem audierant concionem. Mens enim sincera non longis opus habet sermonibus. Tanta est vis veritatis.

52.1.13 Quid ergo Pharisaei? cum compungi oportuisset, illi contra sic incusant eos, Numquid et vos seducti estis?

52.1.14 Adhuc blandiuntur, nec asperis utuntur verbis, veriti ne omnino se desererent. Sed furorem tamen indicant et caute loquuntur.

52.1.15 Cum oportuisset interrogare quid dixisset, et dicta ejus admirari: id non faciunt gnari se haud dubie captum iri; sed stultissimo illos argumento impetunt.

52.1.16 Cur, inquiunt, nemo ex principibus credidit in eum? Itane, quaeso, Christum accusas, et non incredulos.1862: incredulos? Sed turba, quae non novit legem, maledicti sunt.

52.1.17 Hinc magis accusandi estis, quod turba credente vos increduli manseritis. Populares enim ut legem cognoscentes agebant.

52.1.18 Quomodo ergo maledicti sunt? Vos qui legem non servatis, maledicti estis; non illi qui legi obsequuntur. Non oportebat enim a non credentibus criminari eum, cui non credebatur1862: credebant.

52.1.19 Non probandus hic modus est: nam et vos non credidistis Deo, ut Paulus ait: Quid enim si non crediderunt quidam? Numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit? Absit.

52.1.20 Nam prophetae quoque ipsos semper accusabant dicentes, Audite principes Sodomorum; et, Principes tui non obtemperant; ac rursum, Annon vestrum est nosse judicium?

52.1.21 Et ubique vehementius illos incessunt. Quid igitur? Deumne propterea quispiam accusabit? Apage; illorum hoc crimen est.

52.1.22 Quonam autem alio signo quis deprehendere possit vos non cognoscere legem, quam1862: om. quod non credatis?

52.1.23 Cum autem dixissent neminem principum credidisse in eum, sed eos qui legem ignorabant, merito illos arguit Nicodemus his verbis: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius?

52.1.24 Ostendit eos nec nosse, nec servare legem. Nam si lex vetat quemquam interfici, nisi prius audiatur;

52.1.25 ipsi vero antequam audirent, id moliebantur; transgressores sunt legis: et quia dicebant neminem principum credidisse in eum;

52.1.26 ideo indicat Evangelista ipsum ex eorum numero esse, ut ostendat etiam principes in eum credidisse:

52.1.27 nondum tamen id palam, ut decuisset, exhibuerant: erantque nihilominus Christo addicti.

52.1.28 Vide autem quam parce arguit. Non dicit enim, Vos autem vultis illum occidere, et temere condemnatis hominem ut seductorem.

52.1.29 Verum non ita dixit, sed moderatius ingentem illorum impetum cohibebat, necnon illorum inconsiderantiam et sanguinarium animum.

52.1.30 Ideo in legem sermonem convertit, aitque: Nisi audierit diligenter, et cognoverit quid faciat. Itaque non audire tantum oportet, sed diligenter audire;

52.1.31 id enim sibi vult illud, et cognoverit quid faciat, quid velit, quare, et quam rem spectet, an ad reipublicae eversionem tendat ut inimicus.

52.1.32 Dubitantes ergo cum dixissent, neminem principum in ipsum credere, nec vehementer nec remisse in eum feruntur.

52.2.1 Quaenam haec consequentia, illo dicente, Lex nostra non judicat quemquam, respondere; Numquid et tu ex Galilaea es?

52.2.2 Cum oportuisset enim ostendere se non temere eo misisse qui illum vocarent, et non opus esse ipsum alloqui, acerbe furioseque reponunt: Scrutare et vide, quia ex Galilaea propheta non surgit.

52.2.3 Quid enim dixit homo ille? Num quod propheta esset? Dixit, non judicatum non occidi oportere.

52.2.4 Illi vero contumeliose, ac si Scripturarum prorsus ignarus esset, haec reponunt: ac si dicerent: Vade, disce; id enim sibi vult illud, Scrutare et vide.

52.2.5 Quid ergo Christus? Quia Galilaeam et prophetam semper in ore versabant, omnes ab aliena opinione removens, et ostendens se non esse unum ex prophetis, sed mundi Dominum, ait: Ego sum lux mundi.

52.2.6 Non Galilaeae, non Palaestinae, non Judaeae. Quid porro Judaei? Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum1862: uerum non est. O stultitiam!1862: stultitiam?

52.2.7 Ad Scripturas illos semper mittit, et dicunt, tu testimonium perhibes de teipso. Quod autem perhibuit testimonium? Ego sum lux mundi.

52.2.8 Magnum dictum, utique magnum. Sed non valde illos exagitavit, quia nec se jam aequalem Patri dicebat, nec se Filium ejus esse vel Deum; sed lucem tantum.

52.2.9 Illud quoque tamen evertere volebant: nam majus illud erat, quam dicere, Quid sequitur me, non ambulabit in tenebris.

52.2.10 Lucem et tenebras spirituales dicit; hoc est, non manet in errore.

52.2.11 Hic Nicodemum allicit, et erigit, utpote qui libere loquutus esset, atque ministros laudat quod ita se gesserint.

52.2.12 Clamare enim hoc significat, quod voluerit illos ad audiendum inducere:

52.2.13 simulque subindicat, illos clam dolos struere, in tenebris nempe et in errore, sed lucem non superaturos esse.

52.2.14 Atque Nicodemo in mentem revocat verba illa quae nuper dixerat: Omnis qui male operatur, odit lucem, et non venit ad lucem, ne opera ejus appareant.

52.2.15 Quia dicebant, neminem principum in eum credidisse;

52.2.16 ideo ait, Qui male agit, non venit ad lucem, ostendens non ex lucis imbecillitate illud esse, sed ex illorum perversa voluntate.

52.2.17 Responderunt et dixerunt ei: Tu de teipso testimonium perhibes. Quid igitur ille?

52.2.18 Etsi ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est: quia scio unde veni et quo vado. Vos autem nescitis unde venio.

52.2.19 Quod prius dixerat, hoc opponunt Judaei tamquam praecipue dictum. Quid ergo Christus?

52.2.20 Illud evertit atque ostendit, se illa secundum ipsorum opinionem dixisse eis, quod eum simplicem hominem esse arbitrarentur, aitque:

52.2.21 Etsi ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde venio.

52.2.22 Quid sibi vult hoc,1862: hoc? Ex Deo sum et Deus et Filius Dei?1862: Dei. Deus sibi fide dignus testis; vos vero non nostis;

52.2.23 sponte vestra maligne agitis, et cum sciatis, nescire simulatis, sed secundum humanam sententiam loquimini, nihilque amplius intelligere vultis, quam id quod apparet.

52.2.24 Vos secundum carnem judicatis. Ut secundum carnem vivere, male vivere est; sic secundum carnem judicare, est injuste judicare.

52.2.25 Ego non judico quemquam: et si judico, judicium meum verum est. Hoc est, injuste judicatis.

52.2.26 Et si injuste judicamus, inquiunt, cur non redarguis? cur non castigas? cur non condemnas? Quia non ad hoc veni, inquit.

52.2.27 Id enim significat illud: Ego non judico quemquam: et si judico, judicium meum verum est. Nam si judicare vellem, ex damnatorum numero essetis.

52.2.28 Haec vero non judicans dico, inquit. Neque ideo dixi, Non judicans dico, quod non fidam, me si judicem, vos esse capturum.

52.2.29 Nam si judicarem, juste vos condemnarem. At nunc tempus judicii non est. Futurum quoque judicium subindicat, cum dicit, Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater.

52.2.30 Hic porro innuit, non se solum ipsos damnare, sed etiam Patrem. Deinde hoc sub umbra quadam dixit, in rei testimonium inducens.

52.2.31 In lege autem vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse.

52.3.1 Quid hic dixerint haeretici? quid plus habeat, quam homines, si hoc dictum simpliciter accipiamus?

52.3.2 Apud homines enim ideo hoc statutum fuit, quia nemo solus est fide dignus.

52.3.3 Apud Deum autem quomodo hoc stare potuerit? Cur dictum est, duo? Num quia duo sunt, vel quia homines sunt, ideo sunt duo?

52.3.4 Si quia duo sunt, cur non confugit ad Joannem, nec dixit, testimonium ego perhibeo de meipso, perhibet quoque de me Joannes? cur non ad Angelum? cur non ad Prophetas?

52.3.5 Nam sexcenta alia proferre poterat testimonia. Sed non hoc tantum vult significare, quod duo sint; sed etiam quod ex eadem sint substantia.

52.3.6 Dicunt ei: Quis est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum.

52.3.7 Cum enim scientes tamquam inscii interrogarent, quasi tentantes eum, ne responsione quidem illos dignatur.

52.3.8 Ideo clarius deinceps liberiusque loquitur, atque ex signis exque doctrina sequentium se testimonium accipit, quod jam crucis tempus immineret.

52.3.9 Scio, inquit, unde venerim; quod non illos1862: illos non valde movit; cum addidit autem, Quo ego vado, magis illos exterruit, quasi non esset in morte permansurus.

52.3.10 Sed cur non dixit, Deus sum; sed, scio unde venio? Semper humilia sublimibus admiscet, et haec etiam suboccultat.

52.3.11 Cum dixisset enim, Ego testimonium perhibeo de meipso, idque ostendisset, ad humiliora venit; ac si dixisset, Scio a quo missus sim, et ad quem vadam.

52.3.12 Sic non poterant contradicere, cum audirent, ab eo missum esse et ad eum reverti. Nihil enim, inquit, falsi loquutus sum.

52.3.13 Inde veni, illuc remigro ad verum Deum. Vos autem Deum non nostis: ideo secundum carnem judicatis.

52.3.14 Nam post tot audita indicia et argumenta adhuc dicitis, Non est verus: et Moysem fide dignum putatis, et de aliis et de se loquentem; Christum vero non item.

52.3.15 Hoc est secundum carnem judicare. Ego autem non judico quemquam. Atqui etiam dicit, Pater neminem judicat.

52.3.16 Cur ergo hic dicit: Et si judico, judicium meum justum est, quia non sum solus? Rursus secundum illorum opinionem loquitur.

52.3.17 Hoc est, Judicium meum, Patris est: neque aliter quam ego Pater judicat, neque aliter ego, quam Pater. Cur vero Patrem memoravit?

52.3.18 Non putabant illi fide dignum Filium, nisi Patris testimonium accepisset. Alioquin dictum illud non stetisset.

52.3.19 Apud homines enim cum duo de re aliena testimonium ferunt, tunc testimonium verum habetur;

52.3.20 hoc est enim, duos testimonium ferre. Si quis vero de se testimonium ferat, non jam duo testes sunt.

52.3.21 Viden’ illum non alia de causa hoc dixisse, nisi ut ostenderet se consubstantialem esse, et per semetipsum deinde non egere se alio testimonio; utque probaret se nihil minus habere, quam Patrem?

52.3.22 Vide ergo auctoritatem: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater.

52.3.23 Non id posuisset si minoris substantiae fuisset. Deinde ne numeri causa id positum putes, vide potestatem in nullo diversam.

52.3.24 Testificatur homo cum ex se fide dignus est, non cum testimonio eget; hocque in aliena re: in re vero sua, cum testimonio eget, non jam est fide dignus.

52.3.25 Hic vero contra: nam in re sua testificans, et se alterius testimonium habere dicens, se fide dignum esse dicit, undique suam ostendens auctoritatem.

52.3.26 Cur enim cum dixit, Non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; et duorum hominum testimonium verum est; non tacuit, sed adjecit,

52.3.27 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso? auctoritatem utique demonstrans.

52.3.28 Et primo seipsum posuit: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso.

52.3.29 Hic vero ostendit se honore parem: nihilque illis prodesse si Deum Patrem se nosse dicant, si se ignorent, cujus rei causam esse dicit, quod se cognoscere nolint.

52.3.30 Dicit ergo non posse Patrem cognosci sine sui cognitione, ut vel sic eos ad sui notitiam attraheret.

52.3.31 Quia enim ipso relicto Patrem semper discere quaerebant, ait: Non potestis nosse Patrem sine me.

52.3.32 Itaque qui in Filium blasphemant, non in ipsum tantum, sed et in Patrem blasphemant.

52.4.1 Haec nos caveamus, et Filium glorificemus: qui si non ejusdem esset naturae, non ita loquutus esset.

52.4.2 Quod si tantum docuerit, licet alterius esset substantiae, posset quispiam cognoscere Patrem, et ipsum ignorare; rursumque qui Patrem nosset, non ideo Filium cognosceret.

52.4.3 Neque enim qui novit hominem, novit etiam Angelum. Imo, inquies, nam qui novit creaturam, novit et Deum. Minime.

52.4.4 Multi enim norunt creaturam, imo omnes homines, qui vident illam, et Deum non norunt. Glorificemus ergo Filium Dei, non hac gloria tantum, sed etiam per opera.

52.4.5 Sine hac enim gloria, illa nihil est. Vide tu, inquit, Judaeus cognominaris, et in lege quiescis, et gloriaris in Deo.

52.4.6 Qui alium doces, teipsum non doces? qui in lege gloriaris, per legis transgressionem Deum inhonoras?

52.4.7 Vide ne nos ipsi in recta fide gloriantes, quod vitam fidei consentaneam non exhibeamus, Deum inhonoremus; dum in causa sumus quod blasphemetur.

52.4.8 Vult enim ille Christianum esse doctorem orbis, fermentum, lucem, salem. Quid est lux? vita splendens, nihil obscuri habens.

52.4.9 Lux non sibi utilis est, ut neque sal, neque fermentum, sed aliis utilitatem afferunt. Ita a nobis non utilitas tantum nostra, sed et aliorum exigitur.

52.4.10 Sal enim nisi salsum reddat, non est sal; sed aliud quidpiam deprehenditur:

52.4.11 nam si nos recte vivamus, alii quoque bene se gerent: donec autem recte vivamus, non poterimus aliis prodesse.

52.4.12 Nihil fatuum, nihil molle apud nos sit. Tales sunt res saeculares, tales hujus mundi solicitudines.

52.4.13 Ideo virgines fatuae sunt appellatae, quia fatuis rebus saecularibus operam dabant. Hic congregantes, nec deponentes ubi deponere par erat.

52.4.14 Timendum ergo ne idipsum nobis contingat, neve sordidis induti vestibus abeamus illo, ubi omnes splendidis sunt induti.

52.4.15 Nihil enim sordidius peccato, nihil impurius. Quapropter ejus naturam describens propheta clamabat, Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae.

52.4.16 Si vis peccati foetorem ediscere, postquam commissum est illud considera, cum jam a concupiscentia liber es, cum igne non succenderis, tunc percipies quid sit peccatum.

52.4.17 Iram cogita cum tranquillus es; avaritiam, cum expers es illius affectus. Nihil turpius, nihil foedius rapina et avaritia.

52.4.18 Haec frequenter dicimus, non ut vobis molestiam pariamus; sed ut magnum ac mirabile quidpiam lucremur.

52.4.19 Nam qui re semel audita non corrigitur, forte si secundo audiat, emendabitur; vel tandem si tertio moneatur.

52.4.20 Utinam autem omnes a malis omnibus liberati bonum Christi odorem habeamus, cui gloria cum Patre et Spiritu sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY