PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

52.1.9 Nunc autem precones efficiuntur Christi sapiencie, et magis ostendunt propalationem et non dixerunt. Non potuimus propter turbam quoniam ut prophetam attendebant. Sed quid?
CLOSE
Griffolini

52.1.9 Nunc praecones fiunt sapientiae Christi, et maiorem prae se ferunt animum. Neque excusant se propter turbam non potuisse, quae eum tanquam prophetam sequuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

52.1.9 nunc praecones fiunt sapientiae Christi, et maiorem prae se ferunt animum: neque excusant se propter turbam non potuisse, quae eum tanquam prophetam sequuntur:
CLOSE
Montfaucon

52.1.9 sed nunc Christi sapientiae sunt precones, majoremque exhibent fiduciam. Nec dicunt, Non potuimus propter turbam, quae illum quasi prophetam audit: sed quid?