Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia LII (Paris fol.91vb-93va; Harley fol.119ra-121rb)

52.1.1 Venerunt igitur ait ministri et principes sacerdotum ad Phariseos, et dixerunt eis illi: Propter quid non adduxistis eum? Responderunt igitur ministri: Nunquam ita locutus est homo.

52.1.2 Nichil ueritate manifestius, nichil simplicius, nisi malignemur nos; quemadmodum malignantibus, nichil difficilus.

52.1.3 Ecce enim Pharisei quidem et scribe, qui quasi uidebantur sapientiores coexistentes semper cum Christo insidiarum gratia et miracula uidentes et scripturas legentes nichil profecerunt sed et lesi sunt.

52.1.4 Ministri uero nichil horum habentes dicere ab una sola contione manucapti sunt, et abeuntes ut eum ligarent, redirunt ligati miraculo.

52.1.5 Non prudenciam autem eorum admirari solum est quoniam signis non eguerunt, sed quod a doctrina sola capti sunt.

52.1.6 Non enim dixerunt quoniam numquam mirificauit homo ita. Sed quid? Numquam locutus est homo ita.

52.1.7 Non prudenciam eorum igitur admirari solum est, sed et propalationem quoniam ad eos qui miserunt hec dicebant ad Phariseos, ad eos qui bellabantur et omnia pro hoc agebant.

52.1.8 Venerunt enim, ait, ministri et dicunt Pharisei: Propter quid non adduxistis eum? Venire aut multo magis uis erat quam manere. Nam tunc quidem utique eruti essent ab horum odio.

52.1.9 Nunc autem precones efficiuntur Christi sapiencie, et magis ostendunt propalationem et non dixerunt. Non potuimus propter turbam quoniam ut prophetam attendebant. Sed quid?

52.1.10 Numquam locutus est ita homo. Et nimirum poterant dicere illam excusationem, sed ostendunt suam rectam mentem.

52.1.11 Hoc enim non admirantium eum solum erat, sed et hos incusantium quoniam miserunt ligaturos eum eos quem audire eos oportebat.

52.1.12 Et quippe neque longam audierunt concionem sed breuem. Cum enim mens incorrupta fuerit, neque longis sermonibus opus est. Tale enim est ueritas.

52.1.13 Quid igitur pharisei? Cum congruum esset compungi, contrarium faciunt recusant eos, Num et uos seducti estis? dicentes.

52.1.14 Adhuc eis blandiuntur. Non cathaphorice id est manifeste utuntur sermone, formidantes ne rursus abscindantur, sed et furorem ostendunt, et cum paritate loquntur.

52.1.15 Cum congruum esset interrogare quid locutus est et admirari ea que dicta sunt, hec quidem non faciunt. Nouerant enim quoniam capi haberent, ab argumento uero ualde insipienti eis sillogizant.

52.1.16 Propter quid enim nullus, ait, principum credidit in eum? In hoc igitur Christum accusant, et non eos qui non crediderunt. Sed turba, ait, que non cognoscit legem, maledicti sunt.

52.1.17 Hec enim uestra que maior accusatio quoniam turba quidem credidit. Vos autem non credidistis, et nimirum ea que sunt eorum qui cognoscunt legem, faciebant illi.

52.1.18 Qualiter igitur maledicti sunt? Vos enim maledicti estis qui non obseruastis legem, non illi qui a lege suadentur, non ab hiis qui non credunt, detrahere hiis qui credunt.

52.1.19 Non enim rectus hic modus quia uos non credidistis deo, sicut Paulus ait: Quid enim si non crediderunt quidam? Non enim incredulitas eorum fidem dei euacuauit? Absit.

52.1.20 Et non prophete eos semper accusabant, dicentes: Audite principes Sodomorum; et: Principes tui non obediunt. Et rursus: Nonne uestrum est cognoscere iudicium?

52.1.21 Et ubique uehemencius superapponuntur eis. Quid igitur? Et deum quis accusabit propter hoc? Absit. Illorum enim hoc crimen.

52.1.22 Quod uero utique aliud quis faciet signum eius quod non cognoscitis uos legem quam non suaderi?

52.1.23 Quia uero dixerunt quoniam non principum quis credidit in eum, et quoniam qui non cognoscunt legem, consequenter illos tangit Nichodemus, ita dicens: Non lex nostra iudicat quemquam nisi audierit ab eo.

52.1.24 Ostendit enim eos neque cognoscentes legem neque facientes que sunt legis. Si enim illa quidem nullum iubet interficere hominem non prius audientes,

52.1.25 hii uero antequam audirent in hunc impetum fecerunt, transgressores sunt legis. et quia dixerunt et nullus principum credidit in eum;

52.1.26 propter hoc designat euangelista quoniam unus erat ex eis, ostendens quoniam et principes crediderunt in eum.

52.1.27 Nam propalationem quidem nondum decentem demonstrabant. Verumptamen familiares erant Christo.

52.1.28 Vide autem qualiter et cum parcitate reprehensionem inducit. Non enim dixit: Vos autem uultis eum interficere, et simpliciter condempnatis hominem ut seductorem.

52.1.29 Sed initius ineffabilem eorum impetum et non examinatum et occisiuum abscidens.

52.1.30 Propter hoc ad legem uertit sermonem, dicens: Nisi audierit diligenter et cognouerit quid faciat. Quare neque audiencia opus est nuda sed diligenti.

52.1.31 Hoc enim est et cognouerit quid faciat, quid uult et propter quid et in quo, utrum in euersione rei publice et ut inimicus.

52.1.32 Anxiantes igitur quia dixerunt, nullus principum credidit, neque uehementer, neque cum parcitate ei allati sunt.

52.2.1 Quam enim consequenciam habebat dic michi dicente illo: Lex nostra non iudicat quemquam; dicere: Num et tu ex Galilea es?

52.2.2 Congruo enim existente ostendere quoniam non indiscrete miserunt uocaturi eum, aut quoniam non oportet participare ratione, rusticius et iracundius utuntur contradictione: Interroga et uide quoniam ex Galilea propheta non surrexit.

52.2.3 Quid enim dixit homo quoniam propheta est? Dixit non iudicatum, interficere non oportet.

52.2.4 Hii uero iniuriose ut nescienti de scripturis quid, hec induxerunt. Acsi diceret quis. Vade, disce; hoc enim est interroga et uide.

52.2.5 Quid igitur Christus? Quia superius et inferius Galileam uoluebant et prophetam, eripiens et omnes ab hac aliena suspicione, et ostendens quoniam non unus prophetarum est sed dominator orbis terrarum, ait: Ego sum lux mundi.

52.2.6 Non Galilee, neque Palestine, neque Iudee. Quid igitur Iudei? Tu de teipso testaris? Testimonium tuum non est uerum. O insipiencia!

52.2.7 Ad scripturas misit superius et inferius et dicunt adhuc: Tu de teipso testaris. Quid autem testatus est? Ego sum lux mundi.

52.2.8 Magnum est quod dictum est et uere magnum. Sed non ualde eos percussit quia neque exequat nunc seipsum patri, neque se filium esse illius dixit, neque deum, sed lux in terra.

52.2.9 Igitur uolebant quidem euertere et hoc. Et nimirum multo maius hoc eo quod dicit: Qui sequitur me non ambulat in tenebris.

52.2.10 Lucem et tenebras intellectualiter dicens: Hoc est non manet in errore.

52.2.11 Hinc et Nicodemum attrahit, et inducit et ualde propalantem et ministros laudat facientes.

52.2.12 Hoc enim est id est clamasse hoc est uolentis construere ut et illi audirent.

52.2.13 Simul autem et ipsos enigmatice insinuat occulte dolos complicantes et in tenebris et in errore, sed lucem non superabunt.

52.2.14 Sed Nicodemum reminiscitur uerborum illorum que dixit primum: Omnis qui mala agit, odit lucem et non uenit ad lucem ut non manifestentur eius opera.

52.2.15 Quia enim dixerunt quoniam nullus ex principibus credidit in eum.

52.2.16 Propter hoc ait: Qui mala agit, odit lucem ostendens quoniam non est lucis imbecillitas, hoc id est non uenire, sed illorum mentis et peruerse optionis.

52.2.17 Responderunt et dixerunt ei: Tu de teipso testaris? Quid igitur ipse?

52.2.18 Et si ego testor de meipso, testimonium meum est uerum quoniam noui unde uenio et quo uado. Vos autem non nouistis unde uenio.

52.2.19 Quod antea dixi, hoc hii permittunt ut antecedenter dictum. Quid igitur Christus?

52.2.20 Euertens id et ostendens quoniam illa ut ad eos et suspicionem eorum locutus est hominem eum suspicantium nudum, ait:

52.2.21 Et si ego testor de meipso, testimonium meum est uerum quoniam noui unde uenio.

52.2.22 Quid est hoc? Ex deo sum et deus et dei filius. Deus autem ipse sibiipsi fidei dignus testis, uos autem non nouistis.

52.2.23 Voluntarie malignamini ait et scientes simulamini nescire, sed ab humana mente, omnia loquimini nichil plus immittentes eo quod uidetur intelligere.

52.2.24 Vos secundum carnem iudicatis. Sicut enim secundum carnem uiuere male uiuere est, ita secundum carnem iudicare, iudicare iniuste est.

52.2.25 Ego non iudico quemquam; et si iudicem, meum iudicium iustum est, quod autem dicit tale est, iniuste iudicatis.

52.2.26 Et si iniuste iudicamus, ait: Propter quid non accusas, propter quid non conuincis, propter quid non condempnas? Quoniam non in hoc ueni, ait.

52.2.27 Hoc enim est illud: Ego non iudico quemquam, sed et si iudicem ego, iudicium meum iustum est. Quia si uellem iudicare, uos utique eorum qui condempnati sunt essetis.

52.2.28 Et hec non iudicans dico, ait. Non propter hoc autem dixi non iudicans dico ut presumens iudicare quoniam si iudicarem, interficerem utique uos.

52.2.29 Et si iudicarem, iuste utique uos condempnarem. Sed nunc tempus iudicii non est, sed et de futuro iudicio enigmatice insinuauit: Quoniam solus non sum, sed ego et qui misit me pater.

52.2.30 Hic enigmatice insinuauit quoniam non ipse solus eos condempnat sed et ipse pater. Deinde coobumbrauit id in suum testimonium inducens.

52.2.31 Sed in lege uestra scriptum est quoniam duorum testimonium uerum est.

52.3.1 Quid utique dicent hic heretici? Quod plus habet hominibus si simpliciter ita exceperimus quod dictum est?

52.3.2 Nam in hominibus quidem, propter hoc determinatum est hoc quia secundum seipsum non est fide dignus quis.

52.3.3 In deo autem qualiter utique hoc habebit rationem? Qualiter igitur dictum est, hoc id est duorum? Non quia duo aut quia homines propter hec duo?

52.3.4 Si enim quia duo sunt, cuius gratia non refugit ad Iohannem neque dixit: Testor ego de meipso et testatur de me Iohannes? Cuius gratia ad angelos aut ad prophetas?

52.3.5 Etenim infinita utique inuenisset alia testimonia. Sed non hoc uult ostendere solum quod duo, sed quoniam et eiusdem substancie.

52.3.6 Dicunt ei: Quis est pater tuus? Deinde ait: Neque me nouistis, neque patrem meum.

52.3.7 Quia enim scientes ut nescientes dicebant, et ut temptantes eum, neque responsione eos dignatur.

52.3.8 Propter hoc dicit de reliquo omnia apertius et cum ampliori propalatione et a signis et a doctrina eorum que sequntur testimonium accipiens, et in eo quod prope erat crux.

52.3.9 Noui enim, ait, unde uenio. Hoc non utique eos uehementer tetigit. Hoc autem id est inducere et quo ego uado, magis eos terruit utique ut non debente eo manere in morte.

52.3.10 Propter quid autem non dixit quoniam noui quoniam deus sum, sed dixit quoniam noui unde uenio? Semper humilia remiscet altis, sed et ipsa omnia circumtrahit.

52.3.11 Dicens enim quia ego testor de meipso, et hoc ostendens uenit ad humilius. Ac si diceret: Noui a quo missus sum et ad quem abeo.

52.3.12 Ita enim utique nichil habuissent contradicere audientes quoniam ab illo missus est et ad illum uadit. Non enim utique dixissem, ait, aliquod mendacium.

52.3.13 Et illinc ueniens et illinc uadens ad uerum deum. Vos autem nescitis deum; propter hoc secundum carnem iudicatis.

52.3.14 Qui enim tot audierunt coniecturas et redargutiones adhuc dicunt: Non est uerus. Et Moysen dignum fide extimatis? Et pro quibus de aliis et pro quibus de se dicit, Christum autem non adhuc.

52.3.15 Hoc secundum carnem iudicare est. Ego autem non iudico quemquam.

52.3.16 Qualiter igitur hic ait: Et si iudico, iudicium meum iustum est, quoniam non sum solus? Rursus ad suspicionem illorum loquitur.

52.3.17 Hoc est iudicium meum est patris. Non aliter utique iudicaret pater iudicans, nisi ut ego, neque utique aliter ego, nisi ut pater. Cuius autem gratia et solius meminit?

52.3.18 Non enim extimabant dignum fide esse filium, nisi patris testimonium assumpsisset. Sed et aliter neque staret quod dictum est.

52.3.19 Nam in hominibus quidem eum duo aliene rei testantur, tunc testimonium est uerum.

52.3.20 Hoc enim est duos testari. Si uero debeat quis sibiipsi testari, non adhuc duo sunt.

52.3.21 Vides quoniam adhuc nullo alio istud dixit quam ut ostendat consubstantiale, sibiipsi et per seipsum rursus ostendat non indigentem eum alio testimonio, et ostendat nil minus habentem patre?

52.3.22 Vide denique auctoritatem. Ego sum qui testor de meipso, et testatur qui misit me pater de me.

52.3.23 Non utique autem si minoris substancie esset, hoc utique posuisset. Nunc autem ut non extimes quoniam nisi gratia assumptus est, considera potestatem nil habentem alteratum.

52.3.24 Testatur homo cum a seipso dignus fide fuerit, non cum testimonio indiguerit et hoc in aliena re. In propria uero cum testimonio indigeat quod ab alio non adhuc est dignus fide,

52.3.25 hoc autem contrarium omne. Etenim in alia re testans et ab alio dicens testimonium habere, dignum fide se ipsum esse ait undique ostendens suiipsius auctoritatem.

52.3.26 Propter quid enim dicens: Non sum solus, sed ego et qui misit me pater, et hoc id est duorum hominum testimonium est uerum; non siluit, sed induxit.

52.3.27 Ego sum qui testor de meipso? Manifestum est quoniam auctoritatem ostendens.

52.3.28 Et primum quidem seipsum posuit: Ego sum qui testor de meipso.

52.3.29 Ostendit hic et coequalitatem honoris, et quoniam nil prodest eis deum dicentes scire patrem, ipsum nescientes. Et huius causam esse ait istud, eum nolle scire.

52.3.30 Dicit igitur quoniam non est possibile scire patrem sine eo ut uel eos ita attrahat in sui cognitionem.

52.3.31 Quia enim dimittentes eum semper patrem querebant discere, dicit: Non potestis scire patrem sine me.

52.3.32 Quare qui filium adnichilant, non eum blasphemant solum, sed et eum qui genuit.

Morale lii. De eo quod oportet Christianum et uitam habere uirtuosam.

52.4.1 Hec fugiamus nos et glorificemus filium, et nimirum si non nature esset eiusdem, nequaquam ita dixisset.

52.4.2 Si enim docuisset solum alterius autem substancie esset, inesset et eum ignorantes, scire patrem. Et rursus, non esset eum scientes omnino scire patrem.

52.4.3 Neque qui hominem scit, nouit angelum utique. Etenim qui creaturas nouit, nouit deum. Nequaquam.

52.4.4 Multi enim sunt qui creaturas nouerunt, magis autem omnes homines. Viderunt enim eas et deum non nouerunt. Glorificemus igitur filium dei, non gloria hac solum, sed et ea que per opera.

52.4.5 Hec autem circa illam nichil est. Si uero tu, ait Paulus, Iudeus nominaris et requiescis in lege, gloriaris in deo.

52.4.6 Qui igitur doces alium, teipsum non doces? Qui in lege gloriaris in deo. Qui igitur doces, qui in lege gloriaris per preuaricationem legis deum dehonoras?

52.4.7 Vide nequando et nos in rectitudine fidei gloriantes. Propterea quia non conuenientem fidei uitam demonstramus deum dehonoremus facientes eum blasphemari.

52.4.8 Etenim magistrum orbis terrarum et fermentum et lucem et sal esse uult Christianum. Quid autem est lux? Vita fulgens, nichil habens tenebrosum.

52.4.9 Lux autem non tantum sibiipsi utilis, neque sal, neque fermentum, sed et in alios ostendit utilitatem. Ita non nostrum commodum expetimus solum, sed et id quod aliorum.

52.4.10 Sal enim nisi saliat non est sal, sed et aliud quid ostendit quoniam si ipsi direxerimus.

52.4.11 Erunt omnino et alii donec ipsi non direxerimus, neque aliis prodesse poterimus.

52.4.12 Nichil fatuum, nichil molle apud nos. Tales enim mundane res, tales seculares sollicitudines.

52.4.13 Propter hoc uirgines fatue uocate sunt quia circa fatuas mundanas res occupabantur. Hic quidem congregantes ubi aut oportebat, non deponentes.

52.4.14 Timor igitur ne et nos idem paciamur, timor autem ne et nos habeamus sordida induti uestimenta, ubi omnes habent fulgida et circumlucencia.

52.4.15 Etenim nichil peccato sordidius, nichil immundius. Ideo naturam eius propheta interpretans clamabat: Putruerunt et putrefacte sunt cicatrices mee.

52.4.16 Et si uis discere peccati fetorem, excogita id postquam factum est cum a desiderio ereptus fueris, cum non adhuc molestat ignis, et tunc uidebis quid est peccatum.

52.4.17 Excogita furorem cum in transquillitate fueris. Excogita auariciam cum extra hanc factus fueris passionem. Nichil turpius, nichil contaminabilius rapina et auaricia.

52.4.18 Hec continue dicimus, non molestare uos uolentes, sed lucrari quid magnum et mirabile.

52.4.19 Quia enim ex semel audiendo non direxerit, fortassis ex secundo audiendo faciet hec et qui secundum transcurrit, ex tercio dirigitur.

52.4.20 Fiat autem nos omnes ab omnibus erutos nequiciis, bonum odorem Christi habere quem ipsi gloria est in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY