53.1.12 Quod autem dicit tale est. Nil mirabile uos talia excogitare homines carnales et nichil intelligentes spirituale, sed non ego agam quid tale: Desuper enim sum. Vos ex mundo hoc estis.
53.1.12 hoc est, haud mirum, si uos carnales homines haec et nihil spiritale suspicemini. Ego tamen1470: tum talia non faciam, uos deorsum estis. Ego desuperius sum, uos de mundo hoc estis.
53.1.12 Hoc est, haud mirum, si vos carnales homines haec, et nihil spiritale suspicemini, ego tamen talia non faciam. Vos deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis.
53.1.12 id est, Nihil mirum si vos homines carnales talia cogitatis, qui nihil spirituale concipitis. At ego non simile quidpiam faciam, de supernis enim sum. Vos de hoc mundo estis.