Commentarius

[Homilia LIII]

53.1.1 Haec verba loquutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus.

53.1.2 O Judaicam dementiam! ante Pascha eum quaerebant, atque in medio positum, et per se et per alios ipsum comprehendere saepe frustra tentaverant; neque tamen sic de illius virtute stupefacti sunt, sed in malitia perstiterunt.

53.1.3 Quod enim id semper tentarent indicat ille: Haec loquutus est in gazophylacio, docens in templo, et nemo apprehendit eum.

53.1.4 In templo loquebatur more magistri, quod magis illos excitare debuisset. Et ea loquebatur de quibus offendebantur, et accusabant eum, quod seipsum aequalem Patri faceret.

53.1.5 Illud enim, Duorum hominum testimonium verum est, hoc significat.

53.1.6 Attamen haec, inquit, loquebatur in templo, et quasi magister, et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus; id est, tempus idoneum non erat quo crucifigi volebat.

53.1.7 Itaque tunc non illorum potestatis fuit, sed dispensationis ejus. Ipsi enim jam olim volebant, nec potuerunt; nec tunc potuissent, nisi ipse permisisset.

53.1.8 Dixit ergo eis iterum Jesus: Ego vado, et quaeretis me. Cur hoc frequenter dicit? ut illorum animos commoveret ac perterrefaceret.

53.1.9 Vide namque quantam id pareret formidinem. Nam cum illum interficere vellent, ut ab illo se exonerarent, quaerunt quo vadat; tantam de re tali conceperant opinionem.

53.1.10 Aliud quoque illos docere volebat, non ex ipsorum violentia rem ita fore, sed id jam pridem praefiguratum esse, et his verbis resurrectionem praedixit.

53.1.11 Dicebant ergo, Numquid interficiet semetipsum? Quid ergo Christus? Illorum ut removeret suspicionem, et ostenderet rem illam esse peccatum, ait: Vos deorsum estis;

53.1.12 id est, Nihil mirum si vos homines carnales talia cogitatis, qui nihil spirituale concipitis. At ego non simile quidpiam faciam, de supernis enim sum. Vos de hoc mundo estis.

53.1.13 Hic rursum mundanas carnalesque cogitationes dicit. Unde palam est illud, Ego non sum de hoc mundo, non significare ipsum non accepisse carnem; sed procul esse ab illorum nequitia.

53.1.14 Etenim discipulos ex mundo non esse dicit; habebant tamen illi carnem. Quemadmodum igitur Paulus dicens, Non estis in carne, non incorporeos intelligit;

53.1.15 sic discipulos non esse de hoc mundo, id illorum philosophiam testificatur. Dixi ergo vobis, quia si non credideritis quia ego sum, in peccatis vestris moriemini.

53.1.16 Nam si ideo venit, ut tolleret peccatum mundi, et si non potest exui peccatum nisi per lavacrum, necesse est non credentem veterem habere hominem.

53.1.17 Nam qui non vult sese per fidem morti tradere et sepulturae, cum veteri homine morietur, et illo migrabit peccatorum poenas daturus.

53.1.18 Ideo dicebat: Qui non credit, jam judicatus est, non solum quod non credat, sed etiam quia cum prioribus peccatis abit. Dicebant ergo: Tu quis es? O dementiam!

53.1.19 Post tantum temporis, post signa et doctrinam, interrogant, Tu quis es? Quid igitur Christus? Principium qui et loquor vobis.

53.1.20 Hoc est, indigni estis, qui verba mea audiatis, nedum discatis qui1862: quis ego sim. Vos enim me semper tentantes loquimini, nihilque dictis meis attenditis:

53.1.21 et his de rebus omnibus nunc coarguere possim; hoc enim significat illud, Multa habeo de vobis loqui et judicare; nec tantum reprehendere, sed etiam punire.

53.1.22 Sed qui misit me, hoc est, Pater, hoc non vult. Non enim veni judicare mundum, sed salvum facere. Non enim misit Deus Filium suum, ut judicet mundum, sed ut salvum faciat mundum.

53.1.23 Si ergo ad hoc me misit, et verax est, jure neminem ego nunc judico. Sed ea loquor quae ad salutem sunt, non ad reprehensionem.

53.1.24 Haec porro dicit, ne putent ipsum, cum tot et tanta audierit, prae imbecillitate non posse ultionem inferre, vel eorum mentem irrisionesque non cognoscere. Illi autem de Patre sermonem haberi non intellexerunt.

53.1.25 O stultitiam! Non desistebat de Patre loqui, et non intelligebant. Deinde cum neque ex tot signis, neque ex doctrina illos pertraxisset, de cruce demum edisserit his verbis:

53.1.26 Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso non loquor; et quod qui me misit mecum est, et non reliquit me solum Pater.

53.1.27 Ostendit se merito dixisse, Principium qui et loquor vobis.

53.2.1 Usque adeo non attendebant iis quae dicebantur: Cum exaltaveritis Filium hominis. Nonne tunc me sublato speratis a me nihil vobis ultra molestiae allatum iri?

53.2.2 Ego autem dico vobis, tunc maxime cognoscetis, quia ego sum, per signa, per resurrectionem, per excidium.

53.2.3 Haec quippe omnia ejus potentiam comprobabant. Neque dixit, tunc cognoscetis quis sim.

53.2.4 Cum videritis, inquit, me nihil ex morte passurum, tunc cognoscetis quia ego sum; nempe Christus Filius Dei, qui omnia fero et duco, nec contrarius Patri.

53.2.5 Ideo adjicit, et a meipso nihil loquor. Utrumque enim cognoscetis, et potentiam meam, et cum Patre consensum.

53.2.6 Illud enim, a meipso nihil loquor, eamdem esse substantiam denotat, et se nihil ultra paternum sensum loqui.

53.2.7 Quando a cultu vestro excidetis, nec concedetur vobis pristino more ipsum colere; tunc scietis ipsum me ulcisci, indignatum adversus eos qui me non audierunt;

53.2.8 ac si diceret: Si alienus et Deo contrarius essem, non tantam ille contra vos iram concepisset.

53.2.9 Hoc et Esaias dicit, Dabit impios pro sepultura ejus; et David, Tunc loquetur ad eos in ira tua; et ipse, Ecce relinquetur domus vestra deserta;

53.2.10 idipsum et in parabolis, Quid faciet dominus vineae hujus agricolis illis? Malos male perdet. Viden’ eum ubique sic loqui, quod illi nondum crederent.

53.2.11 Quod si ipsos perdat, ut revera perdet; nam ait, Adducite huc eos qui me nolunt regnare, et interficite; cur illud non suum, sed Patris opus esse dicit?

53.2.12 Ut illorum se imbecillitati attemperet, simulque genitorem suum honoret. Ideo non dixit, Relinquo domum vestram desertam; sed, relinquetur, impersonaliter loquens.

53.2.13 Cum porro dicit, Quoties volui congregare filios vestros, et noluistus; deindeque addit, relinquetur, se desolationis auctorem ostendit.

53.2.14 Quia, inquit, beneficiis noluistis ad credendum induci, ex supplicio cognoscetis quis sum ego. Et Pater mecum est.

53.2.15 Ne putarent, illud, Qui misit me, minorem ipsum declarare, addit, mecum est. Aliud enim dispensationis, aliud divinitatis est. Et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper.

53.2.16 Rursum ad humiliora descendit, illud frequenter tractans quod dicebant, ipsum ex Deo non esse, sabbatumque non servare; ideo dicit, Quae placita sunt ei facio semper.

53.2.17 Indicans placitam ipsi esse sabbati solutionem. Sic cum ad crucem duceretur ait: An putatis quia non possum rogare Patrem meum?

53.2.18 Atqui hoc solum dicto, Quem quaeritis? supinos illos prostravit. Cur ergo non dicit, an putatis me non posse vos perdere,1862: perdere? cum id reipsa demonstraverit?

53.2.19 Illorum infirmitati se attemperat. Multum enim curabat ostendere se nihil Patri contrarium facere. Sic et hoc loco humano more loquitur.

53.2.20 Ut autem illud, Non reliquit me solum, dictum fuit; sic et illud, Quae placita sunt ei, facio semper. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

53.2.21 Cum ad humiliora descendit, tunc multi crediderunt. An adhuc interrogas cur humiliter loquatur?

53.2.22 Atqui id manifeste indicavit Evangelista dicens: Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

53.2.23 Tantum non clamans ex rebus ipsis: Ne turberis, auditor, si quid humile audias.

53.2.24 Qui enim post tantam doctrinam nondum persuasi erant ipsum a Patre esse, merito humiliora audierunt, ut crederent.

53.2.25 Et haec jam defensio praemittitur pro iis quae postea humiliter dicturus est.

53.2.26 Crediderunt ergo, non tamen quantum oportebat, sed utcumque; in humilitate verborum placide consistentes.

53.2.27 Quod enim non perfectam haberent fidem monstrat Evangelista in sequentibus, ubi ipsi contumeliam inferunt.

53.2.28 Quod autem iidem ipsi essent, indicavit his verbis: Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo.

53.2.29 Ostendens ipsos nondum suscepisse doctrinam, sed dictis attendere tantum: quapropter vehementius loquitur.

53.2.30 Illic enim simpliciter dicebat, Quaeretis me; nunc vero addit, In peccatis vestris moriemini.

53.2.31 Et quomodo id fiat ostendit, quia cum eo veneritis, non poteritis me rogare. Haec quae loquor in mundo.

53.2.32 His declarat se jam exiturum ad gentes: Cum vero non scirent ipsum de Patre prius loquutum esse, rursum de illo loquitur, et causam cur humiliter loquutus sit affert Evangelista.

53.3.1 Si sic ergo Scripturas accurate scrutari velimus, non perfunctorie, salutem consequi poterimus; si assidue in illis versemur, et in vera doctrina et vitae probitate instituemur.

53.3.2 Ac licet durus sit quispiam, immitis, mollis; licet praecedenti tempore nihil lucratus fuerit, nunc saltem proficiet, et aliquam, etsi non sentiat, utilitatem decerpet.

53.3.3 Nam si unguentariam officinam quis adiens, si in illa moretur, vel invitus suavem aliquem consequetur odorem; multo magis qui Ecclesiam frequentat.

53.3.4 Ut enim ex desidia, negligentia; sic ex operatione, animi ardor oritur. Etsi malis sis innumeris refertus, etsi impurus, noli hanc vitare frequentiam. Quid vero, inquis, si audita non exsequar?

53.3.5 Non parum lucri est, si te miserum praedicaveris: non inutilis hic timor est, non intempestiva formido; si solum ingemueris, quod audita non exsequaris, aliquando ad agendum te comparabis.

53.3.6 Non potest enim qui Deum alloquitur, ipsumque audit, non aliquid lucri consequi. Statim enim nos colligimus manusque abluimus, cum librum accipere volumus.

53.3.7 Viden’ quanta vel ante lectionem pietas? quod si diligenter pergamus, magnam carpemus utilitatem. Neque enim nisi anima pie affecta, manus abluemus.

53.3.8 Et mulier si non operta sit, statim velum assumit, in argumentum pietatis interioris. Vir si operto sit capite, nudat caput.

53.3.9 Viden’ quomodo externus habitus internae sit pietatis indicium? Inde sedens ad audiendum frequens ingemiscit, et praeteritam vitam damnat.

53.3.10 Scripturis ergo animum adhibeamus, dilecti, et saltem Evangelia studiose tractemus.

53.3.11 Statim enim atque librum aperueris, Christi nomen videbis, et dicentem illum audies: Jesu autem Christi generatio sic erat. Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.

53.3.12 Qui autem haec audierit, statim virginitatis amore capietur, partum mirabitur, a terra migrabit.

53.3.13 Nec pro modico habendum est, si vel carptim obiterque videris Spiritu sancto dignatam Virginem, et Angelum ipsam alloquentem. Haec adhuc in superficie sunt.

53.3.14 Sed si haec speculando usque in finem perseveres, saecularia statim omnia respues, terrena omnia deridebis:

53.3.15 si dives sis, divitias nihil esse duces; ubi audies illam fabri uxorem in humili domo, matrem Domini fuisse;

53.3.16 si pauper, de paupertate non erubesces, cum didiceris Creatorem mundi vilissimam casam non erubuisse.

53.3.17 Haec si cogites, non rapies, non avarus eris, non in aliena involabis; sed potius paupertatis amator eris, divitiasque despicies; hinc mala omnia eliminabis.

53.3.18 Rursus cum videris Jesum in praesepio jacentem, non ultra curabis filio tuo ornatum aureum circumponere, non lectum argento decoratum uxori parare.

53.3.19 His abjectis curis, jam non avaritiae vel rapinae studebis. Multa alia hinc lucra sequuntur, quae nunc non possumus singulatim recensere; sed scient ii qui experimento didicerint.

53.3.20 Quapropter rogo libros hujusmodi vobis comparetis, librorum sensa percipiatis, atque in mentibus vestris describatis.

53.3.21 Judaei namque, quia non animum adhibebant, jussi sunt libros manibus appendere. Nos autem non in manibus, sed domi deponimus, cum oporteret in corde exarare.

53.3.22 Sic enim abstersis vitae sordibus, futura consequemur bona, quae utinam adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY