53.1.7 Itaque et tunc non illorum uirtutis factum est opus sed dispensationis eius. Ipsi enim et olim uolebant, non autem preualuerunt. Non igitur neque tunc preualuissent utique nisi eis concessisset.
53.1.7 Quamobrem cum passus est, non eorum potestati, sed diuinae dispensationi ascribendum est. Ipsi enim iampridem uoluissent, non tamen potuerunt, neque tunc potuissent, nisi ipse permisisset.
53.1.7 Quamobrem cum passus est, non eorum potestati, sed diuinae dispensationi adscribendum est: ipsi enim iampridem voluissent, non tamen potuerunt: neque tunc potuissent, nisi ipse permisisset.
53.1.7 Itaque tunc non illorum potestatis fuit, sed dispensationis ejus. Ipsi enim jam olim volebant, nec potuerunt; nec tunc potuissent, nisi ipse permisisset.