Omelia LIII (lii)

53.1.1 Haec verba locutus est Iesus in Gazophylacio, docens in templo. Et nemo apprehendit eum, quia non venerat hora eius.

53.1.2 O Iudaicam dementiam, ante Pascha Iesum quaerebant, et in medio inuentum, conati, eum et per se, et per ministros frustra comprehendere, non tamen eius virtutem formidarunt, sed in malicia persistebant.

53.1.3 Quod autem id semper tentarent, inquit. Haec locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo, et nemo apprehendit eum.

53.1.4 In templo loquebatur more magistri, quod magis eos mouere debuisset, et ad eos qui ipsum reprehendebant et calumniabantur, quod se patri aequalem faceret.

53.1.5 Illud enim, duorum hominum testimonium verum est, hoc significat.

53.1.6 Veruntamen haec, inquit, locutus est in templo tanquam magister, et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius: hoc est, nondum erat tempus idoneum in quo crucifigi voluit.

53.1.7 Quamobrem cum passus est, non eorum potestati, sed diuinae dispensationi adscribendum est: ipsi enim iampridem voluissent, non tamen potuerunt: neque tunc potuissent, nisi ipse permisisset.

53.1.8 Iterum igitur inquit ad eos Iesus: Ego vado, et quaeretis me. Cur hoc frequenter repetit? Vt eorum animos commoueat, atque perterreat.

53.1.9 Considera quantum hoc terroris incutiat: cum enim vellent eum interficere, quaerunt tamen quo vadat, tantam de eo opinionem conceperant.

53.1.10 Aliud item docere eos intendit, non in eorum esse potestate, sed iampridem praefiguratum dicit, et resurrectionem iam his sermonibus descripsit.

53.1.11 Dixerunt ergo Iudaei, Nunquid interficiet semetipsum?1603: semetipsum. Quam mox tollit suspicionem: et ostendens malum istud esse facinus, Vos, inquit deorsum estis, ego de supernis sum.

53.1.12 Hoc est, haud mirum, si vos carnales homines haec, et nihil spiritale suspicemini, ego tamen talia non faciam. Vos deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis.

53.1.13 Iterum mundanas et carnales eorum aperit sententias. Vnde constat illam particulam, Ego non sum de mundo hoc, Non ideo dictam1603: dictum, quod carnem non acceperit, sed quod longe ab eorum abesset malicia.

53.1.14 Etenim discipulos de mundo non esse dixit, habebant tamen carnem. Quemadmodum igitur Paulus, dicendo: Non estis1603: est in carne: non sine corpore esse intelligit:

53.1.15 sic discipulos non esse de mundo, nihil aliud quam eorum sapientiam testatur. Dixi ergo vobis, quia si non creditis, quia ego sum, moriemini in peccatis vestris.

53.1.16 Si enim propterea venit, vt tolleret peccata mundi, neque aliter tolli poterant, nisi per lauacrum: necessarium erat eum qui non crederet, cum vetere homine esse moriturum.

53.1.17 Qui enim non vult seipsum mortificare per fidem, et sepelire, morietur in eo, et migrabit, priorum peccatorum poenas daturus.

53.1.18 Propterea dicebat: Qui non credit, iam iudicatus est: non solum quia non credit, sed quia in prioribus peccatis moritur. Dicebant ergo ei: Tu quis es? O dementiam,

53.1.19 post tantum temporis, tot miracula, et tantam doctrinam, quis sit interrogant. Quibus Christus: Principium qui et vobis loquor.

53.1.20 Hoc est, sane indigni estis qui sermones meos audiatis, et qui sim intelligatis. Vos vt me tentetis semper loquimini, mihi autem non attenditis,

53.1.21 et in his omnibus vos reprehendere nunc possem: hoc enim significat, Multa habeo de vobis loqui, et iudicare: Non tantum reprehendere, sed punire.

53.1.22 Sed qui misit me: Hoc est: pater, non vult hoc. Non enim veni iudicare mundum, sed saluum facere. Non enim misit deus filium suum, vt iudicet mundum, inquit, sed vt saluum faciat.

53.1.23 Si ergo ad hoc me misit, et ille verax est, merito neminem ego impraesentiarum iudico: sed ad salutem loquor, non ad reprehensionem.

53.1.24 Haec autem dicit, ne metu desistere, neve eorum mentes introspicere non putaretur. Illi autem de patre sermonem haberi non intellexerunt.

53.1.25 O dementiam, non desistit de eo verba facere, neque aduerterunt. Praeterea cum post multa signa et doctrinas nihil eis persuasisset, iam de cruce sermonem aggreditur.

53.1.26 Cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. et a meipso non loquor: et quod qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum pater.

53.1.27 Ostendit se merito dixisse, principium quia1603: qui et loquor vobis.

53.2.1 Vsque adeo non attendebant ad ea quae dicebantur: Quando exaltaueritis filium hominis, nonne vos tunc maxime fore putatis, vt me sublato libere agatis, tunc me nihil metuentes?

53.2.2 Ego autem dico quod tunc maxime scietis quia ego sum: et per signa et resurrectionem et captiuitatem,

53.2.3 quae omnia sufficientia erant eius virtutem demonstrare.

53.2.4 Cum videbitis, inquit, me nihil per mortem passurum, tunc scietis quia ego sum, videlicet Christus et filius dei, et qui cuncta et fero et duco, et non sum contrarius illi:

53.2.5 idcirco addit, Et a meipso non loquor. Siquidem vtrunque cognoscetis, et virtutem meam, et cum patre consensum.

53.2.6 Haec enim particula, A meipso non loquor: indiscretam cum patre substantiam, et nihil contra paternam voluntatem se loqui ostendit.

53.2.7 Cum enim a cultu excidetis, neque vobis solita sacrificia permittentur: tunc diuinam in vos indignationem, vltionemque, quia me non audistis, intelligetis:

53.2.8 quasi dicat, Si ego alienus essem, et deo contrarius, non adeo contra vos indignaretur.

53.2.9 Hoc et Esaias inquit: Dabit impios pro sepultura eius. et Dauid: Tunc loquetur ad eos in ira sua. et ipse: Ecce relinquitur domus vestra deserta.

53.2.10 et parabola: Quid faciet agricolis dominus vineae illius? Malos male perdet. Vides vbique propter eorum incredulitatem sic loqui.

53.2.11 Quod si ipse eos perdet, quemadmodum certe perdet: (Adducite enim, inquit, ipsos huc qui me regnare nolunt, et interficite,) cur non suum id opus, sed patris dicit?

53.2.12 Quia tum ad eorum respicit imbecillitatem, tum patrem suum reueretur: propterea non dixit, Relinquo domum vestram desertam: sed relinquitur, non addita persona.

53.2.13 Dicendo autem, Quoties volui congregare filios vestros, et noluistis: inde addendo, relinquitur, se desolaturum eam ostendit:

53.2.14 hoc est, cum obsequiis et beneficiis cognoscere me noluistis, suppliciis cognoscetis qui sum. Et pater mecum est.

53.2.15 Et ne hoc verbo, qui misit me, minor patre existimaretur, secum esse dicit. Aliud enim dispensationis est, aliud diuinitatis. Et non reliquit me solum, quia ego quae placita ei sunt, facio semper.

53.2.16 Rursus ad humiliora descendit, ad illud frequenter instans, quod dicebant ex deo non esse, neque sabbatum seruare: ideo inquit, Quae placita ei sunt, facio semper.

53.2.17 Indicans sabbati solutionem praeter eius non esse voluntatem. Ita et in passione dicit: An putas quia non possum rogare patrem meum?

53.2.18 Atqui dicendo solum, quem quaeritis,1603: quaeritis? reiecit eos retrorsum. Qua ergo gratia non dicit, non putatis quod possum eos perdere, cum id re ipsa ostenderit?

53.2.19 Ad eorum descendit imbecillitatem, id enim maiorem in modum adnisus est, vt minime patri contrarium se ostenderet, ita hoc in loco humanius loquitur.

53.2.20 Et vt dixit, Non reliquit me solum: ita et, Quae placita ei sunt, facio semper. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

53.2.21 Cum enim ad humiliora descendit, multi ad credendum adducuntur: et tu adhuc interrogas, qua gratia humiliter loquatur,

53.2.22 cum euangelista aperte his verbis demonstret,1603: demonstret? Haec illo loquente multi crediderunt in eum:

53.2.23 tantum non clamans, Noli perturbari, cum ad hanc verborum humilitatem eum descendere audis.

53.2.24 Siquidem qui superna illa doctrina non sunt persuasi, quod a patre sit: merito humilia audierunt quibus crederent,

53.2.25 et hac ratione postmodum etiam huiusmodi vsus est verbis.

53.2.26 Crediderunt ergo, non tamen vt oportuit: sed quodam modo cum intelligerent, et acquiescerent sermonis eius humilitati:

53.2.27 quod enim perfectam fidem non haberent, ex sequentibus euangelista significat, cum rursus ei maledicunt:

53.2.28 et quod hi iidem sint, ex sequentibus constat. Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: Si vos manseritis in sermone meo.

53.2.29 Hinc enim perspicuum est, nondum doctrinae inhaerere, sed tantum verbis vacare: quare vehementius locutus est,

53.2.30 illic enim simpliciter dixit: Quaeretis1603: Quaeritis me: nunc vero maius quiddam addit, In peccatis vestris moriemini.

53.2.31 Ideo scilicet, quod illuc migrantes, me amplius rogare non potestis haec quae loquor in mundo,

53.2.32 hinc se ad Gentes1603: Gentiles exiturum ostendit. Cum autem non cognouerint, quod de patre ad eos locutus esset, rursum ad se redit, et humilitatis verborum causam affert euangelista.

53.3.1 Hoc igitur pacto, si scripturas diligenter scrutari voluerimus, salutem assequi poterimus: si penitus in eis versabimur, et doctrinam rectam et vitam erudiemur.

53.3.2 Et licet durus sit quispiam et asper et immitis, licet superiori tempore nihil profecerit: nunc saltem proficiet, et aliquam, etsi non statim sentiat, vtilitatem accipiet.

53.3.3 Nam si vnguentario quispiam, aut vnguentariae tabernae assideat, etiam inuitus illum accipit odorem, longe magis qui ecclesiam frequentat.

53.3.4 Vt enim ex desidia, negligentia: ita ex operatione alacritas oritur. Quanuis innumeris viciis sis obnoxius, quanuis immundus, noli ecclesiae vitare consuetudinem. Quid ergo, dices, si audita non facio?

53.3.5 Non parum consequeris, si te miserum intelligis. Non inutilis hic metus, neque intempestiua formido, modo ingemiscas, quod audita non facias, sine dubio aliquando bene facere incipies.

53.3.6 Non enim fieri potest, vt qui deum et audiat, et alloquatur, non assequatur vtilitatem. Statim enim cohibemur, manus lauamus, cum librum accipimus.

53.3.7 Vides quanta ante lectionem reuerentia moueamur? Quod si diligenter accedemus, magna inde proueniet vtilitas. Non enim nisi reuerens anima manus lauerit.

53.3.8 Et vxor si detectum caput habuerit, quamprimum tegit interioris reuerentiae praeferens indicium, vir autem tectum caput deteget.

53.3.9 Vides quo pacto interiores affectus exterior habitus indicat? Praeterea qui diuinae concionis auditor sedet, saepe ingemit, saepe vitam suam et mores reprehendit.

53.3.10 Vacemus ergo scripturis dilectissimi, et saltem euangeliis, ea frequenter pertractemus.

53.3.11 Aperto nanque libro, euestigio Christi nomen occurret, et protinus audies dicentem: Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum enim mater eius Maria desponsata esset Ioseph, inuenta est in vtero habens ex spiritu sancto.

53.3.12 Qui autem haec audierit, quamprimum miro virginitatis amore flagrabit, partum admirabitur, terrena contemnet.

53.3.13 Neque paruum putandum est, dignatam spiritu sancto virginem, et angelum cum ipsa colloquentem, et haec quidem in superficie.

53.3.14 Quod si diligenter omnia perscrutaberis, euestigio cuncta contemnes secularia, ridebisque.

53.3.15 Si diues fueris, nihil diuitias duxeris, cum intelligas fabro nuptam, in humili domo et fortuna matrem domini factam esse.

53.3.16 Si pauper, non erubesces, cum vilissimam domum mundi author non aspernatus est:

53.3.17 hoc persuasus, non rapina, non cupiditate fereris, non proximi rem capies, sed potius paupertatem amplexaberis, diuitias negliges, hac ratione omnem propulsabis maliciam:

53.3.18 ad haec cum videris Iesum in praesepio iacentem, abiicies omnem curam ornandi filium tuum auro, aut argento lectum excolendi, haec studio se faciens,

53.3.19 abiicies sane omnem cupiditatem: multa consequeris, quae particulatim in praesentia dici non vacat: scient autem qui experientur.

53.3.20 Quam ob rem hortor, vt lectioni vacetis, sensus imbibatis, eosque vestris inscribatis mentibus:

53.3.21 quod cum Iudaei neglexerunt, libros manibus ferre iubebantur. Nos vero non in manibus, sed domi habeamus, immo cordibus, vt oportet, inscribamus.

53.3.22 Hoc enim pacto abstersis praesentis vitae sordibus, futura bona consequemur1603: consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY