PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

53.3.11 Confestim enim expandens librum, Christi nomen uidebis iniacens. Audies confestim dicentem: Ihesu Christi uero generatio ita erat. Desponsata enim matre Ihesu Maria Ioseph, inuenta est in utero habens de spiritu sancto.
CLOSE
Griffolini

53.3.11 Aperto nanque libro e uestigio Christi nomen occurret, et eius audies generationem. Recordaberis matris Mariae quae a Ioseph inuenta est in utero habens ex spiritu sancto.
CLOSE
Griffolini-Montanus

53.3.11 Aperto nanque libro, euestigio Christi nomen occurret, et protinus audies dicentem: Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum enim mater eius Maria desponsata esset Ioseph, inuenta est in vtero habens ex spiritu sancto.
CLOSE
Montfaucon

53.3.11 Statim enim atque librum aperueris, Christi nomen videbis, et dicentem illum audies: Jesu autem Christi generatio sic erat. Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.