Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia LIII (Paris fol.93va-95ra; Harley fol.121rb-123ra)
53.1.1 Hec uerba locutus est dominus in gazaphilacio docens in templo, et nullus apprehendit eum quoniam non uenit hora eius.
53.1.2 O de amencia Iudaica! ante Pascha querentes eum, deinde in medio accipientes et multociens detinere temptantes, et per seipsos et per alios et nequeuntes, neque ita eius uirtutem admirabantur, sed super apponebantur ex malicia et non desistebant.
53.1.3 Quoniam enim temptabant semper, ait: Hec locutus est in gazophilacio docens in templo, et nullus apprehendit eum.
53.1.4 In templo loquebatur et in ordine magistri magis quod sufficiens erat eos erigere et hec loquebatur super quibus mordebantur et accusabant quoniam parem seipsum facit patri.
53.1.5 Etenim hoc id est duorum hominum testimonium uerum est, hoc ostendit.
53.1.6 Sed tamen hec, ait, loquebatur in templo et in ordine magistri et nullus eum apprehendit quoniam nondum uenit hora eius, hoc est quoniam nondum tempus erat aptum, secundum quod uoluit crucifigi.
53.1.7 Itaque et tunc non illorum uirtutis factum est opus sed dispensationis eius. Ipsi enim et olim uolebant, non autem preualuerunt. Non igitur neque tunc preualuissent utique nisi eis concessisset.
53.1.8 Dixit igitur eis rursus Ihesus: Ego uado et queretis me. Quid utique dicit hoc continue? concutiens eorum animas et terrens.
53.1.9 Vide enim quantum hoc faciebat timorem. Etenim interficere eum uolentes ut eruerentur, querunt quo uadit; ita magna ab hac re ymaginabantur.
53.1.10 Sed et aliud docere eos uolebat quoniam non illorum uiolencie hec res est, sed desuper id predeteriauit et resurrectionem iam per hec uerba prescripsit.
53.1.11 Dicebant igitur: Nunquid interficiet seipsum? Quid igitur Christus? Destruens eorum suspicionem et ostendens quoniam hec res peccatum est: Vos, ait, ex inferioribus estis.
53.1.12 Quod autem dicit tale est. Nil mirabile uos talia excogitare homines carnales et nichil intelligentes spirituale, sed non ego agam quid tale: Desuper enim sum. Vos ex mundo hoc estis.
53.1.13 Rursus hic mundanas cogitationes et carnales ait. Vnde manifestum quoniam et hoc id est non sum de mundo hoc, non hoc id est carnem non suscepisse est, sed hoc id est procul esse ab eorum nequicia.
53.1.14 Etenim discipulos ait non esse de mundo, sed tamen carnem habebant illi. Sicut igitur Paulus dicens: Non estis in carne; non incorporeos eos esse ait,
53.1.15 ita et Christus dicens discipulos non esse de mundo, nichil aliud quam philosophiam eis testatur. Dixi igitur uobis quoniam nisi credideritis quoniam ego sum, in peccatis moriemini.
53.1.16 Si enim propter hoc uenit ut tollat peccatum mundi, et aliter illud exuere non est nisi per lauacrum, necesse eum qui non credit habentem hominem ueterem abire.
53.1.17 Qui enim non uult seipsum mortificare et sepelire, morietur in eo et abibit illuc daturus noxas eorum que prius peccauit.
53.1.18 Propter hoc dicebat: Qui autem non credit, iam iudicatus est, non quia non credit solum, sed quoniam et priora peccata habens abit. Dixerunt igitur: Tu quis es? O de amencia!
53.1.19 Post tempus tantum et signa et doctrinam interrogant: Tu quis es? Quid igitur Christus? A principio et loquor uobis.
53.1.20 Quod autem dicit tale est, uniuersaliter audire sermones quia me indigni estis, non solum non est dicere quis ego sum. Vos enim omnia temptantes loquimini, et nulli eorum que a me attendentes.
53.1.21 Et hec omnia possem redarguere nunc. Hoc enim est multa habeo dicere et iudicare, sed non redarguere solum, sed et cruciare.
53.1.22 Sed qui misit me hoc est pater meus uult hoc. Non enim ueni iudicare mundum, sed saluare mundum. Non enim misit deus filium eius ut iudicet mundum, ait, sed ut saluet mundum.
53.1.23 Si igitur in hoc me misit uerax autem est, decenter ego nullum iudico nunc, sed hec loquor que ad salutem, non que ad redargutionem.
53.1.24 Dicit autem hec ut non extiment quoniam tot audiens, ex imbecillitate non superingreditur, aut quoniam nouit eorum cogitationes et contumelias. Non cognouerunt quoniam de patre eius dicit.
53.1.25 O de amencia! Non deficiebat eis de deo loquens et non cognouerunt. Deinde quia multa signa faciens et docens non attraxit, de cruce de reliquo loquitur, dicens:
53.1.26 Cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis quoniam ego sum, et a meipso non loquor quoniam mecum est qui misit me et non dimisit me solum pater.
53.1.27 Ostendit quoniam iuste dixit a principio qui et loquor uobis.
53.2.1 Ita non attendebant hiis que dicebantur: Cum exaltaueritis filium hominis, nonne uos tunc maxime extimatis quoniam erepti eritis a me interficere?
53.2.2 Ego autem dico quoniam tunc maxime scietis quoniam ego sum, et gratia signorum et resurrectionis et captionis.
53.2.3 Omnia enim hec sufficiencia erant ostendere eius fortitudinem, et non dixit quoniam tunc cognoscetis quis ego sum.
53.2.4 Cum enim uideritis quoniam a morte nichil paciar tunc cognoscetis quoniam ego sum, hoc est Christus et filius dei, et qui omnia fero et ago et quod non contrarie illi.
53.2.5 Propter hoc denique induxit: Et a meipso non loquor quicquam. Vtraque enim scietes et fortitudinem meam et unanimitatem que ad patrem.
53.2.6 Hoc id est a me non loquor inalterabilitatem substancie manifestat, et quoniam nichil extra paternales intelligencias loquitur.
53.2.7 Cum enim cadetis a cultura, cum non cedetur uobis, neque ipsum colere ut ante hoc, tunc scietis quoniam ulciscens me hoc facit, et exacerbatus pro hiis qui non audierunt me.
53.2.8 Acsi diceret: Non utique si demum contrarius deo quis essem et alienus, tantam utique iram aduersus uos mouisset.
53.2.9 Hoc et Ysaias ait: Dabit perniciosos pro occasione eius; et Dauid: Tunc loquetur ad eos in ira sua; et ipse: Ecce derelinquetur domus uestra deserta;
53.2.10 et parabole idem ostendunt cum dicat: Quid faciet agricolis dominus uinee? Malos male perdet. Vides quoniam ubique propterea quod non creditor, ita loquitur.
53.2.11 Quia si ipse eos perdet, quemadmodum et perdet. Ferte enim eos ait huc qui noluerunt me regnare et occidite. Cuius gratia non eius ait opus sed patris quod fit?
53.2.12 Ad illorum imbecillitatem loquens, simul autem et honorans eum qui genuit. Propter hoc non dixit, domum uestram dimittam desertam, sed dimittetur. Nam hoc quidem impersonaliter posuit.
53.2.13 In dicendo autem: Quotiens uolui congregare filios uestros et noluistis, deinde inducendo quoniam dimittetur ostendit quoniam ipse desertionem operabatur.
53.2.14 Quia enim, ait, beneficia accipientes et curati noluistis cognoscere, cruciati scietis quis sum et quoniam mecum est pater.
53.2.15 Vt enim non extiment hoc id est qui misit me minorationis esse, dicit: Mecum est. Nam hoc quidem dispensationis, hoc autem deitatis. Et non dimisit me solum quoniam ego ea que placita sunt ei feci semper.
53.2.16 Rursus ad humilius sermonem transduxit, ad illud continue instans quod dixerunt quoniam non est ex ipso et quoniam sabbatum non seruat. Ob hoc ait: Que placita sunt ei facio semper.
53.2.17 Ostendens quoniam et soluere sabbatum placitum est ei. Ita denique et in cruce ait: Putatis quoniam non possum rogare patrem meum?
53.2.18 Et nimirum dicens solum, Quem queritis? eiecit eos resupinos. Quid igitur non dicit quoniam putatis quoniam non possum uos perdere, opere hoc ostendens?
53.2.19 Ad imbecillitatem eorum condescendit. Multum enim facit studium ut ostendat quoniam nichil contrarium facit patri. Ita utique et hic humanius loquitur.
53.2.20 Quemadmodum hoc non dimisit me solum dictum est, ita et hoc quoniam ego ea que placita sunt ei facio semper; hec eo loquente, multi crediderunt in eum.
53.2.21 Quando ad humile sermonem subduxit, tunc multi crediderunt. Adhuc interrogas, cuius gratia humiliter loquitur?
53.2.22 Et nimirum manifeste enigmatice insinuauit euangelista hoc dicens: quoniam Hec eo dicente, multi crediderunt in eum.
53.2.23 Quasi clamans per has res: Ne turberis, o auditor, sed quod humile audieris.
53.2.24 Qui enim post tantam doctrinam nondum suasi erant quoniam a patre est, decenter humiliora audierunt ut suadeantur.
53.2.25 Et hec igitur excusatio est pro hiis que humiliter dicentur.
53.2.26 Igitur crediderunt sed non ut oportebat sed simpliciter, et ut contingebat letantes et requiescentes in uerborum humilitate.
53.2.27 Quoniam enim non perfectam fidem habebant, ostendit euangelista ex hiis qui post hec sermonibus in quibus eum rursus iniuriantur.
53.2.28 Et quoniam hii ipsi sunt illi ostendit, dicens: Dicebat igitur Ihesus ad eos qui crediderunt ei Iudeos: Si uos manseritis in sermone meo.
53.2.29 Ostendens quoniam nondum susceperant doctrinam, sed solum attendebant hiis que dicebantur. Ideoque percussibilius dixit.
53.2.30 Nam illic quidem simpliciter dixit: Queretis me; nunc autem magis adiecit quoniam in peccatis uestris moriemini.
53.2.31 Et hoc id est qualiter ostendit quoniam non potestis uenientes illuc rogare me de reliquo: Hec que loquor in mundo.
53.2.32 Per hec monstrauit de reliquo exeuntem eum ad gentes. Quia uero non cognouerunt quoniam patrem dicit eis antea, de reliquo rursus loquitur de eo, et causam humilitatis uerborum posuit euangelista.
Morale liii. Quoniam oportet et ecclesie et lectioni scriptarum uacare. Ita enim et peccator ad melius proficere poterit.
53.3.1 Si ita igitur debemus scripturas scrutari cum diligentia et non simpliciter, poterimus salute nostra potiri, si semper eis immorabimur, et dogmata recta et uitam sciemus diligentem.
53.3.2 Et si uehementer durus quis fuerit et insuasibilis et mollis, et si nichil lucratus fuerit in aliis temporibus, tempus saltim lucrabitur, hoc et suscipiet aliquam utilitatem, et si non tantam ut sensum habet, sed tamen suscipiet aliquam utilitatem.
53.3.3 Et si non tantam ut sensum habet, sed tamen suscipiet. Si enim in foro uenalium specierum, quis pertransiens et in talibus ergasteriis assidens et inuitus utitur bono odore, multo magis ad ecclesiam uadens.
53.3.4 Sicut enim ex otio desidia gignitur, ita ex actione desiderium generatur. Et si infinitorum fueris plenus malorum, et si immundus, ne fugias eam que hic conuersationem. Quid igitur ait quoniam audiens non facio?
53.3.5 Non paruum lucrum miserum uocare seipsum. Non inutilis hic timor, non intemporanea hec formido, si ingemueris solum quoniam audiens non facis, omnino ad faciendum uenies quandoque.
53.3.6 Non enim est deo loquentem et audientem deum loquentem non lucrari. Confestim denique corripimus et manus lauamus cum librum uoluerimus accipere.
53.3.7 Vides et ante lectionem quanta est religio? Si uero et cum diligencia superuenerimus, multam fructificabimus utilitatem. Non enim utique nisi religio in anima, manus lauaremus.
53.3.8 Et mulier et si reuelata fuerit, certum potitur tamen amictum interioris religionis dogma ostendens. Et uir, si uelatus fuerit, denudat caput.
53.3.9 Vides qualiter preco fit eius que introrsum forma ea que extrorsum est? Sed deinde et in auditionem sedens ingemuit multociens, et presentem uitam abhominatus est.
53.3.10 Attendamus igitur, dilecti, scripturas, et si nullum aliud euangelia saltem, circumstudiosa nobis fiant, et hec pre manibus habeamus.
53.3.11 Confestim enim expandens librum, Christi nomen uidebis iniacens. Audies confestim dicentem: Ihesu Christi uero generatio ita erat. Desponsata enim matre Ihesu Maria Ioseph, inuenta est in utero habens de spiritu sancto.
53.3.12 Qui autem hec audit, concupiscit uirginitatem confestim, admirabitur partum, eripietur a terra.
53.3.13 Non parua hec cum uideris et spiritu dignam effectam uirginem, et angelum ei loquentem. Et hec quidem ex superficie.
53.3.14 Si uero permanseris usque ad finem superueniens omnia confestim respues mundane, omnia deridebis que hic sunt.
53.3.15 Et si diues fueris nichil reputabis diuicias quoniam fabri existens domus domina illa humilis, mater dominatoris effecta est.
53.3.16 Et si inops fueris non confunderis inopia, disces quoniam uilissimam domum habere, non uerecundatus est mundi conditor.
53.3.17 Hec excogitans, non rapies, non auarus eris, non accipies ea que amicorum tuorum, sed concupitor eris magis inopie et despicies diuicias. Si uero hoc fiet, omnia exterminabis mala.
53.3.18 Rursus cum uideris eum in presepe positum, non studebis puero tuo circumponere ornatum aureum, neque uxori tue argenteum facere lectulum.
53.3.19 Hec autem non studens, neque eas que ex hiis operaberis auaricias et rapinas. Multa alia est lucrari que non est nunc secundum partem dicere, scient autem qui experienciam susceperunt.
53.3.20 Ideo deprecor et possidere libros et cum libris intelligencias detinere et mentibus inscribere.
53.3.21 Nam Iudei quidem quia non attendebant, a manibus iubebantur libros appendere. Nos autem neque in manibus sed in domus ponimus cum oporteat cordi informare.
53.3.22 Ita enim presentem expurgantes uitam potiemur futuris bonis, quibus fiat omnes nos frui gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.