PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

53.3.4 Sicut enim ex otio desidia gignitur, ita ex actione desiderium generatur. Et si infinitorum fueris plenus malorum, et si immundus, ne fugias eam que hic conuersationem. Quid igitur ait quoniam audiens non facio?
CLOSE
Griffolini

53.3.4 Vt enim ex desidia negligentia, ita ex operatione alacritas oritur. Quamuis innumeris uitiis sis obnoxius, quamuis immundus, noli ecclesiae uitare consuetudinem. Quid ergo si audita non facio?1470: facio.
CLOSE
Griffolini-Montanus

53.3.4 Vt enim ex desidia, negligentia: ita ex operatione alacritas oritur. Quanuis innumeris viciis sis obnoxius, quanuis immundus, noli ecclesiae vitare consuetudinem. Quid ergo, dices, si audita non facio?
CLOSE
Montfaucon

53.3.4 Ut enim ex desidia, negligentia; sic ex operatione, animi ardor oritur. Etsi malis sis innumeris refertus, etsi impurus, noli hanc vitare frequentiam. Quid vero, inquis, si audita non exsequar?