Homilia LIII (lii)
53.1.1 Haec uerba locutus est Iesus in Gazophylatio docens in templo, et nemo apprehendit eum, quia non dum1470/1486/1530: om. uenerat hora eius.
53.1.2 O Iudaicam dementiam! Ante Pascha Iesum quaerebant, et in medio inuentum conati eum et per se et per ministros frustra comprehendere1470: reprehendere, non tamen eius uirtutem1470: uirtutum iterum formidarunt, sed in malitia persistebant.
53.1.3 Quod autem id semper tentarent, inquit: Haec locutus est Iesus in Gazophilatio docens in templo, et nemo apprehendit eum.
53.1.4 In templo loquebatur more magistri, quod magis eos mouere debuisset, et ad eos qui ipsum reprehendebant et calumniabantur, quod se patri aequalem faceret.
53.1.5 Illud enim, Duorum hominum testimonium uerum est, hoc significat.
53.1.6 Veruntamen haec, inquit, locutus est in templo tanquam magister, et nemo apprehendit eum, quia non dum uenerat hora eius, hoc est, passionis tempus.
53.1.7 Quamobrem cum passus est, non eorum potestati, sed diuinae dispensationi ascribendum est. Ipsi enim iampridem uoluissent, non tamen potuerunt, neque tunc potuissent, nisi ipse permisisset.
53.1.8 Iterum igitur inquit ad eos Iesus: Ego uado, et quaeretisB/1470/1486: queritis me. Cur hoc frequenter repetit? ut eorum animos1470/1486: animas commoueat atque perterreat.
53.1.9 Consydera quantum hoc terroris incutiat. Cum enim uellent eum interficere, quaerunt tamen quo uadat, tantam de eo opinionem conceperant.
53.1.10 Aliud item docere eos intendit, non in eorum esse potestate, sed iampridem prefiguratum dicit, et resurrectionem iam his sermonibus descripsit.
53.1.11 Dixerunt ergo1530: ergo Iudaei: Nunquid interficiet semetipsum? Quam mox tollit suspitionem. Vos, inquit, deorsum estis1470/1486/1530: estis. ego desuperius sum,
53.1.12 hoc est, haud mirum, si uos carnales homines haec et nihil spiritale suspicemini. Ego tamen1470: tum talia non faciam, uos deorsum estis. Ego desuperius sum, uos de mundo hoc estis.
53.1.13 Iterum mundanas et carnales eorum aperit sententias. Vnde constat illam particulam: Ego non sum de mundo hoc, non ideo dictam, quod carnem non acceperit, sed quod longe ab eorum abesset malitia.
53.1.14 Etenim discipulos de mundo non esse dixit, habebant tamen carnem. Quemadmodum igitur Paulus dicendo: Non estis in carne, non sine corpore esse intelligit,
53.1.15 sic discipulos non esse de mundo nihil aliud quam eorum sapientiam testatur. Dixi ergo uobis quia si non credetis1530: creditis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris.
53.1.16 Si enim propterea uenit, ut tolleret peccata mundi, neque aliter tolli poterant nisi per lauacrum, necessarium erat eum qui non crederet, cum ueteri1530: uetere homine esse moriturum.
53.1.17 Qui enim non uult se ipsum mortificare per fidem et sepelire, mortificabitur in eo, et migrabit priorum peccatorum poenas daturum1470/1486/1530: daturus.
53.1.18 Propterea dicebat: Qui non credit iam iudicatus est, non solum quia non credit, sed quia in peccatis moritur. Dicebant ergo1530: ergo ei: Tu quis es? O dementiam!
53.1.19 Post tantum temporis, post1470/1486/1530: om. tot miracula, et tantam doctrinam, quis sitB: scit, interrogant. Quibus Christus: Principium qui et loquor uobis1470/1486/1530: uobis loquor,
53.1.20 hoc est, sane1470: sani indigni estis, qui sermones meos audiatis, et qui sim intelligatis. Vos ut me tentetis semper loquimini, mihi autem non attenditis,
53.1.21 et in omnibus uos reprehendere nunc1470/1486/1530: nunc non possum. Hoc enim significat: Multa habeo de uobis loqui et iudicare, non tantumB: tamen reprehendere sed punire.
53.1.22 Sed qui misit me, hoc est, pater, non uult hoc. Non enim ueni iudicare mundum, sed saluum facere. Non enim misit deus filium suum ut iudicet mundum, inquit, sed ut saluum faciat.
53.1.23 Si ergo ad hoc me misit, et ipse1486/1530: ille uerax est, merito neminem ego in praesentia1470/1486/1530: presentiarum iudico, sed haec1470/1486/1530: om. ad salutem loquor, non ad reprehensionem.
53.1.24 Haec autem dicit, ne metu desistere, ne ue eorum mentes introspicere non putaretur. Illi autem de patre sermonem haberi non intellexerunt.
53.1.25 O dementiam! Non destitit1486/1530: desistit de eo uerba facere, neque aduerterunt. Praeterea cum post multa signa et doctrinas nihil eis persuasisset, iam de cruce sermonem aggreditur.
53.1.26
Cum exaltaueritis filium hominis,
1470/1486/1530: om.
tunc scietis, quia ego sum,
1470/1486/1530: om.
et a me ipso non loquor,
1470/1486/1530: om.
et qui misit me, mecum est,
1470/1486/1530: om.
et non reliquit me solum pater.
1470/1486/1530: om.
53.1.27
Iure se dixisse indicat:
1470/1486/1530: om.
Principium, qui et loquor uobis,
1470/1486/1530: om.
53.2.1 neque uerbis attenderunt:1470/1486/1530: om. Cum exaltaueritis filium hominis, nonne tunc maxime me1470/1486/1530: om. perdidisse arbitrabimini?1470/1486/1530: om.
53.2.2 Ego autem dico uobis1470/1486/1530: om. tunc maxime quia ego sum, scietis, et per signa et resurrectionem et captiuitatem.
53.2.3 Quae omnia sufficientia erant eius uirtutem demonstrare.
53.2.4 Cum uidebitis, inquit, me nihil per mortem passurum, tunc scietis quia ego sum, uidelicet Christus et filius dei, et qui cuncta et fero et duco, et non sum contrarius illi.
53.2.5 Iccirco addidit1486/1530: addit: Et a me ipso non loquor. Siquidem utrunque cognoscetis et uirtutem meam, et cum patre consensum.
53.2.6 Haec enim particula, a me ipso non loquor, indiscretam, cumB: fol.159r] patre substantiam, et nihil contra paternam uoluntatem se loqui ostendit.
53.2.7 Cum enim a cultu excidetis, neque uobis solita sacrificia permittentur, tunc diuinam in uosB: nos indignationem ultionemque, quia me non audistis, intelligetis.
53.2.8 Quasi dicat: Si mihi alienus esset et contrarius, non adeo1470/1486/1530: adhuc contra uos indignaretur.
53.2.9 Hoc et Hesaias inquit: Dabit impios pro sepultura eius, et Dauid: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et ipse: Ecce relinquetur domus uestra1470: nostra deserta,
53.2.10 et Parabole1470/1486/1530: parabola: Quid faciet agricolis dominus uineae illius?1470/1486: illius. Malos male perdet. Vides ubique propter eorum incredulitatem sic loqui?1470/1486/1530: loqui:
53.2.11 Quod si ipse eos perdet, quemadmodum perdet.1470/1486/1530: perdet? Auferte, inquit, qui me sic regnare nolunt1470/1486: uolunt et interficite. Cur non suum id opus sed patris dicit?B: dicit.
53.2.12 Quia cum1470/1486/1530: tum ad eorum respicit inbecillitatem, tum patrem suum reueretur. Propterea non dixit: Relinquam domum uestram desertam, sed: Relinquetur, non addita persona.
53.2.13 Dicendo enim: Quotiens uolui congregare filios uestros et noluistis, inde addendo: Relinquetur se desolaturum eam ostendit,
53.2.14 hoc est, cum obsequiis et beneficiis cognoscere me noluistis, suppliciis cognoscetis qui sum, et quod1470/1486/1530: om. pater mecum est,
53.2.15 et ne hoc uerbo, qui misit me, minor patre existimaretur, secum esse dicit. Aliud enim dispensationis est, aliud diuinitatis, et non relinquit me solum, quia ego quae placita ei sunt facio1530: facio semper.
53.2.16 Rursus ad humiliora descendit ad illud frequenter instans quod dicebant ex deo non esse, neque sabbatum seruare. Ideo inquit: Quae placita ei sunt facio,
53.2.17 indicans sabbati solutionem praeter eius non esse uoluntatem. Ita et in passione: An putas quia non possum rogare patrem meum?B/1470/1486: meum.
53.2.18 Atqui dicendo solum: Quem quaeritis, reiecit eos retrorsum. Qua ergo gratia non dicit: Non putatis, quod possum eos perdere,F: perdere? cum id re ipsa ostenderit?B/F: ostenderit.
53.2.19 Ad eorum descendit inbecillitatem. Id enim maiorem in modum annixus est, ut minime patri se contrarium1470/1486/1530: contrarium se ostenderet. Ita hoc in loco humanius loquitur,
53.2.20 et ut dixit: Non reliquit me solum, ita et: Quae placita ei sunt facio semper. Haec illo loquente multi crediderunt in eum.
53.2.21 Cum1470/1486/1530: Cum enim ad humiliora descendit, multi ad credendum adducuntur. Et tu adhuc interrogas, qua gratia humiliter loquatur?1470/1486/1530: loquatur:
53.2.22 Cum Euangelista aperte his uerbis demonstret,1470/1486/1530: demonstret?
53.2.23 tantum non clamans: Noli perturbari cum ad hanc uerborum humilitatem eum descendere audis.
53.2.24 Siquidem qui superna illa doctrina non sunt persuasi, quod a patre sit, merito humilia audierunt, quibus crederent,
53.2.25 et hac ratione postmodum etiam huiusmodi usus est uerbis.
53.2.26 CredideruntB: Crediderant ergo non tamen ut oportuit, sed quodammodo cum intelligerent, et acquiescerent sermonis eius humilitati.
53.2.27 Quod enim perfectam fidem non haberent, ex sequentibusF: praesentibus Euangelista significat, cum rursus ei maledicunt,
53.2.28 et quod hi1470/1486: ii iidemB: idem sint ex sequentibus constat: Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei ex Iudaeis: Si uosB: om. manseritis in sermone meo.
53.2.29 Hinc enim perspicuum est non dum doctrinae inhaerere, sed tantum uerbis uacare, quare uehementius locutus est,
53.2.30 illic simpliciter: Quaeretis me, nunc maius quiddam addit: In peccatis uestris moriemini,
53.2.31 ideo scilicet quod illuc migrantes me amplius rogare non potestis: Haec quae loquor in mundo,
53.2.32 hinc se ad gentes exiturum ostendit. Cum non cognouerint quod de patre ad eos locutus esset, rursum ad se redit, et humilitatis uerborum causam affert Euangelista.
53.3.1 Hoc igitur pacto si scripturas diligenter scrutari uoluerimus, salutem assequi poterimus. Si poenitus in eis uersabimur, et doctrinam rectam et uitam erudiemur.
53.3.2 Et licet durus sit quispiam et asper et immitis, licet superiori tempore nihil profecerit, nunc saltem proficiet, et aliquam, et si non statim sentiat, utilitatem accipiet.
53.3.3 Nam si unguentario quispiam aut unguentariae tabernae assideat, etiam inuitus illum accipit odorem, longe magis qui ecclesiam frequentat.
53.3.4 Vt enim ex desidia negligentia, ita ex operatione alacritas oritur. Quamuis innumeris uitiis sis obnoxius, quamuis immundus, noli ecclesiae uitare consuetudinem. Quid ergo si audita non facio?1470: facio.
53.3.5 Non parum consequeris, si te miserum intelligis. Non inutilis hic metus, neque intempestiua formido, modo ingemiscas, quod audita non facias, sine dubio aliquando benefacere incipies.B: incipies?
53.3.6 Non enim fieri potest, ut qui deum et audiat et alloquatur, non assequatur utilitatem. Statim enim cohibemur, manus lauabimus1470/1486/1530: lauamus, cum librum accipimus.
53.3.7 Vides quanta ante lectionem reuerentia moueamur?1470: moueamur. Quod si diligenter accedemus, magna inde proueniet utilitas. Non enim nisi reuerens anima manus laueritB: lauerit manus.
53.3.8 Et uxor, si detectum caput habuerit, quam primum teget1530: tegit interioris reuerentiae prae se ferens1470/1486/1530: preferens inditium. Vir autem tectum caput deteget.
53.3.9 Vides quo pacto interiores affectus exterior habitus indicat?B/F: indicat. Praeterea qui diuinae concionis auditor sedet, saepe ingemit, saepe uitam suam et mores reprehendit.
53.3.10 Vacemus ergo scripturis, dilectissimi, et saltem euangeliis, ea frequenter pertractemus.
53.3.11 Aperto nanque libro e uestigio Christi nomen occurret, et eius audies generationem. Recordaberis matris Mariae quae a Ioseph inuenta est in utero habens ex spiritu sancto.
53.3.12 Qui autem haec audierit, quam primum miro uirginitatis amore flagrabit, partum admirabitur, terrena contemnet.
53.3.13 Neque paruum putandum est dignatam spiritu sancto uirginem, et ab angelo annunciatam, et haec quidem in superficie.
53.3.14 Quod si diligenter omnia perscrutaberis, e uestigio cuncta contemnes1486: contemnemus saecularia ridebisque.
53.3.15 Si diues fueris, nihil diuitias duxeris, cum intelliges1530: intelligas fabro nuptam in humili domo, et fortuna matrem domini factam esse.
53.3.16 Si pauper, non erubesces, cum uilissimam domum mundi auctor non aspernatus est.
53.3.17 Hoc persuasus non rapina, non cupiditate fereris, non proximi rem capies, sed potius paupertatem amplexaberis, diuitias negliges, hac ratione omnem propulsabis malitiam.
53.3.18 Ad haec cum uideris Iesum in praesepio iacentem, abiicies omnem curam ornandi filium tuum auro, aut argento lectum excolendi.
53.3.19 Abiicies sane omnem cupiditatem, multa consequeris, quae particulatim in praesentia dici non uacat, scient autem qui experientur.
53.3.20 Quamobrem hortor ut lectioni uacetis, sensus imbibatis, eosque uestris inscribatis mentibus.
53.3.21 Quod cum Iudaei neglexerunt, libros manibus ferri1530: ferre iubebant. Nos uero non manibus sed domi habeamus, immo cordibus ut oportet inscribamus.
53.3.22 Hoc enim pacto abstersis praesentis uitae sordibus, futura bona consequemur. Gratia et benignitate domini nostri1470/1486: om. Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.