PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

53.1.9 Vide enim quantum hoc faciebat timorem. Etenim interficere eum uolentes ut eruerentur, querunt quo uadit; ita magna ab hac re ymaginabantur.
CLOSE
Griffolini

53.1.9 Considera quantum hoc terroris incutiat. cum enim uellent eum interficere: querunt tamen quo uadat: tantam de eo opinionem conceperant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

53.1.9 Considera quantum hoc terroris incutiat: cum enim vellent eum interficere, quaerunt tamen quo vadat, tantam de eo opinionem conceperant.
CLOSE
Montfaucon

53.1.9 Vide namque quantam id pareret formidinem. Nam cum illum interficere vellent, ut ab illo se exonerarent, quaerunt quo vadat; tantam de re tali conceperant opinionem.