PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

53.1.13 Rursus hic mundanas cogitationes et carnales ait. Vnde manifestum quoniam et hoc id est non sum de mundo hoc, non hoc id est carnem non suscepisse est, sed hoc id est procul esse ab eorum nequicia.
CLOSE
Griffolini

53.1.13 Iterum mundanas et carnales eorum aperit sententias. Vnde constat illam particulam. Ego non sum de mundo hoc: non ideo dictam quod carnem non acceperit. sed quod longe ab eorum abesset malicia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

53.1.13 Iterum mundanas et carnales eorum aperit sententias. Vnde constat illam particulam, Ego non sum de mundo hoc, Non ideo dictam1603: dictum, quod carnem non acceperit, sed quod longe ab eorum abesset malicia.
CLOSE
Montfaucon

53.1.13 Hic rursum mundanas carnalesque cogitationes dicit. Unde palam est illud, Ego non sum de hoc mundo, non significare ipsum non accepisse carnem; sed procul esse ab illorum nequitia.