PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

54.1.35 Propterea et Paulus ait de sacerdote quoniam debet offerre pro seipso, sicut pro populo, quia et ipse circumiacet imbecillitati. Et hoc ostendit per hoc quod dicit: Seruus non manet in domo.
CLOSE
Griffolini

54.1.35 Propterea inquit Paulus de pontifice quod debet quemadmodum pro populo, ita etiam1470/1530: et; 1486: om.1470/1530: et; 1486: om. pro semetipso offerre pro peccatis, quoniam et ipse circundatus est infirmitate, quod significat dicendo: Seruus non manet in domo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

54.1.35 Propterea inquit Paulus de Pontifice: Quod debet quemadmodum pro populo, ita pro semetipso offerre pro peccatis, quoniam et ipse circundatus est infirmitate: quod significat dicendo, Seruus non manet in domo.
CLOSE
Montfaucon

54.1.35 Ideo Paulus de sacerdote ait, Debet offerre pro seipso, ut pro populo, quoniam ipse circumdatus est infirmitate; et hoc significat dicendo: Servus non manet in domo.