Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia LIV (Paris fol.95ra-96vb; Harley fol.123ra-125rb)

54.1.1 Dicebat igitur Ihesus ad eos qui crediderunt ei Iudeos: Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos.

54.1.2 Multa permanencia indigent que nostra, dilectissimi. Permanencia autem fit cum secundum profundum radicata fuerint dogmata.

54.1.3 Sicut enim quercum que inferioribus sinibus emisit radices et circumstructa est cum certitudine, nullus uentus incidens euellere poterit;

54.1.4 ita utique et animam infixam dei timori, nullus euellere poterit. Infigi enim plus est quam radicari.

54.1.5 Hoc denique et propheta orat, dicens: Infige ex timore tuo carnes meas. Ita et tu infige et copula ueluti clauo peronam habenti.

54.1.6 Sicut enim hii difficile captabiles sunt, ita et contrarii facile fiunt captibiles et proiciuntur facile.

54.1.7 Quod et tunc passi sunt Iudei. Audientes enim et credentes rursus euersi sunt.

54.1.8 Volens igitur in profundum fundare fidem eorum Christus, ut non superficie tenus sit, fodit animam percussibilioribus sermonibus.

54.1.9 Eorum enim qui credebant erat et redargutiones sufferer, hii uero confestim seuiunt. Qualiter autem hoc facit?

54.1.10 Primum adnunciat: Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis et ueritas liberabit uos. Quasi dicens: Profundam daturus sum incisionem, sed ne concutiamini.

54.1.11 Magis autem et per hoc ipsa, tumorem eorum mentis submittebat. A quo liberabit? dic mihi. A peccatis. Quid igitur superbi illi?

54.1.12 Semen Abrahe sumus, et nulli seruiuimus umquam. Cecidit mox eorum mens, hoc autem factum est ab eo quod ad mundana reptabant.

54.1.13 Si manseritis in sermone meo. Ostendentis erat ea que in corde eorum, et scientis quoniam crediderunt quidem sed non manserunt, et magnum annunciat hoc id est discipulos eius illos fieri.

54.1.14 Quia enim quidam recesserunt primitus enigmatice insinuans ait: Si manseritis. Quia et illi audierunt et crediderunt et recesserunt, quia non permanserunt.

54.1.15 Multi enim discipulorum eius abierunt ad ea que retro, et non adhuc cum eo palam ambulabant. Cognoscetis ueritatem, hoc est me: Ego enim sum ueritas.

54.1.16 Iudaica quidem omnia typus erant, ueritatem autem a me scietis, et liberabit uos a peccatis.

54.1.17 Sicut enim illis dixit: In peccatis uestris moriemini; ita hiis dixit: Liberabit uos.

54.1.18 Et non dixit, eruam uos a seruitute, sed hec eis sinit conspicere. Quid igitur illi? Semen Abrahe sumus, et nulli seruiuimus umquam.

54.1.19 Et nimirum si oportebat anxiari in priori, decens erat in eo quod dixit: Cognoscetis ueritatem, et dicere: Quid igitur? Nunc ueritatem nescimus?

54.1.20 Lex igitur mendacium et cognitio nostra? Sed nullius horum eis cura erat, sed in mundanis rebus dolent et has seruitutem extimantes.

54.1.21 Sunt enim, sunt et nunc multi qui in differentibus quidem uerecundantur et in seruitute hac;

54.1.22 in seruitute uero peccati non adhuc, et eligerent utique milies illa uocari seruitute serui quam hac semel.

54.1.23 Tales quidam erant et illi et neque nouerant aliam seruitutem. Et aiunt: Seruos uocasti eos qui a genere Abrahe qui ingenui quos non oportebat propter hoc uocare seruos.

54.1.24 Nunquam enim ait, seruiuimus. Tales enim sunt Iudeorum gloriationes. Semen Abrahe sumus; Israelite sumus. Nusquam propriarum directionum meminerunt.

54.1.25 Propterea ad eos clamabat dicens Iohannes: Non opinemini dicere quoniam patrem habemus Abraham. Propter quid autem non redarguit eos Christus?

54.1.26 Etenim multociens seruierunt et Babiloniis et aliis multis. Quoniam non ad uanam gloriam ei ea que dicebantur erant, sed ad salutem et benefactionem, et ad hoc festinabat.

54.1.27 Quia dixisset utique quadringentos annos, dixisset utique septuaginta,

54.1.28 dixisset utique eos qui in Iudicibus, qui quandoque quidem uiginti, quandoque quidem duo, quandoque uero septem, dixisset utique qualiter utique nunquam defecerunt seruientes.

54.1.29 Sed non hoc studebat ostendere seruos hominum factos sed peccati. Que est et difficillima seruitus a qua deus solus eripere potest.

54.1.30 Dimitere enim peccata nullius alterius est, et hoc et ipsi confitebantur dei opus esse.

54.1.31 Quia igitur hoc confitebantur dei opus esse in hoc eos inducit et ait: Omnis qui facit peccatum, seruus est peccati; ostendens quoniam de hac dicit libertate que ab hac seruitute est.

54.1.32 Seruus autem non manet in domo, filius autem manet in eternum. Paulatim et per hec legem submittit enigmatice insinuans priora tempora.

54.1.33 Vt enim non precurrant et dicant, immolationes habemus quas iniunxit Moyses, ille nos eripere possunt, propterea hoc induxit, quia quam consequenciam haberent ea que dicta sunt?

54.1.34 Omnes enim peccauerunt et indigent gloria dei, iustificati gratis et sacerdotes ipsi.

54.1.35 Propterea et Paulus ait de sacerdote quoniam debet offerre pro seipso, sicut pro populo, quia et ipse circumiacet imbecillitati. Et hoc ostendit per hoc quod dicit: Seruus non manet in domo.

54.1.36 Hic autem et equalitatem honoris eius que est ad patrem, ostendit et differenciam serui et liberi. Parabola enim hoc uult, hoc est non habet potestatem seruus. Hoc enim est istud: non manet.

54.2.1 Propter quid autem de peccatis disputans domus meminit? Ostendens quoniam sicut in domo dominus, ita omnium ipse potestatem habet.

54.2.2 Hoc autem id est, non manet; hoc est, non habet potestatem largiri, ceu non existens dominus domus; filius autem domus dominus est.

54.2.3 Hoc enim est, manet in eternum a translatione humanorum ut non dicant: Tu quis es?

54.2.4 Mea sunt omnia. Filius enim sum et in domo maneo patris, domum potestatem uocans. Etenim alibi domum uocat patris principatum, dicens: In domo patris mei mansiones multe sunt.

54.2.5 Quia enim de libertate et seruitute est sermo decenter hac utitur translatione, dicens quoniam non habebant potestatem illi dimittere.

54.2.6 Si igitur filius nos liberauerit, uides consubstantialitatem ad patrem, et qualiter ostendit eandem potestatem habentem illi?

54.2.7 Si filius liberauit, nullus contradicit de cetero sed certissimam habetis libertatem: Deus enim est qui iustificat; quis est qui condempnet?

54.2.8 Hic ostendit et a peccato se purum, et eam que usque ad nuncupationem libertatem enigmatice insinuans. Hanc enim homines dant, illam uero solus deus.

54.2.9 Et per hoc suadet eis non confundi in seruitutem hanc, sed in seruitutem peccati.

54.2.10 Et uolentes ostendere quoniam serui non erant. Propterea quia illam expulerant, magis ostendit esse seruos in dicendo: Vere liberi eritis.

54.2.11 Hoc enim ostendentis est quoniam hec libertas non uera. Deinde ut non dicant, peccatum non habemus. Competens enim hoc erat dicere. Vide qualiter eos in hanc immisit accusationem.

54.2.12 Dimitttens enim omnem eorum redarguere uitam, hoc quod pre manibus quod adhuc agere uolebant, ducit in medium et ait: Noui quoniam semen Abrahe estis, sed queritis me interficere.

54.2.13 Quiescibiliter et paulatim proicit a cognatione eos illa erudiens non magna sapere in hoc. Sicut enim libertas et seruitus ab operibus, ita et cognacio.

54.2.14 Et non dixit confestim, non estis Abrahe iusti filii homicide, sed concurrit interim et ait: Noui quoniam semen Abrahe estis. Sed non hoc est quod queritur, et de cetero redargutiori utitur contione hac.

54.2.15 Etenim est sepius obseruare quoniam debens magnum quid operari, post operationem ampliori utitur propalatione ceu testimonio quod est ab operibus obstruente eos.

54.2.16 Sed queritis me interficere. Quid igitur si iuste? ait, sed non hoc. Idcirco et causam ponit quoniam sermo meus non capit in uobis.

54.2.17 Qualiter igitur ait quoniam credebant in eum? Sed quod dixi transpositi erant rursus. Idcirco et ualde eos tetigit.

54.2.18 Si enim cognatione gloriamini illius, et uitam superostendere oporteret.

54.2.19 Et non dixit non capitis sermonem, sed non capit meus sermo in uobis, altitudinem eius dogmatum ostendens.

54.2.20 Et nimirum neque hoc interficere oportebat, sed magis honorare et curare ut discant.

54.2.21 Quid igitur ait si a teipso hec loqueris? Propter hoc inducit: Que ego uidi apud patrem meum, hec loquor, et uos que audistis a patre uestro facite.

54.2.22 Sicut enim, ait, ego et a uerbis et a ueritate ostendo patrem, ita et uos a rebus ostendite Abraham. Non enim eandem substanciam solum, sed et eandem ueritatem habeo patri.

54.2.23 Dicunt ei: Nos patrem habemus Abraham. Dicit eis Ihesus: Si patrem habetis Abraham, opera eius facite. Nunc autem queritis me interficere.

54.2.24 Continue hic occisiuam eorum reuoluit optionem, et Abrahe meminit.

54.2.25 Facit autem hoc et ab hac eos abducere, uolens cognatione et superfluam gloriationem auferre, et suadere non ultra in illo spem salutis habere, neque in ea que secundum naturam est cognatione, sed in ea que secundum optionem.

54.2.26 Hoc enim erat quod prohibebat eos uenire ad Christum, scilicet extimare sufficere eis cognationem illam ad salutem. Quam autem ueritatem dicit? quoniam par est patri.

54.2.27 Propter hoc enim querebant eum Iudei interficere et ait: Queritis me interficere quoniam ueritatem uobis locutus sum quam audiui a patre meo.

54.2.28 Ostendens quoniam non contraria patri hec sunt. Rursus ad eum refugit. Dicunt ei: Nos ex fornicatione non sumus nati. Vnum patrem habemus deum.

54.2.29 Quid dicitis? Vos patrem habetis deum et Christum incusatis hec dicentem? Vides quoniam eximie dicebat eius patrem deum.

54.3.1 Quia igitur eos a cognatione emisit Abrahe, nichil habentes dicere aliud quid maius audent ad deum recurrentes. Sed et ab hoc eos emittit honore, dicens:

54.3.2 Si deus pater uester est, amaretis utique me quoniam ego a deo exiui et uenio, et a meipso non ueni, sed ille me misit.

54.3.3 Propter quid non nouistis loquelam meam? Quoniam non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri uultis facere.

54.3.4 Ille homicida fuit ab inicio, et in ueritate non stetit. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur.

54.3.5 Emisit eos a cognatione Abrahe, et quia maiora ausi sunt, tunc de reliquo inducit percussionem dicens quoniam non solum Abrahe non sunt;

54.3.6 sed quoniam et diaboli sunt. Contradictoriam inuerecundie dans incisionem, et neque sine testibus eam dimittit, sed redargutionibus eam construit.

54.3.7 Hoc enim id est occisionem meditantes esse, ait, illius malicie est. Et non dixit simpliciter opera, sed desideria eius facitis, ostendens quoniam uehementer et ille et hii ab occisionibus possidentur, et quoniam inuidia erat causa.

54.3.8 Neque enim habens aliquo incusare Adam, sed inuidens solum interfecit. Hoc igitur enigmatice insinuat: Et in ueritate non stetit; hoc est, in recta uita.

54.3.9 Quia enim continue eum accusabant quoniam ex deo non est, dicit quoniam et hoc et illinc est.

54.3.10 Ille enim perturiuit mendacium primum, dicens: Quacumque die comederitis, aperientur uestri oculi; et ipse primo eo usus est.

54.3.11 Nam homines quidem non ut pro eo utuntur, sed ut alieno; hic uero ut proprio. Ego autem quoniam ueritatem dico, non credetis.

54.3.12 Que hec est consequencia? In nullo incusantes interficere me uultis. Quia enim inimici estis ueritatis, propter hoc me presequimini, quia si non propter hoc diceretis incusationem.

54.3.13 Propter hoc enim induxit: Quis ex uobis redarguit me de peccato? Deinde illi: Nos ex fornicatione non sumus nati. Et nimirum ex fornicatione nati erant multi. Etenim incompetentes commixtiones faciebant.

54.3.14 Sed neque hoc redarguit, sed ad illud instat. Quia enim ostendit non existentes ex deo sed ex diabolo, ex hiis omnibus.

54.3.15 Etenim occidere diabolicum et mentiri diabolicum que utraque uos facitis, ostendit quoniam amare, hoc est signum essendi non ex deo.

54.3.16 Propter quid non nouistis loquelam meam? Quia enim sunt qui querebant, dicentes: Quid est quod dicit quo ego uado, uos non potestis uenire?

54.3.17 Propterea ait: Non nouistis loquelam meam, quoniam sermonem dei non habetis in uobisipsis. Hoc autem uobis fit, propter terrenitatem mentis, et quia multo maiora sunt mea.

54.3.18 Quid igitur si non poterant conspicere? hic hoc id est non posse, hoc id est non uelle est, quoniam hic hiis humiles uosipsos esse erudiuistis, quoniam nichil magnum ymaginamini.

54.3.19 Quia enim dicebant se persequi eum ut pro deo et zelantes; propterea ubique temptat ostendere quoniam persequi eum hoc odientium est deum, contrarium autem id est amare, scientium deum ait:

54.3.20 Vnum patrem habemus deum. Ab hiis hii honestantur ab honore, non a directionibus. Non igitur alienum me essendi, hoc id est non credere uos argumentum, sed uos nesciendi deum infidelitas signum.

54.3.21 Causa uero ex eo quod uolunt mentiri et ea que diaboli sunt facere. Hoc autem facit anime uilitas, sicut apostolus ait: Vbi enim in uobis contentio et zelus, nonne carnales estis?

54.3.22 Propter quid autem non potestis? quoniam desideria patris uestri uultis facere; studetis, altercamini. Vides quoniam non posse nolle dicit quoniam Abraham hoc non fecit.

54.3.23 Sed que sunt eius opera? mansuetudo, humilitas, obediencia. Vos autem e contrario facitis immisericordes existentes et crudeles.

54.3.24 Vnde autem eis aduenit ad deum confugere? Indignos eos monstrauit Abraham. Volentes igitur hec effugere ad maius ascenderunt.

54.3.25 Quia enim improperauit occisionem, uelut excusationem quamdam facientes quoniam deum iudicant hoc dicunt. Ostendit igitur quoniam hoc ipsum aduersantium est deo.

54.3.26 Hoc autem, id est exiui, ostendit eum illic euntem. Exiui autem dicit eum qui ad nos aduentum enigmatice insinuans. Quia uero competens erat eos dicere quoniam extranea quedam dicis et noua. A deo ait se uenire decenter.

54.3.27 Igitur non auditis ea, ait, a diabolo existentes. Cuius enim gratia interficitis? Quid habetis incusare? Si non hoc est, propter quid non creditis michi?

54.3.28 Ita igitur eos existentes ex diabolo a mendacio occisionem ostendens, ostendit alieno esse ab Abraham et a deo, et ab odiendo eum qui in nullo lesit, et a non audiendo sermones eius.

54.3.29 Et ostendit sursum et inferius quoniam non deo contrarius erat, neque propter hoc non credebant, sed quoniam alieni erant a deo.

54.3.30 Qui enim peccatum non fecit, qui dicebat seipsum uenire a deo et illinc missum esse, qui ueritatem loquebatur, et ita ueritatem loquens ut omnes in redargutionem aduocaret.

54.3.31 Deinde non creditus, manifestum est quia carnales illi erant cui non creditur. Nouerunt enim, nouerunt humilem animam facere peccata.

54.3.32 Propterea ait: Quia desides facti estis audientiis uestris. Cum enim ea que in terra contempnere non potest quis, qualiter pro hiis que in celis sunt, philosophabitur umquam.

Morale liiii. Quoniam oportet secularia, sed regnum celorum rapere.

54.4.1 Propterea, rogo, omnia agamus ut uitam nostram corrigamus ut purgetur mens ut nulla nobis sordida fiat prohibitio.

54.4.2 Illuminate enim uobisipsis lumen cognitionis, et non seminate inter spinas. Qui enim nescit quoniam auarum esse malum est, quando sciet quod maius est?

54.4.3 Qui non abstinet ab hiis quando illis adherebit? Bonum rapere, sed non que pereunt, sed regnum celorum. Violenti enim rapiunt id.

54.4.4 Non igitur cum desidia est fungi eo, sed cum studio; quid est autem uiolenti?

54.4.5 Vi opus est multa. Arta enim est uia et uiuenili indiget anima et generosa. Qui rapiunt, omnes uolunt preassumere.

54.4.6 Ad nichil aspiciunt, non indeuotionem, non ad accusationem, non ad supplicium, sed unius fiunt solius, id est accipiendi ea que uolunt rapere, et omnes anteriores transcurrunt.

54.4.7 Rapiamus igitur regnum celorum. Non enim est hoc incusatio rapere sed laus. Accusatio uero hoc non rapere, non alterius dampno nostre fuerint diuicie. Studeamus igitur id rapere.

54.4.8 Et si molestauerit furor, et si molestauerit concupicencia, uiolenciam inferamus nature, mansuetiores fiamus, laboremus parum ut continue requiescamus.

54.4.9 Ne rapias aurum, sed rape diuitias que gurgite ostendunt hoc aurum. Dic enim michi si propositum esset plumbum et aurum quod utique raperes? Nonne manifestum est quoniam aurum?

54.4.10 Deinde ubi quidem qui rapit torquetur quod maius honoras, ubi uero qui rapit honoratur prodis quod maius. Si enim utrumque supplicium esset, nonne adhoc magis uenires?

54.4.11 Hic autem nichil tale est sed et beatitudo. Et qualiter est rapere? ait. Proice ea que sunt in manibus. Donec enim ea detineas, illa rapere non poteris.

54.4.12 Excogita enim michi uirum argento manus plenas habentem. Non poterit donec detinuerit id rapere aurum, nisi proiecerit id et absolutus fiat?

54.4.13 Eum enim qui rapit precinctum esse oportet ut non detineatur. Etenim et nunc sunt contrarie uirtutes occurrentes uobis ut auferant.

54.4.14 Sed ut fugiamus eas, fugiamus nullam supertrahentes captionem deforis. Abscidamus funes, nudi fiamus a secularibus. Que utilitas sericarum uestium?

54.4.15 Vsquequando derisionem hanc reuoluerimus? Vsquequando aurum subfodiemus? Vellem cessare hec dicens semper, sed uos non sinitis semper imprebentes occasiones et materias.

54.4.16 Sed nunc demum desistamus ut et alios per uitam nostram erudientes, fruamur promissis bonis,

54.4.17 gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY