PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

54.4.7 Rapiamus igitur regnum celorum. Non enim est hoc incusatio rapere sed laus. Accusatio uero hoc non rapere, non alterius dampno nostre fuerint diuicie. Studeamus igitur id rapere.
CLOSE
Griffolini

54.4.7 Rapiamus ergo regnum caelorum, quae rapina non crimini, sed laudi datur. Crimen est, si non rapitur. Non enim alterius damno ditescimus. Annitamur ergo
CLOSE
Griffolini-Montanus

54.4.7 Rapiamus ergo regnum coelorum: quae rapina non crimini, sed laudi datur: crimen est, si non rapimus. Non enim alterius damno ditescimus, adnitamur ergo:
CLOSE
Montfaucon

54.4.7 Rapiamus ergo regnum caelorum. Non est culpa id rapere, sed laudi datur; culpa vero est non rapere. Hic divitiae nostrae non in alterius detrimentum vertunt. Studeamus ergo illud rapere.