Omelia LIV (liii)
54.1.1 Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
54.1.2 Multa nobis patientia opus est, dilectissimi, quam tunc profecto consequemur, cum sacrarum literarum doctrina altius in cor radices egerit.
54.1.3 Nam quemadmodum quercus altius demissis radicibus, nullius venti viribus sternitur:
54.1.4 ita animam diuino confixam timore, nullus tentationum ventus euellet, clauis enim affixum esse amplius est, quam radicatum esse.
54.1.5 Idcirco inquit propheta: Confige timore tuo carnes meas. ita et tu configere quasi clauo quodam, et adhaereas:
54.1.6 vt enim hi difficulter, ita aliter affecti facile decipiuntur, et in labem procidunt:
54.1.7 sicut contigit Iudaeis, licet enim audierint, crediderintque, rursus ad deteriora prolapsi sunt.
54.1.8 Quam ob rem Christus vt eos in fide confirmaret, et non in superficie, sed altius fidem plantaret, asperius eos tangit.
54.1.9 Est enim credentium facile reprehensiones tolerare, ipsi autem quamprimum excanduerunt.
54.1.10 Primum ergo Iesus eos admonet: Si vos permanseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit1603: liberauit vos. Tantum non dicens, Sum altius incisurus, sed nolite agitari.
54.1.11 Vel potius his verbis eorum sedat superbiam. A quo autem liberabit, dic quaeso? A peccatis. Quid temerarii illi.1603: illi?
54.1.12 Semen Abrahae sumus, et nemini seruiuimus vnquam. Statim defecerunt, quoniam terrenis inhiabant.
54.1.13 Si vos manseritis in sermone meo: indicat cordis eorum cogitationes se scire, quod crediderunt quidem, non autem permanserunt, et magnum quiddam, eos videlicet futuros sibi discipulos, annunciat.
54.1.14 Cum enim nonnulli ante discessissent, eos notat inquiens, Sed si manseritis: nam et illi audierant, crediderant, discesserant, quoniam non permanserunt.
54.1.15 Multi enim discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Cognoscetis veritatem, hoc est me. Ego enim sum veritas.
54.1.16 Iudaica enim dogmata omnia figura erant. Veritatem a me intelligetis, quae vos a peccatis liberabit.
54.1.17 Quemadmodum enim illis dixit, In peccatis vestris moriemini: ita his, liberabit vos:
54.1.18 et non dixit, vendicabo vos a seruitute, sed hoc eis cogitandum reliquit. Illi1603: Ille autem, semen Abrahae sumus, et nemini seruiuimus vnquam.
54.1.19 Atqui si indignandum fuisset, tolerabilius potuissent, cum dixit, Cognoscetis veritatem: dicendoque, Nunquid eam nescimus?
54.1.20 lex igitur et cognitio nostra falsa est: sed illis neglectis de secularibus indignantur, et mundi verentur seruitutem.
54.1.21 Sunt et hac aetate, sunt inquam qui in rebus non propriis, et mundi seruitute erubescunt,
54.1.22 peccati seruitium nil verentur, et optarent huic potius obnoxii frequenter appellari, quam illi semel:
54.1.23 tales illi erant, et aliud seruitium ignorabant, dicentes: Seruos appellas, qui ex semine Abrahae sunt, qui generosi, qui serui minime sunt appellandi?
54.1.24 Nunquam seruiuimus. Huiusmodi Iudaeorum iactationes, Semen Abrahae sumus, Israelitae sumus. Nunquam propria merita memorant,
54.1.25 ideo in eos clamat Ioannes: Nolite putare et dicere, patrem habemus Abraham. Sed quare non reprehendit eos Christus,
54.1.26 siquidem saepe seruierant et Aegyptiis, et Babyloniis, et aliis multis? quoniam nolebat cum his contendere, nisi ad salutem tantum et beneficium, ad quod tantum properabat.
54.1.27 Potuisset nanque in medium eorum quadraginta, inde septuaginta,
54.1.28 inde sub iudicibus nunc viginti, nunc duorum, nunc septem annorum afferre seruitutem, praeterea quod nunquam serui esse desierint:
54.1.29 sed eos non hominum seruos ostendere voluit, sed peccati, quae seruitus est grauissima, a qua solus deus liberare potest:
54.1.30 Dimittendi enim peccatum potestatem nemo habet praeter deum: quod et ipsi confessi sunt,
54.1.31 ideo ad hoc eos adducit, dicitque: Omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Vt quam seruitutem dicat, intelligant.
54.1.32 Seruus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Placide per legem superiora tollit,
54.1.33 ne his se verbis tueantur: Sacrificia habemus quae Moses mandauit, illa nos liberare poterunt. Hac gratia ista1603: om. addidit: alioqui quam nam haec consequentiam haberent?
54.1.34 Omnes enim peccauerunt, et egent gloria dei, iustificati gratis gratia eius, etiam sacerdotes ipsi.
54.1.35 Propterea inquit Paulus de Pontifice: Quod debet quemadmodum pro populo, ita pro semetipso offerre pro peccatis, quoniam et ipse circundatus est infirmitate: quod significat dicendo, Seruus non manet in domo.
54.1.36 Vnde et aequalitatem ad patrem, et liberi et serui indicat differentiam: quasi dicat, non habet potestatem seruus: quod per id verbum, manet, significatur.
54.2.1 Quid autem cum de peccatis sermonem habet, domus meminit? Vt se tanquam dominum domus, ita omnium dominum ostendat.
54.2.2 Ea autem particula, Non manet: hoc est, non habet largiendi quicquam potestatem, vtpote, qui non est dominus: filius dominus est,
54.2.3 quare manet in aeternum secundum solitam rerum humanarum translationem. Ne dicerent, Tu quis es?
54.2.4 Mea sunt omnia: sum enim filius, et in domo patris mei maneo. Domum vocans potestatem. Nam et alibi principatum vocat domum patris, dicens, in domo patris mei mansiones multae sunt:
54.2.5 cum enim de libertate et seruitute sermo sit, merito hac vtitur translatione dicens, quod illi nullam habebant dimittendi potestatem.
54.2.6 Si ergo filius vos liberauerit. Ecce eandem illi cum patre substantiam.
54.2.7 Si filius, inquam, vos liberauerit, nemo iam contradicet, sed veram habebitis libertatem. Si deus iustificat, quis condemnat?
54.2.8 Hic se mundum a peccato ostendit, et nomine tantum libertatem significat, quam et homines dant, illam autem solus deus:
54.2.9 et per hoc suadet eis, ne propter hanc erubescant seruitutem, sed propter peccati seruitutem,
54.2.10 quo abiecto non sunt amplius serui: vel potius seruos ostendit, cum futuros vere liberos dicit,
54.2.11 significat enim eam veram non esse libertatem. Inde ne dicerent, peccatum non habemus: nam credibile erat hoc dicturos, considera quo pacto eos accusat.
54.2.12 Omissis nanque reliquae eorum vitae criminibus, quod in manibus erat, et quod tunc facere cogitabant, profert in medium et ait: Scio quia semen Abrahae estis, sed quaeritis me interficere.
54.2.13 Placide et pedetentim ab Abrahae cognitione eos abscindit, admonens non esse propterea superbiendum: vt enim libertas et seruitus ex operibus, ita et cognatio iudicatur.
54.2.14 Neque continuo respondit non esse ex semine Abrahae homicidas iusti, sed primum assentitur: Scio quia semen Abrahae estis. Sed hoc non est quod quaerimus, et iam asperius inuehitur.
54.2.15 Etenim est, vt in pluribus, obseruandum, vt qui magnum aliquid facturus est, postquam fecerit magis sibi fidat, ac si operum suorum testimonium omnibus silentium imponat.
54.2.16 Sed quaeritis me interficere. Quid si iuste? minime. ideo affert causam, Quia sermo meus non capit in vobis.
54.2.17 Quo modo ergo inquit in ipsum credidisse? quia mutati erant, vt dixi, quam ob rem vehementius eos tetigit.
54.2.18 Nam si illius cognatione gloriamini, etiam et vitam prae vobis feratis oportet.
54.2.19 Et non dixit, Non capitis sermonem: sed, sermo meus non capit in vobis, ad doctrinae magnitudinem significandam:
54.2.20 sed non propterea interimendus fuit, sed potius honorandus, et colendus, vt discerent.
54.2.21 Sed ne dicerent, a teipso haec loqueris, ideo addidit: Quae ego vidi apud patrem meum, haec loquor: et vos quae audistis apud patrem vestrum, facitis.
54.2.22 Quemadmodum, inquit, ego et verbis et re ostendo patrem, ita et vos: non enim eiusdem tantum sum cum patre substantiae, sed et veritatis.
54.2.23 Dicunt ei: Nos patrem habemus Abraham: dicit eis Iesus: Si patrem habetis1603: haberetis Abraham, opera eius facite. Nunc autem quaeritis me interficere.
54.2.24 Frequenter hoc in loco eorum animos caedis arguit, et Abrahae meminit:
54.2.25 quod facit, vt ab eius cognatione ipsos abducat, et vanam gloriam tollat, persuadeatque non amplius in illo salutis spem esse reponendam. Non enim a natura cognatio, sed a voluntate:
54.2.26 hoc enim vt ad Christum accederent, prohibebat, quod sufficere sibi ad salutem cognationem illam arbitrabantur. Quam autem veritatem dicit? quod aequalis est patri,
54.2.27 propterea quaerebant eum Iudaei interficere. Quaeritis me interficere, quia veritatem vobis locutus sum, quam audiui a patre meo.
54.2.28 Vt non contraria patri dicere videatur, iterum ad patrem confugit. Dicunt ei: Nos ex fornicatione non sumus nati, vnum patrem habemus deum.
54.2.29 Quid dicitis? vos patrem deum habetis, et Christum hoc dicentem persequimini? Vides praecipue eum dixisse patrem suum esse deum?
54.3.1 Cum ergo eos ab Abrahae cognatione exclusisset, non habentes quid dicerent, aliud quiddam maius ausi, se ad deum referunt, a quo etiam honore excludit eos Iesus, inquiens.
54.3.2 Si deus pater vester esset, diligeretis vtique me. Ego enim ex deo processi et veni. Neque a meipso veni, sed ille me misit.
54.3.3 Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.
54.3.4 Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur: quia mendax est, et pater eius.
54.3.5 Exclusit eos a cognatione Abrahae: et cum inde maiora auderent, maiorem etiam plagam infligit, quod non solum Abrahae filii non sint,
54.3.6 sed diaboli: secundum impudentiam vulnus incutiens, et testimonia reprehensionibus miscet.
54.3.7 Interficere enim, inquit, diabolicae maliciae opus est. Neque simpliciter opera dixit: sed, desideria: vt et illum, et eos maxime caedibus delectari, authore inuidia, significet.
54.3.8 Nam cum nullam haberet praeter inuidiam causam, Adam perdidit: quod id verbum significat, Et in veritate non stetit: hoc est, in vitae rectitudine.
54.3.9 Cum enim frequenter ipsum accusarent, quod ex deo non esset, hoc inde prouenire dicit.
54.3.10 Ille nanque primus mendacium peperit, inquiens, In quacunque die comederitis, aperientur vobis oculi. Mendacio ergo primus vsus est diabolus,
54.3.11 homines non tanquam proprio, sed vt alieno vtuntur, ille vt proprio. Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
54.3.12 Vnde procedit, quod sine vlla causa vultis me perdere, nisi quia inimici estis veritatis? sin minus, dicite peccatum meum:
54.3.13 ideo addidit, Quis ex vobis arguet me de peccato? Quod autem dixerunt, Nos ex fornicatione non sumus nati. Nonne multi illicito coitu miscebantur?
54.3.14 Tamen hoc omisso, illic insistit. Postquam enim non ex deo, sed ex diabolo eos esse ostendit:
54.3.15 quod interficere diabolicum est, et mendacium dicere, quae vtraque illi faciebant: iam contra ostendit amorem, quod quis dei sit, esse argumentum.
54.3.16 Quare loquelam meam non cognoscitis? Cum enim semper dubitarent, dicentes: Quid est quod dicit, Quo ego vado, vos non potestis venire?
54.3.17 ideo inquit, Loquelam meam non cognoscitis: quia sermonem dei non habetis. Id autem vobis euenit propterea, quod mens vestra humi repit, mei sermones alte eriguntur.
54.3.18 Quid si non possunt? Non posse hoc in loco, non velle est. In paruis eruditi estis, nihil magnum aggredimini.
54.3.19 Cum enim tanquam dei amatores se Christum prosequi dicerent, ideo vbique probare conatur sui persecutionem dei odio, contrarium amore prouenire.
54.3.20 Vnum patrem habemus deum. Ex honoribus, non ex operibus gloriamini. Incredulitas vestra, non me alienum a deo esse, sed quod deum non cognoscitis, est argumentum.
54.3.21 Causa autem, quod mentiri vultis, et diabolum imitari, quod pusillianimi1603: pusillanimi indicium est, vt Apostolus testatur: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?
54.3.22 Quare autem non potestis? Quia desideria patris vestri vultis facere. Curatis, contenditis, adnitimini. (Ecce quod non posse, nolle est) quod Abraham non fecit.
54.3.23 Sed quae nam sunt eius opera? mansuetudo, modestia, obsequium. Vos contra immanes et crudeles estis.
54.3.24 Et quae nam fuit audacia ad deum confugere, qui Abraham indigni essent? Cum minus crimen euitare vellent, in maius inciderunt.
54.3.25 Exprobrante nanque Iesu illis caedem, ad sui excusationem, vt deum defendant, id facere causantur. Quod contra deum esse demonstrat.
54.3.26 Illud enim verbum, processi, ipsum inde esse, et ad nos venisse significat: nam cum illi dicere possent, eum aliena quaedam et noua afferre, ideo se a deo venire dicit.
54.3.27 Merito ergo non auditis eum, inquit, cum ex diabolo sitis: qua enim gratia vultis me interficere? Quid in me reprehendere potestis? si hoc non est, cur mihi non creditis?
54.3.28 Ita ex mendacio et caede, a diabolo eos esse ostendens, infert, et ab Abraham, et a deo omnino esse alienos: et quia odio habent nihil iniuriantem, et quod eius sermonem nolunt audire:
54.3.29 et modis omnibus deo se non esse contrarium arguit, neque propterea eos non credere, sed quia ipsi contrarii sunt deo.
54.3.30 Etenim qui peccatum non fecit, qui se a deo venire, et a deo missum dicit, qui veritatem loquitur, et ita vt omnes in testimonium aduocet:
54.3.31 si non creditur ei, constat auditorum vicio prouenire, quod carni dediti sint. Nouit enim terrenis deditam animam procliuem esse ad peccandum:
54.3.32 idcirco inquit, Nam pigri facti estis auditionibus vestris. Quoties enim terrena nequit homo contemnere, quo modo poterit coelestia contemplari?
54.4.1 Quam ob rem adnitamur pro viribus dilectissimi, vt vitam nostram dirigamus, vt mentem expurgemus, vt nullae nos sordes impediant,
54.4.2 augete cognitionis lucem, neque iacite semen inter spinas. Qui non intelligit malam esse auariciam, quo modo maiora cognoscet?
54.4.3 qui his non abstinet, quo modo illa complectetur? Bonum est rapere, non ea quae pereunt, sed regnum coelorum. Quippe quod vim patitur, et violenti rapiunt illud.
54.4.4 Non igitur desidia acquiri potest, sed cura et diligentia. Sed quid signat, vim patitur?
54.4.5 vi opus est multa: angusta est via, robusta anima opus est, et generosa, raptores praeoccupare adnituntur,
54.4.6 nihil respiciunt, non accusationem, non damnationem, non supplicium, illud solum curant, vt praecurrant caeteros.
54.4.7 Rapiamus ergo regnum coelorum: quae rapina non crimini, sed laudi datur: crimen est, si non rapimus. Non enim alterius damno ditescimus, adnitamur ergo:
54.4.8 et licet ira, et cupiditas nos perturbet, naturae vim inferamus, mansuetudini assuescamus, parum laboremus, vt perpetuo quiescamus.
54.4.9 Noli aurum rapere, sed diuitas, quarum comparatione aurum lutum esse apparet. Dic quaeso, plumbo tibi et auro proposito, vtrum potius raperes? nonne aurum?
54.4.10 vbi qui rapit punitur, maius honoras: vbi qui rapit honoratur, maius prodis: quod si vtrinque puniretur, num sane ad hoc magis venisses?
54.4.11 Hic nihil tale est, sed beatitudo. Et quo modo potest quis rapere, inquit? Disperge quae habes in manibus. Quousque enim praesentia seruas, illa rapere non poteris.
54.4.12 Propone tibi hominem plenis argento manibus, quoad id tenuerit, nunquid aurum rapere poterit, nisi id prius proiiciat, et expeditus fiat?
54.4.13 Rapientem bene expeditum esse oportet, ne quid eum impediat, siquidem etiam nunc contrariae potestates sunt obuiae, vt id nobis auferant.
54.4.14 Quas fugiamus quaeso, fugiamus, et nullam extrinsecus ansam relinquamus, incidamus funes, nudi a secularibus emergamus. Quis vsus preciosarum vestium?
54.4.15 Quousque tandem his ridiculis implicamur? quousque aurum defodiemus? Volebam ab his cessare admonitionibus, sed vos non permittitis, qui mihi semper admonendi occasiones et materias praebetis:
54.4.16 sed nunc saltem a viciis desistamus, vt vitae exemplo alios erudientes, promissa bona consequamur,
54.4.17 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.