54.2.26 Hoc enim erat quod prohibebat eos uenire ad Christum, scilicet extimare sufficere eis cognationem illam ad salutem. Quam autem ueritatem dicit? quoniam par est patri.
54.2.26 Hoc ut ad Christum accederent, prohibebat, quod sufficere sibi ad salutem cognationem illam arbitrabantur. Quam autem ueritatem dicit?B: dicit. Quod aequalis est patri.
54.2.26 hoc enim vt ad Christum accederent, prohibebat, quod sufficere sibi ad salutem cognationem illam arbitrabantur. Quam autem veritatem dicit? quod aequalis est patri,
54.2.26 Hoc enim illos impediebat quominus ad Christum accederent, quod putarent cognationem talem illis esse satis ad salutem. Quam veritatem dicit? Quod sit aequalis Patri.