Omelia LIV (liii)
54.1.1 Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei ex Iudaeis: Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos.
54.1.2 Multa nobis patientia opus est, dilectissimi, quam tumB: tamen; 1486/1530: tuncB: tamen; 1486/1530: tunc profecto consequemur, cum sacrarum litterarum doctrina altius in cor radices egerit.
54.1.3 Nam quemadmodum quaercus altius demissis radicibus nullius uenti uiribus sternitur,
54.1.4 ita animam diuino confixamF: confixa timore nihil retrorsum auertere poterit1470/1486/1530: nullus temptationum uentus euellet. Siquidem plus est configi quam radicari.1470/1486/1530: om.
54.1.5 Ideo1470/1486/1530: Idcirco inquit propheta: Confige, inquit, timoreB: timore inquit; 1470: timore; 1486/1530: timore tuoB: timore inquit; 1470: timore; 1486/1530: timore tuo carnes meas. Ita et tu configere quasi clauo quodam et adhereas.
54.1.6 Vt enim hi difficulter, ita aliter affecti facile decipiuntur, et in labem procidunt,
54.1.7 sicut contigit Iudaeis. Licet enim audierint crediderintque, rursus ad deteriora prolapsi sunt.
54.1.8 Quamobrem Christus ut eos in fide tanquam1470/1486/1530: quamquam paruam haberent, confirmaret, asperius eos tangit.
54.1.9 Est credentium facile reprehensiones tolerare. Ipsi autem quam primum excanduerunt.
54.1.10 Primum ergo Iesus eos admonet: Si uos manseritisF: permanseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos, tantum non dicens: Sum altius incisurus, sed: Nolite agitari,
54.1.11 uel potius his uerbis eorum sedat superbiam: A quo autem liberabit, dic, quaeso?1470/1486: queso. a peccatis. Quid temerarii illi?
54.1.12 Semen Abraae sumus, et nemini seruiuimus unquam. Statim defecerunt, quoniam terrenis inhiabant.
54.1.13 Si non manseritis in sermone meo, indicat cordis eorum cogitationes, quod crediderunt quidem, non autem permanserunt, et magnum quiddam eos uidelicet futuros sibi discipulos adnuntiat.
54.1.14 Cum enim nonnulli ante discessissent, eos notat inquiens1470/1486/1530: inquiens sed: Si manseritis. Nam et illi audierant, crediderant, discesserant, quoniam non permanserunt.
54.1.15 Multi enim discipulorum eius abierunt retro, etiam non cum illo ambulabant. Cognoscetis1470/1486/1530: Cognoscetis enim ueritatem, hoc est, me: Ego enim sum ueritas.
54.1.16 Iudaica enim dogmata omnia figura erant. Veritatem a me intelligetis, quae uos a peccatis liberabit.
54.1.18 et non dixit: Vendicabo1470/1486/1530: Vendicando uos a seruitute, sed hoc eis cogitandum reliquit. Illi autem: Semen Abraae sumus, et nemini seruiuimus unquam.
54.1.19 Atqui si indignandum fuisset, tolerabilius potuissent cum dixit: Cognoscetis ueritatem, dicendumque1486/1530: dicendo que: Nunquid eam nescimus?
54.1.20 Lex igitur et cognitio nostra falsa est.1470/1486: est? Sed de saecularibus indignantur, et mundi uerentur seruitutem.
54.1.21 Sunt et hac aetate, sunt, inquam, qui in rebus non propriis, et mundi seruitute erubescunt,
54.1.22 peccati seruitium nihil1470: uel; 1486/1530: nil1470: uel; 1486/1530: nil uerentur, et optarent huic potius obnoxii frequenter appellari, quam illi semel.
54.1.23 Tales illi erant, et aliud seruitium ignorabant dicentes: Seruos appellas, qui ex genere1470/1486/1530: semine Abraae sunt? qui generosi,B: generosi? qui serui minime sunt appellandi?1470/1486/1530: appellandi.
54.1.24 Nunquam seruiuimus.F: seruiuimus? Huiusmodi Iudaeorum iactationes, Semen Abraae sumus, Israelitae sumus. Nunquam propria merita memorant.
54.1.25 Ideo in eos clamat Ioannes: Nolite putare1530: putare et dicere: Patrem habemus Abraam. Sed quare non reprehendit eos Christus?1486/1530: Christus.
54.1.26 Siquidem saepe seruierant et Aegiptiis et Babiloniis et aliis multis1530: multis?. Quoniam nolebat cum iis1530: his contendere, nisi ad salutem tantum et beneficium ad quod tantum properabat.
54.1.27 Potuisset nanque in medium eorum quadraginta, inde septuaginta,
54.1.28 inde sub iudicibus nunc uiginti, nunc duorum, nuncB: om. septem annorum afferre seruitutem. Praeterea quod nunquam serui esse desierint.
54.1.29 Sed eos non hominum seruos ostendere uoluit, sed peccati quae seruitus est grauissima, a qua solus deus liberare potest.
54.1.30 Dimittendi enim peccatum potestatem nemo habet praeter deum. Quod et ipsi confessi sunt.
54.1.31 Ideo ad hoc eos adducit dicitque: Qui facit peccatum, seruus est peccati, ut quam seruitutem dicat, intelligantB: intelligat.
54.1.32 Seruus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet1470/1486: om. in aeternum. Placide per legem superiora tollit,
54.1.33 ne hisB: iis se uerbis tueantur: Sacrificia habemus, Moyses mandauit. Ille nos liberare poterit. Hac gratia addidit. Quam nam haec consequentiam habent?B/1530: habent,
54.1.34 Omnes enim peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis gratia eius, et sacerdotes eius.1530: eius?
54.1.35 Propterea inquit Paulus de pontifice quod debet quemadmodum pro populo, ita etiam1470/1530: et; 1486: om.1470/1530: et; 1486: om. pro semetipso offerre pro peccatis, quoniam et ipse circundatus est infirmitate, quod significat dicendo: Seruus non manet in domo.
54.1.36 Vnde et aequalitatem ad patrem et liberi et serui indicat differentiam. Quasi dicat: Non habet potestatem seruus, quod per id uerbum, manet, significatur.
54.2.1 Quid autem cum de peccatis sermonem habet, domus meminit?B/F: meminit: ut se tanquam dominus1470/1486/1530: dominum domus, ita omnium dominum ostendat.
54.2.2 Ea autem particula, non manet, hoc est, non habet largiendi quicquam potestatem, utpote qui non est dominus, filius dominus est,
54.2.3 quare manet in aeternum, secundum solitam nobis translationem. Ne dicerent: Tu quis es?
54.2.4 Mea sunt omnia. Sum enim filius et in domo patris maneo.1470/1486/1530: om. Domum potestatem appellat.1470/1486/1530: om. Etenim alibi ita domum patris nominat:1470/1486/1530: om. In domo patris mei mansiones multae sunt.
54.2.5 Cum enim de libertate et seruitute sermo sit, merito hac utitur translatione, quod illi nullam habebant dimittendi potestatem.
54.2.6 Si ergo filius uos liberauerit. Ecce eandem1470: tandem illi cum patre substantiam?1470/1486/1530: substantiam.
54.2.7 Si filius, inquam, uos liberauerit, nemo iam contradicet, sed ueram habebitis libertatem. Si deus iustificat, quis condemnat?B/1470/1486: condemnat.
54.2.8 Hic se mundum a peccato ostendit, et nomine tantum libertatem significat, quam et homines dant, illam autem solus deus,
54.2.9 et per hoc suadet eis, ne propter hanc erubescant seruitutem, sed propter peccatum1486: peccatii,
54.2.10 quo abiecto non sunt amplius serui, uel potius seruos ostendit, cum futuros liberos dicit.
54.2.11 Significat enim eam ueram non esse libertatem. Inde ne dicerent, peccatum non habemus. Nam credibile erat hoc dicturos, considera quo pacto eos accusat.
54.2.12 Omissis nanque reliquae eorum uitae criminibus, quod in manibus erat, et quod tunc facere cogitabant, profert in medium et ait: Scio quia semen Abraae estis, sed quaeritis me interficere.
54.2.13 Placide et pedetentim ab Abraae cognatione eos abscindit, admonens non esse propterea superbiendum. Vt enim libertas et seruitus ex operibus, ita et cognatio iudicatur.
54.2.14 Neque continuo respondit non esse ex semine Abraae homicidas iusti, sed primum assentitur: Scio quia semen Abraae estis. Sed hoc non est quod quaerimus, etiam asperius inuehitur.
54.2.15 Etenim est ut in pluribus obseruandum, ut qui magnum aliquid facturus est, postquam fecerit, magis sibi fidat, ac si operum suorum testimonium omnibus silentium imponat.
54.2.16 Sed quaeritis me interficere. Quid si iuste? Minime. Ideo affert causam, quia Sermo meus non capit in uobis.
54.2.17 Quomodo ergo, inquit, in ipsum credidisse? quia mutati erant ut dixi.F: dixi? Quamobrem uehementius eos tetigit.
54.2.18 Nam si illius cognatione gloriamini, etiam et uitam prae uobis feratis oportet.
54.2.19 Et non dixit: Non capitis sermonem, sed: Sermo meus non capit in uobis, ad doctrinae magnitudinem significandam.
54.2.20 Sed non propterea interimendus fuit, sed potius honorandus et colendus, ut discerent.
54.2.21 Sed ne dicerent, a te ipso haec loqueris. Ideo addidit: Quae ego uidi apud patrem meum, haec loquor, et uos quae audistis apud patrem uestrum facitis.
54.2.22 Quemadmodum, inquit, ego et uerbis et re ostendo patrem, ita et uos. Non enim eiusdem tantum sum, cum patre substantiae, sed et ueritatis.
54.2.23 Dicunt ei: Nos patrem habemus Abraam. Dicit eis Iesus: Si patrem habetis Abraam, opera eius facite. Nunc autem quaeritis me interficere.
54.2.24 Frequenter hoc in loco eorum animos caedis arguit, et Abraae meminit.
54.2.25 Quod facit ut ab eius cognatione ipsos abducat, et gloriam tollat persuadeatque non amplius in illo salutis spem esse reponendam. Non enim a natura cognatio, sed a uoluntate.
54.2.26 Hoc ut ad Christum accederent, prohibebat, quod sufficere sibi ad salutem cognationem illam arbitrabantur. Quam autem ueritatem dicit?B: dicit. Quod aequalis est patri.
54.2.27 Propterea quaerebant eum Iudaei interficere. Quaeritis me interficere,B: om. quia ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a patre meo,
54.2.28 ut non contraria patri dicere uideatur, iterum ad patrem confugit. Dicunt ei: Nos ex fornicatione non sumus nati. Vnum patrem habemus deum.
54.2.29 Quid dicitis?F/1470/1486: dicitis. Vos patrem deum habetis,B/F: habetis? et Christum hoc dicentem persequimini?1470/1486: persequimini. Vides precipue eum dixisse patrem suum esse deum?B/1470/1486: deum.
54.3.1 Cum ergo eos ab Abraae cognatione exclusisset, non habentes quid dicerent, aliud quiddam maius ausi, se ad deum referunt, a quo etiam honore excludit eos Iesus, inquiens:
54.3.2 Si deus pater uester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex deo processi et ueni. Neque a me ipso ueni, sed ille me misit.
54.3.3 Quare loquelam meam non cognoscitis?B/F: cognoscitis: quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre uestro1530: om. diabolo estis, et desideria patris uestri uultis facere.
54.3.4 Ille homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit1530: stetit: quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.
54.3.5 Exclusit eos a cognatione Abraae, et cum inde maiora auderent, maiorem etiam plagam infligit. Quod non solum Abraae filii non sunt1470/1486/1530: sint,
54.3.6 sed diaboli, secundum impudentiam uulnus incutiens, et testimonia reprehensionibus miscet.
54.3.7 Interficere enim, inquit, diabolicae malitiae opus est. Neque1530: Neque enim simpliciter opera dixit, sed desideria, ut et illum et eos maxime caedibus delectari auctore inuidia significet.
54.3.8 Nam cum nullam haberet praeter inuidiam causam, Adam perdidit. Quod id uerbum significat: Et in ueritate non stetit, hoc est, in uitae rectitudine.
54.3.9 Cum enim frequenter ipsum accusarent, quod ex deo non esset, hoc inde prouenire dicit.
54.3.10 Ille nanque primus mendacium peperit inquiens: In quacunque die comederitis, aperientur uobis oculi. Mendacio igitur1470/1486/1530: ergo primus usus est diabolus.
54.3.11 Homines non tanquam proprio, sed ut alieno utuntur, ille utB: non proprio. Ego autem si ueritatem dico, non creditis mihi.
54.3.12 Vnde procedit quod sine ulla causa uultis me perdere, nisi quia inimici estis ueritatis? Sin minus dicite peccatum meum.
54.3.13 Ideo addidit: Quis ex uobis arguet me de peccato?B/1470/1486: peccato. Quod autem dixerunt: Nos ex fornicatione non sumus nati. Nonne multi illicito coitu miscebantur?B/F: miscebantur.
54.3.14 Tamen hoc omisso illic insistit. Postquam autem non ex deo, sed ex diabolo eos esse ostendit,
54.3.15 quod interficere diabolicum est et mendacium dicere, quae utraque illi faciebant, iam contra ostendit amorem, quod quis dei sit esse argumentum.
54.3.16 Quare loquelam meam non cognoscitis?B: cognoscitis. Cum enim semper dubitarent dicentes: Quid est quod dicit: Quo ego uado uos non potestis uenire?
54.3.17 Ideo, inquit, loquelam meam non cognoscitis. Nam mens uestra humi repit, mei sermones alte eriguntur.
54.3.18 Quid si non possunt? Non posse hoc in loco non uelle est. In paruis eruditi estis. Nihil magnum aggredimini.
54.3.19 Cum enim tanquam dei amatores se Christum persequi1470/1486/1530: prosequi dicerent, ideo ubique probare conatur sui persecutionem dei odio, contrarium amore prouenire.
54.3.20 Vnum patrem habemus deum. Ex honoribus, non ex operibus, gloriamini. Incredulitas uestra non me alienum a deo esse, sed quod deum non cognoscitis, est argumentum.
54.3.21 Causa autem quod mentiri uultis, et diabolum imitari, quod pusilli animi inditium est, ut apostolus testatur: Cum enim sit inter uos zelus et contentio, nonne carnales estis?
54.3.22 Quare autem non potestis? Quia desideria patris uestri uultis facere. Curate, contendite, annitimini. Ecce quod non posse nolle est. Quod Abraam non fecit.
54.3.23 Sed quae nam sunt eius opera?B/F: opera. mansuetudo, modestia, obsequium. Vos contra inmanes et crudeles estis.
54.3.24 Et quae nam fuit audacia ad deum confugere, qui Abraam indigni essent? Cum minus crimen euitare uellent, in maius inciderunt.
54.3.25 Exprobrante nanque Iesu illis caedem, ad sui excusationem, ut deum defendant, id facere causantur. Quod contra deum esse demonstrat.
54.3.26 Illud enim uerbum processi ipsum inde esse, et ad nos uenisse significat. Nam cum illi dicere possent, eum aliena quaedam et noua afferre, ideo se a deo uenire dicit.
54.3.27 Merito ergo non auditis eum, inquit, cum ex diabolo sitis. Qua gratia uultis me interficere?1470/1486/1530: interficere. Quid in me reprehendere potestis? Si hoc non est, cur mihi non creditis?
54.3.28 Ita ex mendacio et caede a diabolo eos esse ostendens infert, et ab1530: om. Abraam et a deo omnino esse alienos, et quia odio habent nihil iniuriantem, et quod eius sermonem nolunt audire,
54.3.29 et modis omnibus deoB: om. se non esse contrarium arguit, neque propterea eos non credere, sed quia ipsi contrarii sunt deo.
54.3.30 Etenim qui peccatum non fecit, qui se a deo uenire, et a deo missum dicit, qui ueritatem loquitur, et ita ut omnes in testimonium aduocet,
54.3.31 si non creditur1470/1486: credit ei; 1530: creditur ei1470/1486: credit ei; 1530: creditur ei, constat auditorum uitio prouenire, quod carni dediti sint. Nouit enim terrenis deditam animam procliuem ad peccandum.
54.3.32 Iccirco inquit: Nam pigri facti estis auditionibus uestris. Quotiens enim terrena nequit homo contemnere, quomodo poterit caelestia contemplari?1470/1486: contemplari.
54.4.1 Quamobrem annitamur pro uiribus, dilectissimi, ut uitam nostram dirigamus, ut mentem expurgemus, ut nullae nos sordes impediant.
54.4.2 Augete cognitionis lucem. Neque iacite semen inter spinas. Qui non intelligit malam esse auaritiam, quomodo maiora cognoscet?
54.4.3 QuiF: Quis his non abstinet, quomodo resistet illis?B/1470/1486: illis. Bonum est rapere, non ea quae pereunt, sed regnum caelorum. Quippe quod uim patitur,
54.4.4 neque desidia acquiri potest, sed cura et diligentia. Sed quid significat1470/1486/1530: signat uim patitur?B: patitur.
54.4.5 Vi opus est multa. Angusta est uia. Robusta anima opus est et generosa. Raptores preoccupare annituntur.
54.4.6 Nihil respiciunt, non accusationem, non damnationem, non supplicium. Illud solum curant, ut precurrant caeteros.
54.4.7 Rapiamus ergo regnum caelorum, quae rapina non crimini, sed laudi datur. Crimen est, si non rapitur. Non enim alterius damno ditescimus. Annitamur ergo
54.4.8 et licet ira et cupiditas nos perturbet, naturae uim inferamus, mansuetudini assuescamus, parum laboremus, ut perpetuo quiescamus.
54.4.9 Noli aurum rapere sed diuitias, quarum comparatione aurum lutum esse apparet. Dic, queso, plumbo tibi et auro proposito, quid potius raperes?1470/1486: raperes. nonne aurum?
54.4.10 Vbi qui rapit punitur, ut1470/1486/1530: om. maius honoras. Vbi qui rapit honoratur, maius prodis. Quod si utrunque puniretur, num sane ad hoc magis uenisses?
54.4.11 Hic nihil tale1470/1486/1530: tale in manibus est, sed beatitudo. Et quomodo potest quis rapere, inquit? Disperge quae habes in manibus1470/1486/1530: om.. Quousque enim seruas, illa rapere non poteris.
54.4.12 ProponeF: Praepone tibi hominem plenis argento manibus, quoad id tenuerit, nunquid aurum rapere poterit, nisi id prius proiciat, et expeditusB: expedita relinquatur?
54.4.13 Rapientem bene expeditum esse oportet, ne quid eum impediat. Siquidem etiam nunc contrariae potestates sunt obuiae, ut id nobis auferant.
54.4.14 Quas fugiamus, quaeso, fugiamus, et nullam extrinsecus ansamB/1486: ausam relinquamus. Incidamus funes nudi a saecularibus emergamus. Quis usus pretiosarum uestium?
54.4.15 Quousque tandem his ridiculis implicamur?B/1470/1486: implicamur. Quousque aurum defodiemus? Volebam ab his cessare admonitionbus, sed uos non permittitis, qui semper mihi admonendi occasiones et materias prebetis.
54.4.16 Sed nunc saltem a uitiis desistamus, ut uitae exemplo alios erudientes promissa bona consequamur.
54.4.17 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486: seculorum secula; 1530: saecula saeculorum, Amen1470/1486: seculorum secula; 1530: saecula saeculorum, Amen.