PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

54.3.1 Quia igitur eos a cognatione emisit Abrahe, nichil habentes dicere aliud quid maius audent ad deum recurrentes. Sed et ab hoc eos emittit honore, dicens:
CLOSE
Griffolini

54.3.1 Cum ergo eos ab Abraae cognatione exclusisset, non habentes quid dicerent, aliud quiddam maius ausi, se ad deum referunt, a quo etiam honore excludit eos Iesus, inquiens:
CLOSE
Griffolini-Montanus

54.3.1 Cum ergo eos ab Abrahae cognatione exclusisset, non habentes quid dicerent, aliud quiddam maius ausi, se ad deum referunt, a quo etiam honore excludit eos Iesus, inquiens.
CLOSE
Montfaucon

54.3.1 Quia igitur illos ex Abrahae cognatione ejecit; cum nihil habeant quod objiciant, aliud quidpiam majus audent, ad Deum se referentes: sed hoc etiam honore illos dejicit dicens: