Commentarius
[Homilia LIV]
54.1.1 Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
54.1.2 Multa nobis patientia opus est, dilecti. Patientia autem tunc acquiritur, cum dogmata in corde radices egerunt.
54.1.3 Ut enim quercum profundis instructam radicibus, quaevis venti violentia non evellit;
54.1.4 sic animam divino confixam timore nemo poterit evertere: clavis enim affixum esse amplius est, quam radicatum esse.
54.1.5 Id precabatur Propheta, Confige timore tuo carnes meas. Sic et tu confige et alliga, quasi clavo altius impacto.
54.1.6 Ut enim sic affecti vix capiantur; sic secus compositi captu faciles, nullo negotio dejiciuntur.
54.1.7 Quod tunc Judaei passi sunt. Cum audissent enim et credidissent, rursus eversi sunt.
54.1.8 Cum ergo fidem illorum Christus firmiorem reddere vellet, ne ultra in sola superficie maneret, vehementiore sermone animum configit.
54.1.9 Credentium enim erat reprehensiones facile tolerare. Illi vero statim excanduerunt. Quomodo id agit?
54.1.10 Primo hortatur: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et veritas liberabit vos; ac si diceret: Altam facturus sum incisionem; sed ne exagitemini.
54.1.11 Imo vero his illorum superbiam repressit. A quo, quaeso, liberabit? A peccatis. Quid ergo arrogantes illi?
54.1.12 Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. Statim animo deciderunt, quia terrenis inhiabant.
54.1.13 Illud, si manseritis in sermone meo, est indicantis quid in corde versarent, et scientis ipsos credidisse quidem, non autem mansisse in fide: et magnum quidpiam promittit, ipsos nempe discipulos ejus fore.
54.1.14 Cum enim nonnulli nuper recessissent, ipsos subindicans dicit, si manseritis: nam illi audierant, crediderant et recesserant, quoniam non manserant.
54.1.15 Multi enim discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo palam ambulabant. Cognoscetis veritatem; hoc est, me; nam ego sum veritas.
54.1.16 Judaica quidem omnia typus erant; veritatem autem a me discetis, quae vos a peccatis liberabit.
54.1.17 Quemadmodum enim illis dicebat, In peccatis vestris moriemini; sic et his dixit, Liberabit vos.
54.1.18 Non dixit, Liberabo vos a servitute, sed hoc illis intelligendum reliquit. Quid ergo illi? Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam.
54.1.19 Atqui si indignandum fuisset, de priori utique oportuerat, cum dixit, Cognoscetis veritatem, et dicendum erat: Quid ergo? an veritatem ignoramus?
54.1.20 Lex ergo et notitiae nostrae mendacia sunt.1862: sunt? Verum haec non curabant, sed de terrenis tantum rebus dolebant, et haec servitutem esse suspicabantur.
54.1.21 Sunt enim, sunt utique nunc etiam multi qui de rebus indifferentibus et de hac servitute erubescant;
54.1.22 de servitute peccati non item; ac mallent millies illa servitute servi vocari, quam hac semel.
54.1.23 Tales illi erant, neque aliam noverant servitutem; dicuntque: Servos vocasti eos qui ex genere Abrahae sunt, nobiles illos? quos ideo non oportebat servos vocare.
54.1.24 Nunquam, inquiunt, servivimus. Talis Judaeorum fastus est. Semen Abrahae sumus, Israelitae sumus. Nusquam gesta sua commemorant.
54.1.25 Ideo in eos clamabat Joannes, Nolite dicere, patrem habemus Abraham. Cur autem non coarguit illos Christus?
54.1.26 Siquidem saepe servierunt Aegyptiis, Babyloniis, aliisque multis. Quia non ad contentionem, sed ad salutem loquutus fuerat, et ad beneficia praestanda; id illi curae erat.
54.1.27 Potuisset enim quadringentorum annorum servitutem afferre, hinc septuaginta annorum;
54.1.28 et quae sub Judicibus, modo viginti, modo duorum, modo septem annorum; potuisset dicere ipsos nunquam serviendi finem fecisse.
54.1.29 Verum eos non hominum servos ostendere voluit, sed peccati; quae servitus est gravissima, a qua solus Deus liberare potest.
54.1.30 Dimittendi enim peccata potestatem nemo habet, nisi Deus: idque illi confitebantur.
54.1.31 Ideoque ad hoc illos inducit his verbis: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; ostendens se loqui de libertate ab hujusmodi servitute.
54.1.32 Servus autem non manet in domo: filius autem manet in aeternum. Sensim hinc legem dejicit priora tempora subindicans.
54.1.33 Ne enim eo recurrerent dicentes: Sacrificia habemus quae Moyses praecepit, illa nos eruere poterunt, ideo haec intulit; alioquin quam haec consequentiam haberent?
54.1.34 Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam illius, etiamque ipsi sacerdotes.
54.1.35 Ideo Paulus de sacerdote ait, Debet offerre pro seipso, ut pro populo, quoniam ipse circumdatus est infirmitate; et hoc significat dicendo: Servus non manet in domo.
54.1.36 Hic autem et parem cum Patre honorem, et servi a libero differentiam significat: nam hoc sibi vult parabola, id est, non habet potestatem servus; quod indicatur per illud, non manet.
54.2.1 Cur autem cum de peccatis sermonem habet, domum memoravit? Ut ostenderet sicut in domo habet herus, sic se in omnia potestatem habere.
54.2.2 Illud vero, non manet; id est, non habet largiendi potestatem, quod non sit herus; filius porro herus est;
54.2.3 id enim significat illud, manet in saeculum, secundum humanarum rerum metaphoram: ne dicant, tu quis es?
54.2.4 Mea sunt omnia; Filius enim sum, et in paterna domo maneo; domum vocat potestatem. Nam alibi quoque domum Patris vocat principatum: In domo Patris mei mansiones multae sunt.
54.2.5 Nam cum de libertate et de servitute sit sermo, jure hac usus est metaphora, dicens illos non habuisse dimittendi potestatem.
54.2.6 Si ergo Filius vos liberaverit. Viden’ eum Patri esse consubstantialem; et quomodo ostendat se parem habere potestatem?
54.2.7 Si vos Filius liberaverit; nemo contradicet amplius, sed firmam habebitis libertatem: nam Deus est qui justificat, quis est qui condemnet?
54.2.8 Hic a peccato se purum ostendit; illamque significat quae nomine tenus est libertatem, quam dant homines: illam vero aliam, solus Deus.
54.2.9 Hinc illis suadet ne propter hanc servitutem erubescant, sed propter peccati servitutem.
54.2.10 Et ostendere volens ipsos, etsi servi non sint, quia illam respuerunt servitutem; magis tamen servos factos esse, statim intulit, Vere liberi eritis.
54.2.11 Indeque declarat hanc non esse veram libertatem. Deinde ne dicerent se peccatum non habere; nam credibile erat hoc esse dicturos; vide quomodo illos accuset.
54.2.12 Omissis caeteris in illorum vita reprobandis, hoc facinus, quod jam agitabant, in medium adducit: Scio quia semen Abrahae estis, sed quaeritis me interficere.
54.2.13 Sensim ejicit illos ab Abrahae cognatione illa, docens ne altum illa de re saperent; sicut enim libertas et servitus ab operibus pendent, ita et cognatio.
54.2.14 Nec statim dixit, Non estis filii Abrahae illius justi, vos homicidae; sed cum illis adhuc consonat dicitque, scio quia semen Abrahae estis; verum non hoc est quod quaeritur: et jam asperius in illos invehitur.
54.2.15 Etenim ut plurimum observandum est, ipsum cum magnum quidpiam est operaturus, postquam id fecerit, majore uti loquendi fiducia, utpote cum ipsa opera contentiosos reprimant.
54.2.16 Sed quaeritis me interficere. Quid si juste? At non sic se res habet; quapropter causam ille affert, quia sermo meus non capit in vobis.
54.2.17 Quomodo ergo ait in ipsum credidisse? Verum, ut dixi, iterum mutati fuerant. Ideo vehementer in illos invehitur.
54.2.18 Nam si de cognatione illa gloriamini, ut vita consonet oportet.
54.2.19 Nec dixit, Non capitis verbum; sed, sermo meus non capit in vobis, dogmatum suorum sublimitatem declarans.
54.2.20 Atqui non ideo interficere oportuit; imo potius honorare et colere,1862: colere? ut discerent.
54.2.21 Sed quid si tu a temetipso haec loqueris?1862: loqueris, ut haec praeveniat, ait: Quae ego vidi apud Patrem meum, haec loquor; et vos quae audistis apud patrem vestrum facitis.
54.2.22 Ut ego, inquit, et re et verbis ostendo Patrem; ita et vos re tantum. Non modo enim eamdem substantiam, sed eamdem quam Pater veritatem habeo.
54.2.23 Dicunt ei: Nos patrem habemus Abraham. Dicit eis Jesus: Si patrem haberetis Abraham, opera ejus faceretis. Nunc autem quaeritis me interficere.
54.2.24 Frequenter hic illorum sanguinarium animum exagitat, et Abrahamum commemorat.
54.2.25 Idque, ut illos ab hac cognatione abducat, et superfluam illam jactantiam auferat, suadeatque ne illa in re spem salutis habeant, neque in cognatione naturae, sed in cognatione propositi.
54.2.26 Hoc enim illos impediebat quominus ad Christum accederent, quod putarent cognationem talem illis esse satis ad salutem. Quam veritatem dicit? Quod sit aequalis Patri.
54.2.27 Ideo enim quaerebant illum Judaei interficere, ut ait ille: Quaeritis me interficere. Quia veritatem vobis loquutus sum, quam audivi a Patre meo.
54.2.28 Ostendens haec non esse Patri contraria: rursus ad illum confugit. Dicunt ei: Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum.
54.2.29 Quid dicitis? Vos patrem habetis Deum, et Christum incusatis hoc dicentem? Viden’ illum praecipuo quodam modo dixisse Deum esse patrem suum?
54.3.1 Quia igitur illos ex Abrahae cognatione ejecit; cum nihil habeant quod objiciant, aliud quidpiam majus audent, ad Deum se referentes: sed hoc etiam honore illos dejicit dicens:
54.3.2 Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; quia ego ex Deo exivi, et venio: neque a meipso veni; sed ille me misit.
54.3.3 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.
54.3.4 Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur.
54.3.5 Exclusit eos a cognatione Abrahae; et quia majora ausi sunt, tunc demum plagam infligit, cum dicit eos non modo ex Abraham non esse;
54.3.6 sed etiam ex diabolo esse, impudentiae par vulnus infligens; neque id sine testimonio, sed adhibita probatione.
54.3.7 Interficere enim, inquit, diabolicae est malitiae. Nec simpliciter opera dixit; sed desideria; ostendens et diabolum et Judaeos caedibus esse deditos1862: debitos, idque invidiae causa.
54.3.8 Adamum enim occidit non alia quam invidiae causa. Hoc et nunc quoque subindicat. Et in veritate non stetit; id est, in vitae probitate.
54.3.9 Quia enim illum frequenter incusabant quod non esset ex Deo, dicit hoc inde provenire.
54.3.10 Ille namque prior peperit mendacium, cum dixit: In quacumque die comederitis, aperientur oculi vestri. Ille primus mendacio est usus.
54.3.11 Homines enim illo ut non sibi proprio utuntur, sed ut alieno; hic ut proprio. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi.
54.3.12 Qua consequentia arguit? Nulla oblata accusatione vultis me interficere. Quia enim inimici veritatis estis, ideo me persequimini: sin minus, peccatum meum dicite.
54.3.13 Ideo pergit: Quis ex vobis arguet me de peccato? Hinc illi: Nos ex fornicatione nati non sumus. Atqui multi ex fornicatione nati erant, utpote illicitis coitibus assueti.
54.3.14 Verum non ideo arguit, sed in hoc institit. Quia enim ostenderat illos non ex Deo, sed ex diabolo esse: ex his omnibus procedit.
54.3.15 Nam interficere, diabolicum est, ut et mentiri, quod utrumque facitis. Ostendit vero ex amore probari quempiam ex Deo esse.
54.3.16 Quare loquelam meam non cognoscitis? Cum enim semper dubitarent dicerentque: Quid est quod dicit, Quo ego vado, vos non potestis venire?
54.3.17 ideo ait: Non cognoscitis loquelam meam, quia sermonem Dei non habetis. Idque accidit, quia mens vestra humi repit, et quod mea longe sublimiora sint.
54.3.18 Quid ergo si intelligere non poterant? hic non posse est nolle, quia vos ita instituistis, ut abjecti sitis, quod nihil magnum cogitatis.
54.3.19 Quia enim dicebant se ideo illum persequi, quod Dei cultui studerent; ideo ubique ostendere conatur, quod se persequi sit Deum odisse, contra vero se amare, sit Deum nosse.
54.3.20 Unum patrem habemus Deum. Hinc gloriam aucupantur ab honore, non ab operibus. Incredulitas ergo vestra probat non me alienum a Deo esse; sed vos Deum non nosse.
54.3.21 In causa autem est quod mentiri, et diaboli opera facere velitis. Illud autem ex abjecto animo proficiscitur, ut Apostolus inquit: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?
54.3.22 Quare autem non potestis? Quia desideria patris vestri vultis facere, id curatis, et contenditis. Viden’ illud, non potestis, significare quod non velint? Hoc Abraham non fecit.
54.3.23 Sed quaenam sunt ejus opera? Mansuetudo, modestia, obsequium. Vos contra inhumani et crudeles estis.
54.3.24 Unde autem moti sunt ut ad Deum confugerent? Illos Abrahamo indignos ostenderat: cum illud vitare vellent, in majus quidpiam ascenderunt.
54.3.25 Cum enim caedes illis exprobraret, quasi ad defensionem dicunt se Deum ulcisci. Ostendit ergo illud ipsum esse Deo adversantium.
54.3.26 Illud autem, exivi, significat illum inde venisse. Exivi enim subindicat ejus ad nos adventum. Quia autem verisimiliter dicturi erant, aliena et nova loqueris; se a Deo venisse dicit.
54.3.27 Ideo haec non auditis, inquit, quia ex diabolo estis. Cur me vultis interficere? Quid criminis offerre potestis? Si nihil, cur non creditis mihi?
54.3.28 Sic ergo cum ex mendacio et caede illos ex diabolo esse ostendisset, probat et ab Abrahamo et a Deo alienos esse; tum quod odio haberent eum qui se nihil laeserat, tum quod non audirent sermonem ejus.
54.3.29 Demonstrat autem ubique se non esse Deo adversarium, neque ideo illos sibi non credere; sed quod alieni essent a Deo.
54.3.30 Nam eum qui peccatum non fecit, qui dicit se a Deo venire et ab ipso missum esse, qui veritatem loquebatur, et ita loquebatur, ut omnes ad se redarguendum provocaret:
54.3.31 neque tamen credebatur, palam erat ideo non credi, quod illi carnales essent. Noverat enim, noverat utique peccata animam abjectam reddere.
54.3.32 Ideo inquit, Quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Quando enim terrena non potest quis contemnere, quomodo de caelestibus philosophari poterit?
54.4.1 Quamobrem, obsecro, nihil non agamus ut rectam instituamus vitam, animum purgemus, ut nihil sordium nobis impedimento sit.
54.4.2 Accendite vobis lucem cognitionis, et ne seminetis in spinis. Qui non intelligit malam esse avaritiam, quomodo id quod majus est sciet?
54.4.3 Qui ab his non abstinet, quomodo illis haerebit? Rapere bonum est, at non peritura, sed regnum caelorum; nam violenti, inquit, rapiunt illud.
54.4.4 Non igitur desides possumus illud consequi; sed cum diligentia et studio. Sed quid sibi vult violenti?
54.4.5 Violentia multa est opus. Nam angusta est via, et strenuo opus est animo. Qui rapiunt, omnes volunt antevertere.
54.4.6 Nihil respiciunt, non damnationem, non accusationem, non supplicium, sed unum tantum, id rapere quod appetunt,1862: appetunt, et omnes qui ante sunt antevertere student.
54.4.7 Rapiamus ergo regnum caelorum. Non est culpa id rapere, sed laudi datur; culpa vero est non rapere. Hic divitiae nostrae non in alterius detrimentum vertunt. Studeamus ergo illud rapere.
54.4.8 Si ira, si concupiscentia instent, naturae vim inferamus, mansuetiores simus, paululum laboremus, ut perpetuo quiescamus.
54.4.9 Ne rapias aurum; sed illas rape divitias, quae te aurum pro luto habere suadeant. Dic mihi, si plumbum et aurum prostarent, quid raperes? Nonne aurum?
54.4.10 Tu vero ubi is qui rapit punitur, quod majus est honoras; ubi autem raptor honoratur, quod majus est prodis. Quod si utrinque punitio esset, annon ad hoc magis venisses?
54.4.11 Hic autem nihil tale est, sed beatitudo. Et quomodo, inquies, rapi potest? Projice ea quae prae manibus habes. Donec enim haec tenueris, illa rapere non potes.
54.4.12 Cogita virum argento plenas manus habentem; num poterit hoc retento aurum rapere, nisi illud prius projiciat et expeditus sit?
54.4.13 Raptorem enim expeditum esse oportet, ne retineatur. Nam sunt quaedam adversariae potestates quae nos invadunt, ut illud auferant.
54.4.14 Sed fugiamus illas, fugiamus, nullam relinquamus foris ansam. Funes incidamus, nudi rebus saecularibus simus. Quis usus est sericarum vestium?
54.4.15 Quousque his ridiculis implicabimur? Quousque aurum defodiemus? Vellem haec perpetuo dicendi finem facere: sed vos non sinitis mihi semper ansam praebere1862: praebentes.
54.4.16 Verum nunc tandem absistamus, ut exemplo alios instituentes promissa consequamur bona,
54.4.17 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque sancto Spiritui, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.