PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

54.3.13 Propter hoc enim induxit: Quis ex uobis redarguit me de peccato? Deinde illi: Nos ex fornicatione non sumus nati. Et nimirum ex fornicatione nati erant multi. Etenim incompetentes commixtiones faciebant.
CLOSE
Griffolini

54.3.13 Ideo addidit: Quis ex uobis arguet me de peccato?B/1470/1486: peccato. Quod autem dixerunt: Nos ex fornicatione non sumus nati. Nonne multi illicito coitu miscebantur?B/F: miscebantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

54.3.13 ideo addidit, Quis ex vobis arguet me de peccato? Quod autem dixerunt, Nos ex fornicatione non sumus nati. Nonne multi illicito coitu miscebantur?
CLOSE
Montfaucon

54.3.13 Ideo pergit: Quis ex vobis arguet me de peccato? Hinc illi: Nos ex fornicatione nati non sumus. Atqui multi ex fornicatione nati erant, utpote illicitis coitibus assueti.