PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.1.17 Num tu maior es patre nostro Abraham? O de uana gloria! Rursus ad cognationem suam defugiunt. Et nimirum consequens erat dicere, Num tu maior es deo? Aut qui audiunt te quam Abraham?
CLOSE
Griffolini

55.1.17 nunquid tu maior es patre nostro Abraam? O inanem gloriam. iterum ad eius confugiunt cognationem. atqui consequens erat ut dicerent nunquid tu maior es deo. aut qui te audiunt maiores sunt quam Abraam arbitrabatur?
CLOSE
Montfaucon

55.1.17 Numquid tu major es patre nostro Abraham? O jactantiam! Rursus ad ejus cognationem refugiunt. Atqui par fuisset dicere, Numquid tu major es Deo; aut qui te audiunt, majores sunt Abrahamo?