Omelia LV (liv)
55.1.1 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: Nonne benedicimus nos, quia1470/1530: quis Samaritanus es,F: es?; 1530: es tuF: es?; 1530: es tu et daemonium habes? Respondit Iesus et dixit: Ego daemonium non habeo.
55.1.2 Impudens quiddam1470/1486/1530: quoddam et temerarium malitia est, quae cum magis confundi deberet, magis irritatur, ut in Iudaeis usu uenit.
55.1.3 Oportuit enim ut Iesu uerbis placarentur, eius admirati fiduciam et uerborum constantiam, sed maledicunt ei et Samaritanum et daemoniacum appellant: Nonne benediximusB/1530: benedicimus quia Samaritanus es,B: es tu; F: es?B: es tu; F: es? et daemonium habes?
55.1.4 Altior enim sermo stultitiaB: stulta apud stultos uidetur. Atqui non meminit adhuc Euangelista Samaritanum Iesum antea a Iudaeis appellatum,1470/1486: appellatum?
55.1.5 exB: et ex hoc tamen potest intelligiB: intelligi potest etiam saepius eo in Iesum usos uocabulo. Daemonium habes.
55.1.6 Quis daemonium habet? NumB: Nam qui deum honorat, an qui honoribus deum prosequentem contumelia afficit? Quid Christus? mansuetudine et clementia summa.
55.1.7 Ego daemonium, inquit, non habeo, sed honorifico patrem meum, qui misit me. Nam ubi docere eos et humilitatis admonere oportuit, ne quod Abraae semen essent, se iactarent, uehemens fuit.
55.1.8 Vbi autem contumeliae ferendae erant, mansuetudine utitur. Dicentibus enim illis patrem deum et Abraam habemus, in eos inuectus est uehementius.
55.1.9 Cum habere daemonium insimulat1470/1486/1530: insimulatur, lenissimum se exhibet ad nos erudiendum, ut quae ad deum pertinentF: pertinet, maiorem in modum defendamus, quae ad nos contemnamus.
55.1.10 Ego non quaero gloriam meam. HaecB: hoc dixi, inquit, quoniam non decet, ut deum patrem appelletis, cum sitis homicidae.
55.1.11 Ob eius ergo honorem haec locutus sum, et propter illum haec audio, et me inhonoratis. Sed nullaeF: nullius; 1470/1486/1530: nihiliF: nullius; 1470/1486/1530: nihili mihi curae est haec contumelia.
55.1.12 Illi poenas debetis, cuius gratia haec audio: Ego non quaero gloriam meam.
55.1.13 Ideo omissa uindicta ad doctrinam uertor, et consulo quae faciatis, ex quibus non modo supplicium uitabitis, sed aeternam uitam consequemini1470/1486/1530: consequimini.
55.1.14 Amen, amen dico uobis: Si quis sermonem meum seruabit, non uidebit mortem in aeternum. Hic non modo fides intelligenda est, sed uitae etiam puritas.
55.1.15 Et superius ait: Vitam aeternam habebit, hic mortem non uidebit. Simul autem1470/1486/1530: ac significat, nihil se ab eis posse accipere detrimenti. Nam si qui1470/1486/1530: quis eius sermonem seruat, non moritur, longe minus ipse.
55.1.16 Tunc Iudaei: Nunc cognoscimus, quia daemonium habes. Abraam mortuus est, et prophetae mortui sunt, hoc est, qui dei sermonem audierunt, mortui sunt, et qui tuum audierint, non morientur?
55.1.17 Nunquid tu maior es patre nostro Abraam? O inanem gloriam! Iterum ad eius confugiunt cognationem. Atqui consequens erat, ut dicerent: Nunquid tu maior es deo?1470/1486: deo. aut: Qui te audiunt maiores sunt quam Abraam?1470/1486/1530: abraam
55.1.18 Sed hoc non dicunt,1470/1486/1530: om.quoniam minorem eum quam Abraam1470/1486/1530: om. arbitrabantur.1470/1486/1530: arbitrabatur? Primum ergo eos homicidas arguit,F: arguit? hinc ab Abraae cognatione separauit.
55.1.19 Et cum persisterent, alia uia aggreditur, ostendens frustra eos laborare, et de morte nullum facit uerbum, neque exposuit, quam mortem intelligeret.
55.1.20 Admonet autem se quam Abraam superiorem, ut reuererentur. Immo et qualiscunque esset, non tamen innocuum morte esse mulctandum.
55.1.21 Quod si ueritatem uobis dico, et peccatum non habeo, et a deo sum missus, et melior quam Abraam, nonne insanitis,1470/1486/1530: insanitis? nonne frustra laboratis, cum me tentatis interficere?
55.1.22 Quid illi? Nunc cognoscimus, quia daemonium habes. Verum non ita Samaritana, sed tantum. Nunquid tu maior es patre nostro Iacob?1486: Jacob.
55.1.23 Iudaei contumeliosi erant et superbi. Illa discendi cupida, ideo dubitauit, et debita cum modestia respondit, et dominum appellat.
55.1.24 Qui enim longe maiora pollicebatur, et dignus fide erat, non erat iniuria lacessendus. Hi daemonium habere dicunt.
55.1.25 Illa dubitantis, haec incredulorum et malignorum uerba erant: Nunquid tu maior es patre nostro Abraam?B/1486: Abraam.
55.1.26 Itaque hoc maiorem eum facit quam Abraam. Cum ergo1470/1486/1530: autem abeuntem uideritis, maiorem esse confitebimini.
55.1.27 Propterea dicebat: Cum exaltaueritis me, tunc cognoscetis, quia ego sum. Et intuere prudentiam.
55.1.28 Primum a cognatione eos abscindit, et se maiorem illo ostendit, ut ex multa excellentia prophetis quoque maior intelligatur.
55.1.29 Cum enim semper prophetam appellarint, ideo inquit: Sermo meus non capit in uobis. Illic nanque dicebat mortuos suscitare,
55.1.30 hic autem non uisurum mortem, qui credit, quod longe maius erat. Quare magis exasperati sunt dicentes:
55.1.31 Quem te ipsum1530: ipsum tu facis? et hocB: haec contumeliose: Tu tibi blandiris, inquit1470/1486/1530: inquiunt. Quibus Christus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est.
55.2.1 Quid hoc in loco dicunt heretici? Interrogatus: Nunquid tu maior es patre nostro Abraam?B/1530: Habraam: non ausus est palam affirmare, sed latenter innuit. Quid igitur?B: igitur Nihil est gloria eius1530: eius?,
55.2.2 ad illos nihil. Sicut1470: sunt enim cum dicit: Testimonium meum non est uerum, secundum eorum opinionem locutus est, ita hoc in loco: Est qui glorificat me.
55.2.3 Et cur non dixit: Pater qui1486/1530: dixit pater? Qui me misit? sed: Quem1470/1486/1530: misit me quem uos dicitis, quia deus uester est, et1530: et tamen non cognouistis eum.1530: eum?
55.2.4 Voluit ostendere quod non solum patrem ipsum ignorarent, uerum etiam deum. Ego1530: Ego autem noui eum. Itaque si me scire non dicerem1470/1486/1530: dicerem non, superbus essem, si nescire, mendax.
55.2.5 Vos autem qui eum scire profitemini, mendaces estis, Et ego itidem1470/1486/1530: itidem ego mendax essem, si eum me nescire dicerem. Si ego glorifico me.
55.2.6 Cum dixissent: Quem te ipsum facis?1470/1486: facis inquit: Si quem me ego facerem, gloria mea nihil est. Quemadmodum ego eum certe noui, ita uos ignoratis,
55.2.7 et ut non omnino eos ab Abraam separauit, sed inquit: Scio quod semen Abraae estis, ut magis in ipsos inueheretur,
55.2.8 ita hic non totum abstulit, sed inquit: Quem uos dicitis. Et uerbis gloriam tribuens, grauius crimen reddidit.
55.2.9 Quomodo autem eum ignoratis?1470/1486: ignoratis. Quoniam1470: Quomodo qui pro ipso omnia et facit et dicit, ut gloriosum reddat, contumelia afficitis, cum ab eo sit missus.
55.2.10 Hoc autem probatum non est, probabitur autem in sequentibus: Et sermonem eius seruo.
55.2.11 Hoc si quid habebant, poterant reprehendere. Magnum nanque erat argumentum ab eo missum.
55.2.12 Abraam pater uester exultauit, ut uideret diem meum, uidit et gauisus est1470/1486: est?. Iterum illos ab1470/1486/1530: om. Abraae alienos probat, siquidem1470/1486/1530: si qui ex iis1530: his, quibus ille gauisus est, tristantur.
55.2.13 Diem autem meum hoc in loco crucem significare mihi1470/1486/1530: mihi significare uidetur, quem in arietis oblatione Isaac prefigurauit. Ad haec illi: Quadraginta annos non dum habes, et Abraam uidisti?F: uidisti:
55.2.14 Ac si propeB: proprie iam ad eam accederet aetatem. Dicit eis1486: ei Iesus: Priusquam Abraam fieret, ego sum, et acceperunt lapides, ut iacerent in eum.
55.2.15 Animaduerte quomodo se maiorem Abraam confirmauit?1470/1486/1530: confirmauit. Si enim gauisus est uidere diem eius, idque operaeprecium duxit, propterB: tamen propter beneficium inde proueniens gauisumB: om. constat, et quod longe maior esset.
55.2.16 Nam cum Iudaei fabri filium eum appellarent, neque amplius quicquam de eo imaginarentur, paulatim eos ad maiorem sui cognitionem erigit.
55.2.17 Cum ergo audierunt se deum nescire, non aegre tulerunt, cum autem priusquam Abraam fieret, ego sum, perinde ac si ipsorum nobilitas degeneraret, exasperantur, et lapides iaciunt in Iesum.
55.2.18 Vidit diem meum, et gauisus est, significans non inuitum se ad passionem uenire, siquidem laudat, qui in cruce delectatus est, quae salus mundi erat.
55.2.19 Illi autem lapides iecerunt, adeo proni erant in caedes, et ueritatem cognoscere negligebant. Sed cur non dixit: Priusquam Abraam fieret, ego eram, sed: Sum?
55.2.20 Quemadmodum pater hoc uerbo, sum, utitur, ita et Iesus. Significat enim perpetuo esse ab omni liberum tempore, propterea blasphemum eis uerbum uidetur.
55.2.21 Quod si ad Abraam comparationem quamuis paruam1470/1486/1530: per uim non tulerunt, quomodo tulissent ad patrem?
55.2.22 Fugit ergo iterum Iesus, ut hominem prestet1530: praestaret, et absconditur, cum satis eos admonuisset, et impleto officio suo, exiuit de templo. Et se ad sanandum caecum contulit, per opera se ante Abraam esse confirmans.
55.2.23 Sed dicet fortasse aliquis: Qua gratia eorum conatus non cohibuit? Ita enim credidissent.
55.2.24 Paralyticum sanauit, et non crediderunt. Innumera operatus est, et in ipsa passione strauit eos supinos, et uisum abstulit, et non crediderunt, et quomodo si id fecisset, credidissent?
55.2.25 Animo enim desperato nihil peius, quamuis signa, quamuis miracula uideat, in eadem perstat pertinacia.
55.2.26 Etenim Pharao multis accoeptis plagis, dum afflictaretur, tantum sapiebat, ad ultimum tamen diem idem perstitit, persecutus quos dimiserat.
55.2.27 Quare Paulus: Vt non1486/1530: om. obduretur quis, inquit, ex uobis fallacia peccati. Sicut enim uires corporis moriuntur, et omnem sensum amittunt,
55.2.28 ita et anima cum multis detinetur affectibus, uirtuti moritur, et si quid attuleris, non sentit, sed siue supplicium, siue quodcunque aliud minaberis, nullo sane sensu mouetur.
55.3.1 Quamobrem dum habemus salutis spem, dilectissimi, dum conuerti possumus, omnia faciamus.
55.3.2 Qui enim non dolent, tanquam desperantes gubernatores naui uentis commisa, nihil sibi opitulantur.
55.3.3 Cum enim inuidus, ut cupiditatem suam expleat, tantum intuetur. Et si poena impendat, si internitio, eo duntaxat affectuF: affecti; 1470: affectaF: affecti; 1470: affecta possidetur. Itidem et impudico et auaro usu uenit.
55.3.4 Quod si affectuum tanta uis est, longe maior uirtutis. Si propter illos mortem contemnimus, longe magis propter hanc.
55.3.5 Si illi animam suam contemnunt, quid nos pro salute nostra facere oportet?
55.3.6 Quae nobis erit excusatio, si cum perditi homines tantopere perditioni suae incumbant, nos pro salute nostra nullam adhibebimus diligentiam,F: diligentiam? sed inuidia consumemur,
55.3.7 qua nihil peius? Inuidus enim ut proximum perdat, perdit se ipsum. Inuidi oculus consumitur dolore, morte uiuit perpetua, omnes inimicos existimat etiam nihil iniuriatos.
55.3.8 Dolet quod deus honoratur, iis1530: his letatur, quibus et diabolus. Ille1470/1486/1530: om. honoratur apud homines?1470/1486/1530: homines. Sed hic non honor est, noli inuidere. Sed apud deum honoratur?1470/1486/1530: honoratur. Emulare illi, et similis efficiarisF: efficiatis. An non uis?
55.3.9 Quid ergo et te ipsum perdis?1486: perdis QuicquidB: Quid quod habes proiicis?1470/1486/1530: proicis: Non potes similis illi fieri, neque uirtuti uacare?1470/1486/1530: uacare. Cur malitia imbueris?1470: imbueris:
55.3.10 Congratulandum est proximo, ut et si in bonis operibus pariter laborare non possis, ex congratulatione saltem merearis. Sufficit non nunquam uoluntas ad magnum bonum.
55.3.11 Ideo Hiezeciel propterea Moabitas punitos dicit, quod laetati sunt super Israelitis, et alios quosdam salutem consecutos, quod alienis malis condoluerunt.
55.3.12 Quod si miserentibus aliorum malis est aliquod meritum, multo magis aliorum honoribus congratulantibus. Reprehendit Moabitas, quod super Israelitis laetati sunt,
55.3.13 quos deus ulctus est. Et quamuis ipse puniat, non tamen uult, ut eorum supplicio laetemur. Neque enim uult eos ulcisci.
55.3.14 Quod si condolendum est ulctorum supplicio, multo magis honoratis non inuidendum. Sic enim ChoreF/1470/1486: Cora et Dathan perierunt. Quibus inuident clariores reddunt, se ipsos torquent.
55.3.15 Fera enim uenenosa inuidia estB: est inuidia, fera immunda et morbus uoluntatis, omni uenia et excusatione indigna, omnium malorum et mater et auctor.
55.3.16 Quamobrem radicitus eam euellamus, ut et praesentibus malis liberemur, et futura bona consequamurB: consequemur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.