PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.2.19 Hii uero lapides mittebant in eum, ita ad occisiones parati erant et per seipsos omnia agebant nichil scrutantes. Propter quid autem non dixit, antequam Abraham factus esset, ego eram, sed ego sum?
CLOSE
Griffolini

55.2.19 Illi autem lapides iecerunt, adeo proni erant in caedes, et ueritatem cognoscere negligebant. Sed cur non dixit: Priusquam Abraam fieret, ego eram, sed: Sum?
CLOSE
Griffolini-Montanus

55.2.19 Illi autem lapides iecerunt, adeo proni erant in caedes, et veritatem cognoscere negligebant. Sed cur non dixit, Priusquam Abraham fieret, ego eram: sed, sum?
CLOSE
Montfaucon

55.2.19 Illi autem lapidabant: ita erant ad caedes parati, et sine ullo examine id ex se faciebant. Cur vero non dixit, Priusquam Abraham fieret ego eram, sed, ego sum?