Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia LV (Paris fol.96vb-98rb; Harley fol.125rb-127ra)

55.1.1 Responderunt igitur Iudei et dixerunt ei: Nonne benediximus nos quoniam Samaritanus es et demonium habes? Respondit Ihesus: Ego demonium non habeo.

55.1.2 Inuerecundum quid est malicia et stultum, et cum occultari oporteat, tunc magis seuit. Quod igitur et in Iudeis factum est.

55.1.3 Congruo enim existente in hiis que dicta sunt compungi, admirantes propalationem et eorum que dicebantur consequenciam ipsi et iniuriantur Samaritanum uocantes et demonium habere dicentes et aiunt: Nonne benedicimus nos quoniam Samaritanus es tu et demonium habes?

55.1.4 Cum enim altum quid dicat, insania hoc uidetur apud eos qui ualde insensibiles erant. Et nimirum nusquam euangelista dixit superius quoniam Samaritanum uocauerunt.

55.1.5 Sed congruum ex serie hac multociens ab illis dictum esse hoc. Demonium habes, ait.

55.1.6 Et nimirum quis est qui demonium habet nisi qui inhonorat deum, uel qui honorat deum eum iniuriatur? Quid igitur Christus? mansuetudo et humilitas.

55.1.7 Ego demonium non habeo, sed honoro eum qui misit me. Vbi quidem docere eos oportebat et multum eorum subtrahere tumorem et erudire non magna sapere in Abraham uehemens erat.

55.1.8 Vbi uero exprobratum eum oportebat sufferre, multa mansuetudine utitur. Nam cum quidem dicebant quoniam patrem habemus, deum et Abraham uehementer eos tetigit.

55.1.9 Cum uero demonium habentem uocabant, remisse sermone utitur, erudiens nos que quidem ad deum uindicare, que uero ad nos despicere.

55.1.10 Ego non quero gloriam meam. Hec dixi, ait, ostendens quoniam non decens deum uos uocare patrem homicidas existentes.

55.1.11 Quare pro honore qui ad illum hec locutus sum, et propter illum hec audio, et propter eum dehonoratis me. Sed nulla michi cura est huius contumelie.

55.1.12 Illi enim noxas debetis eorum que dicta sunt, propter que hec audio nunc: Ego non quero gloriam meam.

55.1.13 Propter hoc dimittens torquere uos ad admonitionem conuertor et consilior hec facere ex quibus non solum supplicium effugiatis, sed et eterna uita fruamini.

55.1.14 Amen, amen dico uobis; si quis sermonem meum seruauerit, non considerabit mortem in eternum. Hic non fidem solum ait, sed et uitam puram.

55.1.15 Et superius quidem dixit: Vitam eternam habebit. Hic autem ait, mortem non considerabit. Simul autem et enigmatice insinuat quoniam nichil possunt ei facere. Si enim qui sermonem eius seruat, non morietur; multo magis et ipse.

55.1.16 Hoc denique colligentes et ipsi dicunt: Nunc cognouimus quoniam demonium habes. Abraham mortuus est et prophete mortui sunt. Isti qui sermonem dei audierunt mortui sunt, et qui tuum audierint non morientur?

55.1.17 Num tu maior es patre nostro Abraham? O de uana gloria! Rursus ad cognationem suam defugiunt. Et nimirum consequens erat dicere, Num tu maior es deo? Aut qui audiunt te quam Abraham?

55.1.18 Sed non dicunt hoc quia et quam Abraham minorem eum esse extimabant. Igitur primum quidem ostendit homicidas et hac eos abduxit a cognatione.

55.1.19 Vt autem imminebant, aliter id tractat rursus ostendens quoniam inutilia laborant, et de morte quidem nichil eis locutus est, neque reuelauit neque dixit quam dicit mortem.

55.1.20 Interim autem suadet quoniam melior est quam Abraham ut et isto moueat. Nam maxime quidem et si quolibet, ait, essem, non oportebat mori in nullo ledentem.

55.1.21 Cum autem et ueritatem dicam et nullum peccatum habeam, et a deo missus sim, melior et quam Abraham sim, qualiter nunc insanitis et inutilia facitis conantes interficere?

55.1.22 Quid igitur illi? Nunc cognouimus quoniam demonium habes. Sed non Samaritana ita, neque dixit ei, demonium habes, sed tantum solum: Num tu maior es patre nostro Iacob?

55.1.23 Nam hii quidem erant conuiciatores et impii. Illa uero discere uolebat, idcirco et quesiuit et cum decenti eum moderatione respondit, et dominum eum uocat.

55.1.24 Eum enim qui multo maiora promittebat et dignus fide erat, non exprobrari oportebat, sed in admirationem deduci. Hii uero demonium habentem eum dicunt.

55.1.25 Nam illa quidem id est ea que Samaritane querentis erant, hec uero non credentium et peruersorum: Num tu maior es patre nostro Abraham?

55.1.26 Quare hoc maiorem esse facit quam Abraham? Cum igitur exeuntem uidebitis, confitebimini quoniam maior est.

55.1.27 Propterea dixit: Cum exaltaueritis me, tunc cognoscetis quoniam ego sum. Et considera prudenciam.

55.1.28 Primum eos abscidens a cognatione, ostendit seipsum maiorem illo esse ut ex multa superhabundancia maior consideretur et a prophetis.

55.1.29 Quia enim semper prophetam dicebant, propterea dicit: Sermo meus non capit in uobis. Igitur illic quidem dicebat quoniam erigit mortuos.

55.1.30 Hic autem non considerabit mortem qui credit. Quod multo maius erat quam non concedere teneri a morte. Ideo magis seuiebant. Quid igitur illi?

55.1.31 Quem teipsum facis? Et hoc iniuriose. Tum, ait, gratificas tibiipsi. Ad hoc igitur Christus: Si ego glorificauero meipsum, gloria mea nichil est.

55.2.1 Que dicunt hic heretici? Audiuit: Num tu maior es patre nostro Abraham? Et non ausus est eis dicere quoniam utique? Sed coobumbrate id facit. Quid igitur? Nichil est gloria eius?

55.2.2 Ad illos nichil est? Sicut enim dicit testimonium meum non est uerum ad illorum suspicionem, ita et hic ait: Est qui glorificat me.

55.2.3 Et propter quid non dixit pater, acsi diceret, qui misit me? Sed: Quem uos dicitis quoniam deus uester est et non cognouistis eum.

55.2.4 Volebat enim ostendere quoniam non solum eum patrem nesciebant, sed neque deum. Ego autem noui eum. Quare non hoc id est dicere ego noui eum glorificatio est, sed dicere nescire mendacium?

55.2.5 Vos autem dicentes scire eum mentimini. Sicut igitur uos scire dicentes mentimini, ita ego si dixero nescire: Si glorificauero ego meipsum.

55.2.6 Quia dicebant, Quem teipsum facis? ait: Si ego facio, gloria mea nichil est. Sicut igitur ego noui eum certissime, ita eum ignoratis uos.

55.2.7 Sicut igitur in Abraham non omne destruxit, sed ait, Noui quoniam semen Abrahe estis ut maiorem faciat accusationem? ita hic: Non omne destruxit.

55.2.8 Sed quid? Quem uos dicitis, dans eam que per uerba glorificationem maiorem fecit incusationem.

55.2.9 Qualiter autem? Non nouistis eum quoniam eum qui omnia pro eo et dicit et facit ut ipse glorificetur, iniuriamini et nimirum ab illo missum.

55.2.10 Sed hoc si non testimonio, sed quod deinceps constructiuum est. Et sermonem eius seruo.

55.2.11 Hic autem si demum quid haberent, possent redarguere. Maxima enim demonstratio hoc id est ab illo missum esse.

55.2.12 Abraham pater uester exultauit ut uideret diem meum, et uidit et gauisus est. Rursus ostendit eos alienos ab illo, si demum in quibus ille letabatur, hii dolent.

55.2.13 Diem autem hic michi uidetur dicere eum qui crucis quem in arietis et Ysaac oblatione prefigurauit. Quid igitur illi? Quadraginta annos nondum habes et Abraham uidisti?

55.2.14 Quia quasi prope quadraginta annos de cetero erat Christus, Dicit eis: Antequam Abraham factus esset, ego sum. Et susceperunt lapides ut mitterent in eum.

55.2.15 Vides qualiter hoc id est maiorem esse quam Abraham construxit? Qui enim gauisus est ut uideat diem et studiosum id posuit, manifestum est quoniam eam que in beneficio facta est, et ut maioris.

55.2.16 Quia enim dicebant hic est fabri filius, et nichil plus ymaginabantur, paulatim eos inducit ad alteram mentem.

55.2.17 Igitur quandoquidem audierunt quoniam non nouistis deum non doluerunt. Quando autem audierunt antequam Abraham fieret ego sum, ut ingenuitate eorum humiliata seuiebant et lapidabant.

55.2.18 Sciuit diem meum et gauisus est. Ostendit quoniam non inuitus ad passionem uenit, si demum laudat eum qui letatus est in cruce. Hec enim salus orbis terrarum erat.

55.2.19 Hii uero lapides mittebant in eum, ita ad occisiones parati erant et per seipsos omnia agebant nichil scrutantes. Propter quid autem non dixit, antequam Abraham factus esset, ego eram, sed ego sum?

55.2.20 Sicut et pater eius hac utitur dictione que est sum, ita et ipse. Continue enim essendi significatiua hec ab omni eruta tempore. Propterea et blasphemum eis esse uidetur hoc uerbum.

55.2.21 Si uero eam que ad Abraham comparationem non ferebant, et nimirum paruam existentem, si continue seipsum exequaret patri, num utique defecissent eum mittentes lapidibus?

55.2.22 Deinde fugit rursus humane et occultatur sufficientem doctrinam eis imponens et que eius complens exiuit de templo et recessit ad sanationem ceci, per opera credi faciens quoniam ante Abraham est.

55.2.23 Sed fortassis dicet quis: Cuius gratia non exsoluit eorum uirtutem? Ita enim utique credidissent.

55.2.24 Paraliticum curauit et non crediderunt, alia decem milia operatus est. Sed et ipsa passione proiecit eos resupinos et obtenebrauit eorum uisum, et non crediderunt. Et qualiter utique credidissent, si uirtutem eorum exsoluisset?

55.2.25 Anima enim desperata nichil est deterius, et si signa uiderit, et si prodigia, manet eandem inuerecundiam habens.

55.2.26 Etenim pharao mille suscipiens plagas, cum torquebatur solum, sobrius erat et usque ad ultimam diem, talis mansit persequens quos soluerat.

55.2.27 Propterea sursum et deorsum Paulus ait: Ne induretur quis ex uobis deceptione peccati. Sicut calli corporis mortificantur de reliquo et nullum habent sensum,

55.2.28 ita et anima cum a multa detenta fuerit passionibus mortificatur in uirtute. Et si quodcumque attuleris et non suscipit rei sensum sed et supplicium, et si quodcumque comminatus fueris, sine dolore manet.

Morale lv. De inuidia et quoniam hiis quidem qui a deo honorantur congaudere oportet, hiis autem qui male patiuntur condolere et si a deo torqueantur.

55.3.1 Idcirco utique obsecro donec spem habemus salutis, donec possumus conuertere.

55.3.2 Qui enim insensibiles facti sunt, sicut gubernatores qui despararunt flanti nauem tradentes nichil a semetipsis inferunt, ita et hii exhortantur de reliquo.

55.3.3 Inuidus enim in unum respicit solum concupiscenciam implere suam, et si torqueri debeat, et si interfici passionis fit solus et incontinens et auidus pecuniarum.

55.3.4 Si uero passionum tanta est tyrannis, multo magis uirtutis. Si propter illa mortem contempnimus, multo magis propter hanc.

55.3.5 Si illi animam contempnunt suam, multo magis pro salute nostra hoc facere oportet.

55.3.6 Que enim nobis erit ratio cum hii qui pereunt ita student pro sua perditione, nos pro salute nostra neque tantum demonstrauerimus studium, sed semper inuidia liquati permanemus?

55.3.7 Nichil enim liuore deterius ut alium perdat et seipsum simul perdit inuidi oculus, liquatur tristicia cum morte uiuit continua. Omnes inimicos putat eos qui in nullo leserunt.

55.3.8 Dolet quoniam deus honoratur, letatur in quibus diabolus letatur ille et ille honoratus est apud homines. Sed non est hoc honor. Ne inuideas si a deo honoratus est, zeleris et fias ei similis. Sed non uis?

55.3.9 Quid igitur et teipsum simul perdis? Quid et quod habes proicis? Non potes fieri par illi, neque accipere quid bonum? Quid et malum assumis?

55.3.10 Congruo existente colletari ut et si communicare laboribus non possis, ex colletando lucreris. Sufficit enim multis in locis, et optio magnum facere bonum.

55.3.11 Ezechiel denique ait, propterea Moabitas torqueri quia superletabantur Israelitis, et alios quosdam saluari quia ingemuerunt in aliorum malis.

55.3.12 Si uero hiis qui ingemunt in aliorum malis est aliqua consolatio, multo magis hiis qui letantur in aliorum consolationibus uel honoribus. Incusauit Moabitas quoniam superletabantur Israelitis.

55.3.13 Et nimirum deus torquebat, sed neque cum ipse nos torquet, superletari nos uult hiis qui torquentur. Neque enim ipse uult eos torquere.

55.3.14 Si autem condolere oportet cruciatis, multo magis honoratis non inuidere. Ita denique qui circa Chore et Dathan perierunt, eos quidem qui inuidia ducebantur, clariores facientes seipsos uero supplicio tradentes.

55.3.15 Fera enim uenenosa est inuidia, fera immunda et malicia optionis. Nequicia excusatione priuata, omnium causa et mater malorum.

55.3.16 Idcirco radicitus eam interficiamus ut et a presentibus malis eruamur, et futuris bonis fruamur, gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY