PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.2.20 Sicut et pater eius hac utitur dictione que est sum, ita et ipse. Continue enim essendi significatiua hec ab omni eruta tempore. Propterea et blasphemum eis esse uidetur hoc uerbum.
CLOSE
Griffolini

55.2.20 Quemadmodum pater hoc uerbo, sum, utitur, ita et Iesus. Significat enim perpetuo esse ab omni liberum tempore, propterea blasphemum eis uerbum uidetur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

55.2.20 Quemadmodum pater hoc verbo, sum, vtitur, ita et Iesus: significat enim perpetuo esse ab omni liberum tempore, propterea blasphemum eis verbum videtur.
CLOSE
Montfaucon

55.2.20 Sicut ipsius Pater illa usus est voce, sum; sic et ille. Haec quippe vox significat ipsum perpetuo esse, ab omni liberum tempore. Ideoque ipsis blasphema vox esse videbatur.