Omelia LV (liv)

55.1.1 Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus et dixit: Ego daemonium non habeo.

55.1.2 Impudens quiddam et temerarium malicia est, quae cum magis confundi deberet, magis irritatur, vt in Iudaeis vsuuenit.

55.1.3 Oportuit enim vt Iesu verbis placarentur, eius admirati fiduciam, et verborum constantiam: sed maledicunt ei, et Samaritanum et daemoniacum appellant. Nonne bene dicimus, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

55.1.4 Altior enim sermo stulticia apud stultos videtur. Atqui non meminit adhuc euangelista Samaritanum Iesum antea a Iudaeis appellatum:

55.1.5 ex hoc tamen potest intelligi etiam saepius eo in Iesum vsos vocabulo. Daemonium habes, inquiunt.

55.1.6 Quis daemonium habet? num qui deum honorat, an qui honoribus deum prosequentem contumelia afficit? Quid Christus? Mansuetudine et clementia summa,

55.1.7 Ego daemonium, inquit, non habeo, sed honorifico patrem meum, qui misit me. Nam vbi docere eos et humilitatis admonere oportuit, ne quod Abrahae semen essent se iactarent, vehemens fuit:

55.1.8 vbi autem contumeliae ferendae erant, mansuetudine vtitur. Dicentibus enim illis, Patrem deum et Abraham habemus: in eos inuectus est vehementius:

55.1.9 cum vero habere daemonium insimulatur, lenissimum se exhibet: ad nos erudiendum, vt quae ad deum pertinent, maiorem in modum defendamus: quae ad nos, contemnamus.

55.1.10 Ego non quaero gloriam meam. Haec dixi, inquit, quoniam non decet vt deum patrem appelletis, cum sitis homicidae.

55.1.11 Ob eius ergo honorem haec locutus sum, et propter illum haec audio, et me propter illum inhonoratis. Sed nihil mihi curae est haec contumelia,

55.1.12 illi poenas debetis, cuius gratia haec audio: ego non quaero gloriam meam,

55.1.13 ideo omissa vindicta ad doctrinam vertor, et consulo quae faciatis, ex quibus non modo supplicium vitabitis, sed aeternam vitam consequemini.

55.1.14 Amen amen dico vobis, si quis sermonem meum seruabit, non videbit mortem in aeternum. Hic non modo fides intelligenda est, sed vitae etiam puritas.

55.1.15 Et superius ait, vitam aeternam habebit: hic, mortem non videbit: simul etiam significat, nihil se ab eis posse accipere detrimenti. Nam si qui eius sermonem seruat, non moritur, longe minus ipse.

55.1.16 Tunc Iudaei: Nunc cognoscimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt. Hoc est, qui dei sermonem audierunt, mortui sunt: et qui tuum audierint, non morientur?

55.1.17 Nunquid tu maior es patre nostro Abraham? O inanem gloriam, iterum ad eius confugiunt cognationem, atqui consequens erat vt dicerent, nunquid tu maior es deo? aut qui te audiunt, maiores sunt quam Abraham?

55.1.18 Sed istud non dicunt, quando quidem ipsum Abrahamo minorem esse arbitrabantur. Primum ergo eos homicidas arguit, hinc ab Abrahae cognatione separauit.

55.1.19 Et cum persisterent, alia via aggreditur, ostendens frustra eos laborare: et de morte nullum facit verbum, neque exposuit quam mortem intelligeret.

55.1.20 Admonet autem se quam Abraham superiorem, vt reuererentur, immo et qualiscunque esset, non tamen innocuum morte esse mulctandum.

55.1.21 Quod si veritatem vobis dico, et peccatum non habeo, et a deo sum missus, et melior quam Abraham, nonne insanitis? nonne frustra laboratis, cum me tentatis interficere?

55.1.22 Quid illi? Nunc cognoscimus, quia daemonium habes. Verum non ita Samaritana: Neque illi dixit, Daemonium habes, sed tantum, Nunquid tu maior es patre nostro Iacob?

55.1.23 Iudaei contumeliosi erant et superbi: illa discendi cupida, ideo dubitauit, et debita cum modestia respondit, et dominum appellat:

55.1.24 qui enim longe maiora pollicebatur, et dignus fide erat, non erat iniuria lacessendus. Hi daemonium habere dicunt:

55.1.25 illa dubitantis, haec incredulorum et malignorum verba erant. Nunquid tu maior es patre nostro Abraham?

55.1.26 Itaque hoc maiorem eum facit, quam Abraham. Cum autem abeuntem videritis, maiorem esse confitebimini:

55.1.27 propterea dicebat, Cum exaltaueritis me, tunc cognoscetis quia ego sum, Et intuere prudentiam.

55.1.28 Primum a cognatione eos abscindit, et se maiorem illo ostendit, vt ex multa excellentia prophetis quoque maior intelligatur:

55.1.29 cum enim semper prophetam appellarint, ideo inquit: Sermo meus non capit in vobis. Illic nanque dicebat quod mortuos suscitaret:

55.1.30 hic autem non visurum mortem qui credit: quod longe maius erat, quam non permittere vt a morte retinerentur: quare magis exasperati sunt, dicentes:

55.1.31 Quem teipsum tu facis? Et hoc contumeliose, tu tibi blandiris inquiunt. Quibus Christus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.

55.2.1 Quid hoc in loco dicunt haeretici? Interrogatus, nunquid tu maior es patre nostro Abraham: non ausus est palam affirmare, sed latenter innuit. quid igitur? Nihil est gloria eius?

55.2.2 Ad illos nihil. Sicut enim cum dicit, Testimonium meum non est verum: secundum eorum opinionem locutus est: ita hoc in loco. Est qui glorificat me.

55.2.3 Et cur non dixit, Pater qui misit me, vt prius dicebat, sed quem vos dicitis, quia deus vester est, et non cognouistis eum?

55.2.4 Voluit ostendere, quod non solum patrem ipsum ignorarent, verumetiam deum. Ego autem noui eum. Itaque si me scire dicerem, non superbus essem: si nescire, mendax:

55.2.5 vos autem qui eum scire profitemini, mendaces estis: Et itidem ego mendax essem, si eum nescire dicerem. Si ego glorifico me ipsum.

55.2.6 Cum dixissent, Quem teipsum facis? inquit: Si quem me ego facerem, gloria mea nihil est: quemadmodum ego eum certe noui, ita vos ignoratis.

55.2.7 Et vt non omnino eos ab Abraham separauit, sed inquit, Scio quod semen Abrahae estis: vt magis in ipsos inueheretur:

55.2.8 ita hic non totum abstulit, sed inquit, Quem vos dicitis: et verbis gloriam tribuens, grauius crimen reddidit.

55.2.9 Quo modo autem eum ignoratis? quoniam eum qui pro ipso omnia et facit et dicit, vt gloriosum reddat, contumelia afficitis, cum ab ipso sit missus.

55.2.10 hoc autem probatum non est, probabitur autem in sequentibus: Et sermonem eius seruo.

55.2.11 Hoc, si quid habebant, poterant reprehendere: magnum nanque erat argumentum, ab eo missum.

55.2.12 Abraham pater vester exultauit, vt videret diem meum: vidit, et gauisus est. Iterum illos Abrahae alienos probat, si quidem ex his, quibus ille gauisus est, tristantur.

55.2.13 Diem autem meum, hoc in loco crucem mihi significare videtur, quem in arietis oblatione et in Isaac praefigurauit. Ad haec illi: Quadraginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?

55.2.14 Ac si prope iam ad quadraginta annorum accederet aetatem. Dicit eis Iesus: Priusquam Abraham fieret, ego sum. Et acceperunt lapides, vt iacerent in eum.

55.2.15 Animaduerte quo modo se maiorem Abraham confirmauit. Si enim gauisus est videre diem eius, idque operaeprecium duxit, propter beneficium inde proueniens, gauisum constat, et quod longe maior esset.

55.2.16 Nam cum Iudaei fabri filium eum appellarent, neque amplius quicquam de eo imaginarentur, paulatim eos ad maiorem sui cognitionem erigit.

55.2.17 Cum ergo audierunt se deum nescire, non aegre tulerunt: cum autem, priusquam Abraham fieret, ego sum, perinde ac si ipsorum nobilitas degeneraret, exasperantur, et lapides iaciunt in Iesum.

55.2.18 Vidit diem meum, et gauisus est: significans non inuitum se ad passionem venire, siquidem laudat eum qui in cruce delectatus est, quae salus mundi erat.

55.2.19 Illi autem lapides iecerunt, adeo proni erant in caedes, et veritatem cognoscere negligebant. Sed cur non dixit, Priusquam Abraham fieret, ego eram: sed, sum?

55.2.20 Quemadmodum pater hoc verbo, sum, vtitur, ita et Iesus: significat enim perpetuo esse ab omni liberum tempore, propterea blasphemum eis verbum videtur.

55.2.21 Quod si ad Abraham comparationem, quanuis paruam non tulerunt, quo modo tulissent ad patrem?

55.2.22 Fugit ergo iterum Iesus, Vt hominem praestaret, Et absconditur, Cum satis eos admonuisset: et impleto officio suo, Exiuit de templo. Et se ad sanandum caecum contulit, per opera se ante Abraham esse confirmans.

55.2.23 Sed dicet fortasse aliquis, Qua gratia eorum conatus non cohibuit? ita enim credidissent.

55.2.24 Paralyticum sanauit, et non crediderunt, innumera operatus est, et in ipsa passione strauit eos supinos, et visum abstulit, et non crediderunt: et quo modo si id fecisset, credidissent?

55.2.25 Animo enim desperato nihil peius, quanuis signa, quanuis miracula videat, in eadem perstat pertinacia.

55.2.26 Etenim Pharao multis acceptis plagis, dum afflictaretur, tantum sapiebat, ad vltimum tamen diem idem perstitit, persecutus quos dimiserat.

55.2.27 Quare Paulus, vt non obduretur quis, inquit, ex vobis fallacia peccati. Sicut enim vires corporis moriuntur, et omnem sensum amittunt:

55.2.28 ita et anima cum multis detinetur affectibus, virtuti moritur: etsi quid attuleris, non sentit, sed siue supplicium, siue quodcunque aliud minaberis, nullo sane sensu mouetur.

55.3.1 Quamobrem dum habemus salutis spem, dilectissimi, dum conuerti possumus, omnia faciamus.

55.3.2 Qui enim non dolent, tanquam desperantes gubernatores naui ventis commissa, nihil sibi opitulantur.

55.3.3 Cum enim inuidus, vt cupiditatem suam expleat, tantum intuetur, etsi poena impendeat, si internecio, eo duntaxat affectu possidetur: itidem et impudico et auaro vsuuenit.

55.3.4 Quod si affectuum tanta vis est, longe maior virtutis: si propter illos mortem contemnimus, longe magis propter hanc:

55.3.5 si illi animam suam contemnunt, quid nos pro salute nostra facere oportet?

55.3.6 quae nobis erit excusatio, si cum perditi homines tantopere perditioni suae incumbant, nos pro salute nostra nullam adhibebimus diligentiam, sed inuidia consumemur,

55.3.7 qua nihil peius? Inuidus enim vt proximum perdat, perdit et seipsum. Inuidi oculus consumitur dolore, morte viuit perpetua, omnes inimicos existimat, etiam nihil iniuriatos,

55.3.8 dolet quod deus honoratur: his laetatur, quibus et diabolus: honoratur aliquis apud homines: (sed hic non honor est) noli inuidere, si apud deum honoratur, aemulare: illi et similis efficiaris, an non vis?

55.3.9 quid ergo et teipsum perdis? cur etiam quod habes proiicis? non potes similis illi fieri, neque virtuti vacare. Cur malicia imbueris?

55.3.10 Congratulandum est proximo, vt etsi in bonis operibus pariter laborare non possis, ex congratulatione saltem merearis. Sufficit nonnunquam voluntas ad magnum bonum:

55.3.11 ideo Ezechiel propterea Moabitas punitos dicit, quod laetati sunt super Israelitis: et alios quosdam salutem consecutos, quod alienis malis condoluerunt.

55.3.12 Quod si miserantibus aliorum malis est aliquod meritum, multo magis aliorum honoribus congratulantibus. Reprehendit Moabitas, quod super Israelitis laetati sunt,

55.3.13 quos deus vltus est: et quanuis ipse puniat, non tamen vult vt eorum supplicio laetemur, neque enim vult eos vlcisci:

55.3.14 quod si condolendum est vltorum supplicio, multo magis honoratis non inuidendum. Sic enim Chore et Dathan perierunt: quibus inuident clariores reddunt, seipsos torquent.

55.3.15 Fera enim venenosa inuidia est, fera immunda et morbus voluntatis, omni venia et excusatione indigna, omnium malorum et mater, et author:

55.3.16 quamobrem radicitus eam euellamus, vt et praesentibus malis liberemur, et futura bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY