PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.1.3 Congruo enim existente in hiis que dicta sunt compungi, admirantes propalationem et eorum que dicebantur consequenciam ipsi et iniuriantur Samaritanum uocantes et demonium habere dicentes et aiunt: Nonne benedicimus nos quoniam Samaritanus es tu et demonium habes?
CLOSE
Griffolini

55.1.3 Oportuit enim ut Iesu uerbis placarentur, eius admirati fiduciam et uerborum constantiam, sed maledicunt ei et Samaritanum et daemoniacum appellant: Nonne benediximusB/1530: benedicimus quia Samaritanus es,B: es tu; F: es?B: es tu; F: es? et daemonium habes?
CLOSE
Griffolini-Montanus

55.1.3 Oportuit enim vt Iesu verbis placarentur, eius admirati fiduciam, et verborum constantiam: sed maledicunt ei, et Samaritanum et daemoniacum appellant. Nonne bene dicimus, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
CLOSE
Montfaucon

55.1.3 Cum oportuisset enim ex dictis compungi, et admirari fiduciam, verborumque consequentiam, Jesum contumeliis incessunt, Samaritanumque ac daemoniacum vocant, dicuntque, Nonne bene diximus, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?