Commentarius
[Homilia LV]
55.1.1 Responderunt ergo Judaei et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem.
55.1.2 Impudens petulansque est malitia, quae cum erubescere deberet, magis exasperatur; ut Judaeis usu venit.
55.1.3 Cum oportuisset enim ex dictis compungi, et admirari fiduciam, verborumque consequentiam, Jesum contumeliis incessunt, Samaritanumque ac daemoniacum vocant, dicuntque, Nonne bene diximus, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
55.1.4 Quando enim sublime quidpiam dicebat, id furor esse ab insensatis existimabatur. Atqui nusquam Evangelista ante dixit ipsum Samaritanum appellatum fuisse;
55.1.5 hinc tamen credibile est ipsum saepe hoc nomine vocatum fuisse. Daemonium habes, inquis.
55.1.6 Atqui1862: Atque uter daemonium habet;1862: habet? an qui Deum honorat, an qui ipsum honorantem contumelia afficit? Quid ergo Christus, ipsa mansuetudo, ipsa modestia?
55.1.7 Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem qui misit me? Ubi oportebat docere illos, fastum illorum deprimere, et instituere ne de Abrahamo altum saperent, ibi vehemens erat;
55.1.8 ubi contumelias ferre, multa utebatur mansuetudine. Cum dicebant, Patrem habemus Deum et Abraham, in illos invehebatur;
55.1.9 cum autem daemoniacum appellabant, modeste loquutus est; ut nos institueret, quatenus ea quae in Deum proferebantur ulcisceremur, quae in nos autem patienter ferremus.
55.1.10 Ego non quaero gloriam meam. Haec dixi, inquit, ut ostenderem vobis non competere Deum vocare patrem, qui homicidae estis.
55.1.11 Itaque honoris ipsius causa haec dixi, et propter illum hoc audio, atque propter ipsum me inhonoratis. Verum hanc contumeliam non curo.
55.1.12 Illi enim ideo poenas debetis dictorum, propter quem haec nunc audio: Ego non quaero gloriam meam.
55.1.13 Ideo omissa vindicta ad cohortationem vertor, et auctor vobis sum, ut illa faciatis, quorum gratia non modo supplicium effugietis; sed etiam vitam aeternam consequemini.
55.1.14 Amen, amen dico vobis, Si quis sermonem meum servaverit, non videbit mortem in aeternum. Hic non modo de fide agit, sed etiam de vita pura.
55.1.15 Ac superius ait, Vitam aeternam habebit; hic vero, mortem non videbit: et una subindicat illos nihil adversum se posse. Nam si qui sermonem ejus servaverit, non morietur; quanto minus ipse.1862: ipse?
55.1.16 Id cum illi intelligerent, aiunt: Nunc cognoscimus, quia daemonium habes: Abraham mortuus est, et1862: om. Prophetae mortui sunt; id est, qui Dei sermonem audierunt, mortui sunt, et qui tuum audierint1862: audierunt non morientur?
55.1.17 Numquid tu major es patre nostro Abraham? O jactantiam! Rursus ad ejus cognationem refugiunt. Atqui par fuisset dicere, Numquid tu major es Deo; aut qui te audiunt, majores sunt Abrahamo?
55.1.18 Sed non hoc dicunt, quia illum Abrahamo minorem putabant. Primum itaque illos homicidas ostendit, atque hac ratione ipsos a cognatione abducit.
55.1.19 Et cum persisterent, alia id aggreditur via, demonstrans ipsos frustra laborare. De morte vero nihil dicit, aut revelat, neque explicat de qua loqueretur morte.
55.1.20 Interim autem suadet illis se majorem Abrahamo esse, ut sic illis pudorem inferret. Sane, inquit, etiamsi de vulgo essem, non oporteret innoxium morte mulctari:
55.1.21 cum autem veritatem dicam, nullumque admiserim peccatum, atque a Deo missus major sim Abrahamo, annon furore pleni frustra laboratis, cum me tentatis interficere?
55.1.22 Quid ergo illi? Nunc cognoscimus quia daemonium habes. At non ita Samaritana; neque enim dixit illi, Daemonium habes; sed tantum, Numquid tu major es patre nostro Jacob?
55.1.23 Hi quippe contumeliosi et arrogantes erant; illa vero discendi cupida, ideo dubitavit, et debita cum modestia respondit, Dominumque vocat illum.
55.1.24 Qui enim longe majora pollicitus, et fide dignus erat, non contumelia afficiendus, imo admirationi habendus erat. Hi vero daemoniacum illum appellant.
55.1.25 Samaritanae verba dubitantis erant; haec autem incredulorum et perversorum: Numquid tu major es patre nostro Abraham?
55.1.26 Itaque hoc eum majorem facit, quam Abrahamum. Cum autem illum exaltatum videritis, ipsum majorem esse confitebimini.
55.1.27 Ideo dicebat, Cum exaltaveritis me, tunc cognoscetis quia ego sum. Et vide prudentiam.
55.1.28 Primo illis a cognatione semotis, ostendit se illo majorem esse, ut prophetis longe excellentior esse intelligeretur.
55.1.29 Cum enim illum semper prophetam appellarent, ideo dicebat: Sermo meus non capit in vobis. Illic porro dicebat, se mortuos suscitare;
55.1.30 hic vero, illum qui crederet, non visurum esse mortem: quod multo majus erat, quam non concedere ut a morte retineretur. Ideo magis exasperabantur. Quid ergo dicunt?
55.1.31 Quem teipsum facis? Et hoc contumeliose; Tu, inquiunt, te venditas. Ad haec Christus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.
55.2.1 Quid hic dicunt haeretici? Audivit, Numquid major es patre nostro Abraham? nec ausus est respondere, Etiam; sed obscure loquitur. Quid ergo? Nihilne est gloria ejus?
55.2.2 Apud illos nihil. Quemadmodum enim dicit, Testimonium meum non est verum, nempe secundum illorum opinionem; sic et hoc loco dicit, Est qui glorificat me.
55.2.3 Et cur non dixit, Pater qui misit me? ut supra dixit,1862: dixit, sed, Quem vos dicitis quia Deus vester est, et non novistis eum.1862: eum?
55.2.4 Volebat ostendere ipsos non modo Patrem, sed etiam Deum ignorare. Ego autem novi eum. Itaque cum dico, novi eum, non est jactantia; si dicerem me non nosse, mendacium esset.
55.2.5 Vos autem cum dicitis vos illum nosse, mendaces estis; atque ut vos nosse falso dicitis, ita ego me non nosse falso dicerem. Si ego glorifico meipsum.
55.2.6 Quia dicebant, Quem teipsum facis? respondet ille, Si ego meipsum facio, gloria mea nihil est. Ut ergo illum perfecte novi, sic vos ignoratis ipsum.
55.2.7 Ut cum de Abrahamo ageretur, non totum abstulit, sed dixit, Scio quia semen Abrahae estis, ut hinc majorem inferret accusationem;
55.2.8 sic et hoc loco non totum abstulit; sed quid? Quem vos dicitis. Illam concedens gloriam, majorem effecit criminationem.
55.2.9 Quomodo autem illum ignoratis? Quia illum qui omnia ad ejus gloriam facit et dicit, contumelia afficitis, licet ab ipso missus sit.
55.2.10 Verum hoc sine testimonio est, sed quod sequitur ad illud probandum usuveniet. Et sermonem ejus servo.
55.2.11 Hic si quid contra habuissent, objicere poterant; magnum quippe hoc erat indicium, ipsum a Deo missum fuisse.
55.2.12 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est. Rursum probat illos ab Abrahamo alienos esse, quando de quibus ille gaudebat, ipsi dolent.
55.2.13 Diem autem crucis hic indicare puto, quam arietis et Isaaci sacrificio praefiguraverat. Quid ergo illi? Quandraginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
55.2.14 Itaque quadraginta annos prope jam attigerat Christus. Dicit1862: Dixit eis: Priusquam Abraham fieret ego sum. Et acceperunt lapides ut jacerent in eum.
55.2.15 Viden’ quomodo se Abrahamo majorem esse probaverit? Qui enim gavisus est ut videret diem, et id optabile putavit, sine dubio id beneficio esse putavit, quod ille major esset.
55.2.16 Nam cum Judaei illum fabri filium dicerent, neque amplius quidquam de illo existimarent, paulatim eos ad sublimiorem intelligentiam erigit.
55.2.17 Cum ergo audierunt se Deum non nosse, id non aegre tulerunt; cum autem audierunt, antequam Abraham fieret ego sum, ac si eorum nobilitas degeneraret, exasperantur et lapides jaciunt.
55.2.18 Vidit diem meum, et gavisus est. Ostendit se non invitum ad crucem venire: siquidem laudat eum qui de cruce gaudet, quae salus mundi erat.
55.2.19 Illi autem lapidabant: ita erant ad caedes parati, et sine ullo examine id ex se faciebant. Cur vero non dixit, Priusquam Abraham fieret ego eram, sed, ego sum?
55.2.20 Sicut ipsius Pater illa usus est voce, sum; sic et ille. Haec quippe vox significat ipsum perpetuo esse, ab omni liberum tempore. Ideoque ipsis blasphema vox esse videbatur.
55.2.21 Qui vero comparationem illam cum Abrahamo non ferebant, licet illa non tanta esset; si saepe se Patri coaequasset, annon illum perpetuo impetiissent?
55.2.22 Deinde fugit iterum humano more, et abscondit se, cum satis eos docuisset et sua implesset; exivit de templo, et secessit ad caeci curationem, operibus fidem sibi concilians, quod nempe ante Abraham esset.
55.2.23 Sed forte dicet quispiam: Cur illorum conatum non fregit? sic enim forte credidissent.
55.2.24 Paralyticum sanavit, nec crediderunt, mille signa fecit: et in ipsa passione supinos illos prostravit, illorum oculos obtenebravit, et non crediderunt; et quomodo credidissent, si vim et conatum eorum solvisset?
55.2.25 Animo quippe desperato nihil pejus: sive signa viderit, sive prodigia, in eadem perseverat impudentia.
55.2.26 Nam Pharao mille plagis acceptis, cum castigaretur tantum resipiscebat, et usque ad ultimum diem idem perstitit, illos quos dimiserat persequutus.
55.2.27 Ideo Paulus saepe dicit, Ne obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Quemadmodum enim vires corporis demum exstinguuntur, et omnem sensum amittunt;
55.2.28 sic et anima multis affectibus detenta, ad virtutem fit velut mortua. Quidquid ipsi obtuleris, nihil sentit; sed sive supplicium, sive quidvis aliud commineris, sine sensu manet.
55.3.1 Quamobrem obsecro, donec spem salutis habemus, donec converti possumus, omnia faciamus.
55.3.2 Nam qui sensu carent, tamquam gubernatores desperantes, navem ventis committunt, nihil ex se afferentes; sic se denique isti gerunt.
55.3.3 Invidus hoc unum spectat, ut cupiditatem suam impleat. Etsi supplicium et mortem sit subiturus, morbum animi curat solum; ut et impudicus et avarus.
55.3.4 Si vero tanta sit morborum animi tyrannis, multo major virtutis vis esse debet. Si propter illa mortem despicimus, propter hanc multo magis despiciamus.
55.3.5 Si suam illi animam spernunt, multo magis nobis pro salute omnia spernenda sunt.
55.3.6 Quae enim nobis erit excusatio, si cum illi qui pereunt tantam perniciei suae dant operam, non parem nos pro salute nostra exhibeamus, sed semper invidia tabescamus?
55.3.7 Nihil enim invidia pejus; ut alium perdat invidus, ipse perit. Invidi oculus dolore tabescit, in morte vivit perpetua, omnes arbitratur sibi inimicos, qui etiam nihil se laeserunt.
55.3.8 Dolet quod Deus honoretur; gaudet de quibus laetatur diabolus. Ille honoratur ab hominibus? Sed non est hic honor, ne invideas. Sed a Deo honoratur? Imitare illum; sed non vis.
55.3.9 Cur ergo teipsum perdis? cur projiciis id quod habes? Non potes illi par esse, neque virtutem assequi? Cur malitiam amplecteris?
55.3.10 Oporteret illi gratulari, ut si non possis laborum consors esse, saltem ex congratulatione lucreris. Saepe namque propositum sufficit ad magnum praestandum opus.
55.3.11 Ait quippe Ezechiel, ideo Moabitas puniri, quod de Israelitarum malis gauderent; aliosque salutem consequi, quod de aliorum malis ingemiscerent.
55.3.12 Quod si aliquid boni et solatii sit iis qui gemunt de aliorum malis, multo magis iis qui de aliorum honoribus gaudent. Moabitas incusabat quod de Israelitarum malis gauderent.
55.3.13 Atqui Deus castigabat illos; sed non vult nos gaudere de suppliciis ab se illatis: neque enim laetatur dum ulciscitur.
55.3.14 Quod si condolendum est patientibus, multo magis oportet honoratis non invidere. Sic perierunt Core et Dathan, qui eos quibus invidebant splendidiores reddiderunt, seseque ultioni tradiderunt.
55.3.15 Fera quippe est venenosa invidia, fera impura; malitia voluntaria, quae veniam non mereatur, nequitia quae defendi nequit, omnium malorum causa et mater.
55.3.16 Ideo illam radicitus evellamus, ut et a praesentibus malis liberemur, et futura consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.