PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.1.7 Ego demonium non habeo, sed honoro eum qui misit me. Vbi quidem docere eos oportebat et multum eorum subtrahere tumorem et erudire non magna sapere in Abraham uehemens erat.
CLOSE
Griffolini

55.1.7 Ego demonium inquit non habeo: sed honorifico patrem meum qui misit me. Nam ubi docere eos et humilitatis admonere oportuit: ne quod Abrae semen essent se iactarent: uehemens fuit.
CLOSE
Montfaucon

55.1.7 Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem qui misit me? Ubi oportebat docere illos, fastum illorum deprimere, et instituere ne de Abrahamo altum saperent, ibi vehemens erat;