PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.3.4 Si uero passionum tanta est tyrannis, multo magis uirtutis. Si propter illa mortem contempnimus, multo magis propter hanc.
CLOSE
Griffolini

55.3.4 Quod si affectuum tanta uis est, longe maior uirtutis. Si propter illos mortem contemnimus, longe magis propter hanc.
CLOSE
Griffolini-Montanus

55.3.4 Quod si affectuum tanta vis est, longe maior virtutis: si propter illos mortem contemnimus, longe magis propter hanc:
CLOSE
Montfaucon

55.3.4 Si vero tanta sit morborum animi tyrannis, multo major virtutis vis esse debet. Si propter illa mortem despicimus, propter hanc multo magis despiciamus.