PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.3.7 Nichil enim liuore deterius ut alium perdat et seipsum simul perdit inuidi oculus, liquatur tristicia cum morte uiuit continua. Omnes inimicos putat eos qui in nullo leserunt.
CLOSE
Griffolini

55.3.7 qua nihil peius? inuidus enim ut proximum perdat: perdit seipsum. Inuidi oculus consumitur dolore: morte uiuit perpetua: omnes inimicos existimat: etiam nihil iniuriatos.
CLOSE
Montfaucon

55.3.7 Nihil enim invidia pejus; ut alium perdat invidus, ipse perit. Invidi oculus dolore tabescit, in morte vivit perpetua, omnes arbitratur sibi inimicos, qui etiam nihil se laeserunt.