PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.2.4 Volebat enim ostendere quoniam non solum eum patrem nesciebant, sed neque deum. Ego autem noui eum. Quare non hoc id est dicere ego noui eum glorificatio est, sed dicere nescire mendacium?
CLOSE
Griffolini

55.2.4 Voluit ostendere quod non solum patrem ipsum ignorarent, uerum etiam deum. Ego1530: Ego autem noui eum. Itaque si me scire non dicerem1470/1486/1530: dicerem non, superbus essem, si nescire, mendax.
CLOSE
Griffolini-Montanus

55.2.4 Voluit ostendere, quod non solum patrem ipsum ignorarent, verumetiam deum. Ego autem noui eum. Itaque si me scire dicerem, non superbus essem: si nescire, mendax:
CLOSE
Montfaucon

55.2.4 Volebat ostendere ipsos non modo Patrem, sed etiam Deum ignorare. Ego autem novi eum. Itaque cum dico, novi eum, non est jactantia; si dicerem me non nosse, mendacium esset.