PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

55.2.24 Paraliticum curauit et non crediderunt, alia decem milia operatus est. Sed et ipsa passione proiecit eos resupinos et obtenebrauit eorum uisum, et non crediderunt. Et qualiter utique credidissent, si uirtutem eorum exsoluisset?
CLOSE
Griffolini

55.2.24 Paraliticum sanauit et non crediderunt. innumera operatus est: et in ipsa passione strauit eos supinos: et uisum abstulit: et non crediderunt. et quomodo si id fecisset credidissent?
CLOSE
Montfaucon

55.2.24 Paralyticum sanavit, nec crediderunt, mille signa fecit: et in ipsa passione supinos illos prostravit, illorum oculos obtenebravit, et non crediderunt; et quomodo credidissent, si vim et conatum eorum solvisset?