PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.1.22 Quod autem dicit tale est, quia qui ex Egypto exierunt post signa et miracula parentibus facti sunt deteriores, qui nichil horum considerauerunt, eadem pacientur, ait, que passi sunt illi, quia eadem presumpserunt.
CLOSE
Griffolini

56.1.22 hoc est, ex quo ex Aegypto egressi post signa et miracula parentum peiores facti sunt, eadem quae patres sui patientur, cum eadem audeant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.1.22 hoc est, ex quo ex Aegypto egressi, post signa et miracula parentum peiores facti sunt illis qui nihil tale viderant, eadem quae patres sui patientur, cum eadem audeant.
CLOSE
Montfaucon

56.1.22 hoc est, Quia ii qui ex Aegypto exierant, post tot signa et prodigia parentibus suis pejores evaserunt, qui tamen parentes nihil horum viderant, eadem illa patientur, inquit, quae illi passi sunt, quia eadem scelera perpetrarunt.