Homilia LVI (lv)

56.1.1 Et praeteriens Iesus uidit hominem caecum a natiuitate, et interrogauerunt eum discipuli eius dicentesB: om.: Rabbi, quis peccauit, hic an parentes eius, ut caecus nasceretur?

56.1.2 Humanissimus dei filius, et nostrae cupidus salutis, et ut ingratorum ora obstrueret, neminem obuium omittit, quamuis nemo ei attenderet.

56.1.3 Quod propheta intelligens dicebat: Vt iustificeris in sermonibus tuis, et uincas cum iudicaris. Propterea hoc in loco cum sermonum ipsius altitudinem non acciperent,

56.1.4 sed daemonium habere dicerent, et interficere conarentur, egressus de1470/1486/1530: e templo caecum sanauit, cum ut absentia sua eorum iram sedaret, tum ut miraculi beneficio eorum duritiem et immanitatem placaret, tum ut suam confirmaret orationem.

56.1.5 Neque paruum operatur miraculum, sed quod tunc primum contigit. A saeculo enim non est auditum, inquit, quod aperuerit1470/1486/1530: aperuit quis oculos caeci nati.

56.1.6 Caeci enimF: autem fortasse quispiam oculos aperuit, sed caeci nati adhuc nemo. Et quod egressus e templo ad illud dedita1470/1486: debita opera uenerit, inde perspicuum est. Ipse uidit caecum, non ad ipsum caecus accessit,

56.1.7 et tam diligenter eum intuitus est, ut discipulos ad interrogandum conuerteret. Viso1470/1486/1530: Visu enim Iesu adeo in illum conuerso, interrogarunt: Quis peccauit, hic an parentes eius?1470/1486: eius.

56.1.8 Absurda interrogatio. Quomodo enim peccauit antequam natus esset? Quomodo parentum peccatis punitus est?

56.1.9 Quomodo ergo ad hanc uenerunt interrogationem? Antea sanato paralytico dixit: Ecce sanus factus es1486/1530: es et. Noli amplius peccare.

56.1.10 Cognoscentes itaque discipuli illum propter peccatum in paralysim incidisse, dicunt: Concedatur illum propter peccatum paralyticum, de hoc quid dicis?

56.1.11 Hic peccauit?F/1470/1486: peccauit quod est absurdum, cum esset a natiuitate caecus, an parentes eius? Sed neque hoc. Siquidem pro patre filius non punitur.

56.1.12 Quemadmodum igitur puerum aliquo morbo affectum uidentes dicimus:1470/1486: dicimus? Quid de hoc dicendum est? Quid commisit puer?1470/1486: puer. non rogando, sed dubitando. Ita nunc discipuli dubitant, potius quam percontentur1530: percontarentur.

56.1.13 Quibus1470/1486/1530: Quid Christus? Neque hic peccauit, neque parentes eius. Hoc non absoluit eos a peccato.

56.1.14 Non enim simpliciter dixit: Neque hic peccauit, neque parentes eius, sed addidit: Vt caecus nasceretur, ut glorificetur filius1470: 177r] dei. Peccauit nanque hic et parentes eius,

56.1.15 sed non propterea caecus est. Haec autem dixit, non quod hic propterea caecus non esset, sed1470/1486/1530: om. et alii quidam propter parentum peccata uisum amiserint. Neque enim est peccante alio, alium puniri.

56.1.16 Nam si hoc concesserimus, concedemus et ante natiuitatem peccasse. Vt ergo dicendo: Neque hic peccauit, non intelligit a natiuitate peccare quempiam et puniri,

56.1.17 ita dicendo: Et parentes eius, non est intelligendum, quod propter parentes puniendi sint filii. Nam Hiezecielis testimonio hanc tollit dubitationem.

56.1.18 Viuo ego, dicit dominus, si erit parabola haec quae1530: qua dicitur: Patres uestri comederunt uuamB: unam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.

56.1.19 Et Moyses inquit: Non morietur pater pro filio. Et de quodam rege inquit, quod propterea id non fecit seruans legem Moysi.

56.1.20 Quod si quis diceret: Et quomodo scribitur: Qui reddit peccata parentum in filios in tertiam et quartam generationem?

56.1.21 Illud respondebimus, non esse communem omnibus sententiam, sed in quosdam, qui ex Aegypto egressi sunt,

56.1.22 hoc est, ex quo ex Aegypto egressi post signa et miracula parentum peiores facti sunt, eadem quae patres sui patientur, cum eadem audeant.

56.1.23 Et quod de hisB: iis sermo habeatur, si quis diligentius leget, certo intelliget. Qua ergo gratia caecus natus est? ut manifestetur gloria dei.B: dei?

56.1.24 Occurrit alia dubitatio: An aliter poterat gloria dei manifestari. Quid ni?

56.1.25 Neque enim dicit non potuisse, sed ut manifestetur1486/1530: manifestaretur. Ergo iniuriam propter dei gloriam accoepit.1530: accepit?

56.1.26 Quam iniuriam dic, quaeso?1470/1486/1530: queso. Si eum non contempsit, sed ex caecitate beneficia contulit.1530: contulit? Vidit enim interioribus oculis.

56.1.27 Quid oculi Iudaeis contulerunt? Maius supplicium cum uidendo caeci essent. Quid caecitas huic obfuit?1470/1486/1530: obfuit: propter quam uidit.F: uidit?

56.1.28 Itaque ut mala huius uitae mala non sunt, ita1486: itaque neque bona, sed peccatum duntaxat malum. Caecitas non est malum. Qui uero quod non erat, ut esset, effecit, poterat et sic dimittere.

56.1.29 Quidam dicunt hanc particulam, ut non esse causalem, sed euentus, ut illud: In iudicium ueni in hunc mundum, ut non uidentes uideant, et qui uidentB: uideant, caeci fiant. Non enim uenit, ut uidentes fierent caeci.

56.1.30 Et Paulus: Quia quod notumF: uotum est dei, manifestum est illis, ut sint inexcusabiles. At non propterea manifestauit, ut priuarentur, sed ut consequerentur excusationem.

56.1.31 Et alibi: Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum. Verum non propterea subintrauit, sed ut prohiberetur peccatum.

56.2.1 Ecce his in locis euentus aduerbium. Tanquam enim optimus quidam domus dispensator, partim perfecit, partim imperfectum reliquit, ut per haec de uniuerso incredulis rationem redderet.

56.2.2 Ita et deus tanquam domum quandam ruinam minantem, corpus nostrum conglutinat et perficit, manum aridam sanat, dissoluta membra corroborat, claudos dirigit, leprosos mundat, egrotos excitat, debilia crura confirmat, mortuos ad uitam reuocat, lippos oculos purificat, non habentibus largitur.F: largitur?

56.2.3 Quae omnia cum naturalis sint imbecillitatis, meliora Christus efficiens suam indicat potestatem. Hanc autem particulam, Vt manifestetur gloria dei, de se, non de patre, dicit.

56.2.4 Patris enim gloria manifesta erat. Nam cum ex limo formatum a deo hominem audissent, ideo Christus nunc oculum finxit.

56.2.5 Si enim dixisset: Ego ex terra formaui hominem, arduum uisum esset auditoribus, re autem ostensum iam negari non poterat.

56.2.6 Quamobrem ipse in sputo et puluereF/1470/1486: puluere et commisto absconditam gloriam suam1470/1486/1530: om. manifestauit. Neque enim paruum erat, ut creaturae opifex putaretur.

56.2.7 Ab hoc enim et alia aggressus est, et a parte totum est creditum. Maioris nanque fides minus etiam confirmat.

56.2.8 Vniuersae enim creaturae homo est prestantissimus, et inter membra nostra oculus. Propterea non simpliciter, sed hoc modo oculos effinxit.

56.2.9 Nam licet portione paruus sit, maxime tamen necessarius, ut inquit Paulus: Et si dixerit auris, non sum oculus, non sum de corpore, non1530: num ideo non est de corpore?1470/1486: corpore.

56.2.10 Quaecunque enim in nobis sunt, diuinae sunt sapientiae inditium, multo magis oculus, qui totum corpus gubernat ac regit. Oculus ornat, non os tantum, sed totum corpus. Oculus lucerna est omnium membrorum.

56.2.11 Quod enim sol mundo, hoc oculus corpori. Extincto sole omnia perduntur et perturbantur. Ita amissis oculis, pedes inutiles sunt, et manus et animus.

56.2.12 Corrumpitur enim cognitio. His deum cognouimus. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae sunt intellecta conspiciuntur.

56.2.13 Non enim corporis lucerna tantum oculus est, sed animae potius. Quare ut in regio quodam loco in altioreF: altiori corporis parte sedem sortitus est, et caeteris prefertur sensibus.

56.2.14 Hunc igitur formauit Christus, et ne materia eum nunc, neque in principio luto indiguisse arbitrareris. (Qui enim maiora cum nihil essent, sine materia effecit, longe magis et haec effecisset.)

56.2.15 Vt ergo intelligas non necessitatis causa hoc fecisse, sed esse eorum quae in principio facta sunt opificem, illito1470/1486/1530: illato luto inquit: Vade et lauare, ut intelligas nihil mihi luto opus esse ad fingendos oculos, sed ut manifestetur in eo gloria mea.

56.2.16 Quod autem de se dixerit: Vt manifestetur gloria dei, addidit: Me oportet facere opera eius qui misit me, hoc est, manifestare me ipsum,

56.2.17 et facere eadem, quae pater, non similia, sed eadem, quod maioris est conuenientiae, neque de iis1530: his etiam, quae uel minimum differunt dici potest.

56.2.18 Quis ergo contradixerit, cum eadem quae pater operatus sit?B/1486: sit Neque enim tantum finxit oculum aut aperuit, sed uisum largitus est, quod sane argumentum estB: om. etiam animam inspirandi,

56.2.19 qua non operante, oculus etiam perfectus minime uidere potest.

56.2.20 Quare et animae uigorem et membrum arteriis, neruis, uenis, sanguine, et caeteris omnibus, ex quibus corpus nostrum constat perfectum largitus est.

56.2.21 Me oportet operari, dum dies est. Quid hoc significat?B: significat. Quam habet consequentiam?B: consequentiam.

56.2.22 Sane magnam1470/1486/1530: magnum, hoc est: Donec dies est, dum licet hominibus in me credere, dum haec durat uita laborandum est. Venit nox, hoc est, futurum tempus, quando nemo potest operari.

56.2.23 Non dixit: Quando non potero operari, sed: Nemo potest operari, id est, quando non est amplius fides, neque labores, neque poenitentia.

56.2.24 Quod enim opus fidem appellet, dicunt ei: Quid faciemus1470/1486/1530: facimus, ut operemur opera dei? Respondet: Hoc est opus dei, ut credatis in eum quem ille misit.

56.2.25 Quomodo ergo hoc opus nemo potest tunc operari?B: operari. Quoniam fides non est, sed uelint nolint, omnes acquiescent ueritati.

56.2.26 Verum ne quis ad ambitionem haec referret, eorum gratia omnia facere profitetur, qui in hac tantum uita habent credendi potestatem, et nusquam alibi quicquam sibi possunt proficere.

56.2.27 Ideo neque accedentem ad se caecum curauit. Nam quod curari mereretur, et si uidisset, credidisset et procurrisset ad Iesum.

56.2.28 Neque si praesentem a quoquam audisset, accedere neglexisset, ex sequentibus constat, ex eius uidelicet fortitudine et fide.

56.2.29 Poterat enim secum cogitare et dicere: Quid hoc? Lutum fecit, et liniuit oculos meos, et dixit: Vade, lauare, non potuit me prius curare, et inde ad Siloam mittere?

56.2.30 Saepe numero illic me laui, et multi mecum, et nihil profeci. Si quid posset, coram ostendisset, quemadmodum et Naaman1470/1486: Neeman aduersusB: aduersum Helissaeum dicebat.

56.2.31 Iussus enim lauare seB: se lauare in Iordanem1530: Iordane non credidit, cum magna esset tunc Helisaei opinio.

56.2.32 Caecus autem non diffidit uerbis Iesu, neque contradixit, neque quicquam cogitauit huiusmodi. Quid lutum illinereB: illinire oportuit? Hoc potius caecum redderet.

56.2.33 Quis unquam hoc pacto curatus est? Nihil tale reputauit. Ecce fides firma et prompta. Venit nox,

56.2.34 quod indicat post crucem, impios sibi curae futuros et multos alliciendos.

56.2.35 Adhuc dies est, post quem poenitus eos abscindit, ut statim significat: Quam diu in mundo sum, lux sum mundi, quod etF: om. alio in loco dixit: Credite, donec lux uobiscum est.

56.3.1 Cur ergo Paulus noctem praesentem uitam appellauit?1470/1486/1530: appellauit Christus diem?1470/1486: diem.

56.3.2 Idem dicit non uerbis sed sententia:1470/1486: sententia? Inquit enim: Nox precessit, dies autem appropinquauit.

56.3.3 Noctem praesentem uitam appellat, quoniam in tenebris uersamur, uel propter eius ad diem illam comparationem. Christus autem noctem futurum tempus appellat, quoniam peccatores nihil operari poterunt.

56.3.4 Nox a Paulo praesens uita appellatur, quia in tenebris sunt, qui in peccatis et incredulitate degunt.

56.3.5 Quamobrem fideles alloquens ait: Nox precessit, dies autem appropinquauit, ac si luce illa essent fruituri, et noctem ueterem uitam intellexit. Abiciamus, inquit, opera tenebrarum.

56.3.6 Ecce quod illis noctem esse dixit, quare prosequitur, ut in die honeste ambulemus, ut lucem illam consequamur. Nam si huius saeculi lux tam pulcra est, consydera qualis illa futura sit.

56.3.7 Quanto enim solaris lux lucernae lumen excedit, tanto immo longe magis illa solarem,

56.3.8 quod inde significauit: Sol obscurabitur, ad illius uidelicet splendoris comparationem, ut non appareat.

56.3.9 Quod si in hac uita, ut splendidas nobis domos et salubres comparemus, magnam pecuniarum uim aedificando anxii consumimus, consydera qui nobis subeundi sint labores, ut clarissimam nobis in caelis domum aedificemus, ubi lux illa ineffabilis.

56.3.10 Hic enim et pugnae et contentiones de terminis et parietibus, illic minime, nulla inuidia, nullus liuor, nulla de limitibus contentio,

56.3.11 et haec sine dubio relinquenda. Illa perpetuo permansura sunt, haec1470: hoc tempore consumitur et multis subiecta est periculis, illa perpetuo manet, hanc pauper sibi comparareF: comparere non potest, illam duobus potest obolis quiuis emere, ut uidua illa.

56.3.12 Quamobrem quam1470: quoniam; 1486: quam iam1470: quoniam; 1486: quam iam molestissime fero, quod tot nobis bonis propositis desidemus, animo deficimus, et ut hic splendide habitemus, omnia facimus, ut autem in caelo paruum uel comparemus hospicium, nihil curamus uelB: nihil laboramus.

56.3.13 Dic, quaeso, ubi hic domum habere uelles in deserto, an in aliquo paruo opidulo? Non puto, sed in regiis et magnis ciuitatibus, ubi et rerum copia et maior nobilitas.

56.3.14 Ego tibi talem ciuitatem propono, cuius opifex et auctor deus estB: om., in qua domum minori quam hic sumptu, minori labore condere atque aedificare poteris.

56.3.15 Aedificant eam manus pauperum, haec optima aedificatio summa sapientia, sicut quam hic facimus summa dementia.

56.3.16 Etenim si quis te in Persidem uisurum regionem illam, et mox reuersurum duceret iuberetque, ut illic domum strueres, nonne eius amentiam reprehenderesF: reprehenderes amentiam, ac si inutilem suaderet impensam?

56.3.17 Cur non idem in hoc mundo facis, quem paulo post relinques? Sed filiis relinquam, inquies, at illi paulo post te etiamF: om. sequentur,

56.3.18 non nunquam precedent, itidem et eorum posteri. Quod etiam te anxium reddet, cum heredes tuos non diutius possessuros uideas.

56.3.19 Illic autem nulla huiusmodi suspitio, sed immutabilis et tibi et filiis et nepotibus manet possessio, si eandem uirtutem imitabuntur.

56.3.20 Illam domum Christus aedificat, quo aedificante non opus est alium opificem accersere, neque ulterius laborare. Cum deus opus faciendum suscipit, quid amplius curandum?

56.3.21 Ille necessaria colligit. Ille opus erigit. Neque hoc tantum mirandum, sed quod etiam satis superque optimum, et supra quam optare possis, aedificium construit. Quippe qui optimus opifex est, et maxime tuae studet utilitati,

56.3.22 et si pauper es, et uolueris hanc domum aedificare, nullam tibi pariet inuidiam. Nemo enim inuidus illud domicilium intuetur, sed angeli tuis bonis letantur.

56.3.23 Nemo illud contemnere poterit, nemo hoc morbo laborans illic habitat. Vicinos ibi sanctos, Paulum, Petrum, prophetas, martyres, angelorum coetus etB/F: om. archangelorum habebis.

56.3.24 Quibus rationibus omnia nostra in pauperes conferamus, ut illa habitacula consequamur.

56.3.25 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY