PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.2.14 Hunc igitur plasmauit. Deinde ut non extimes quoniam materia non indiget cum aliquid faciat, et ut discas quoniam neque in principio luto opus habebat. Qui enim maiores substancias non existentes induxit, multo magis hanc sine materia fecisset.
CLOSE
Griffolini

56.2.14 Hunc igitur formauit Christus, et ne materia eum nunc, neque in principio luto indiguisse arbitrareris. (Qui enim maiora cum nihil essent, sine materia effecit, longe magis et haec effecisset.)
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.2.14 Hunc igitur formauit Christus, et ne materia eum nunc, neque in principio luto indiguisse arbitrareris: qui enim maiora, cum nihil essent, sine materia effecit, longe magis et haec effecisset.
CLOSE
Montfaucon

56.2.14 Hunc itaque format. Deinde ne putes ipsum materia opus habuisse ad agendum, et discas non luto opus habuisse initio; nam qui substantias majores ex nihilo produxit, multo magis hanc sine praevia materia fecisset.