Omelia LVI (lv)
56.1.1 Et praeteriens Iesus, vidit hominem caecum a natiuitate, et interrogauerunt eum discipuli eius, dicentes: Rabbi, quis peccauit, hic, an parentes eius, vt caecus nasceretur?
56.1.2 Humanissimus dei filius, et nostrae cupidus salutis, et vt ingratorum ora obstrueret, neminem obuium omittit quanuis nemo ei attenderet.
56.1.3 Quod propheta intelligens, dicebat: Vt iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Propterea hoc in loco, cum sermonum ipsius altitudinem non acciperent,
56.1.4 sed daemonium habere dicerent, et interficere conarentur, egressus e templo caecum sanauit, cum vt absentia sua eorum iram sedaret, tum vt miraculi beneficio eorum duriciem et immanitatem placaret1603: placeret, tum vt suam confirmaret orationem.
56.1.5 Neque paruum operatur miraculum, sed quod tunc primum contigit. A seculo enim non est auditum, inquit, quod aperuit quis oculos caeci nati.
56.1.6 Caeci enim fortasse quispiam oculos aperuit, sed caeci nati adhuc nemo. Et quod egressus e templo ad illud dedita opera venerit, inde perspicuum est. Ipse vidit caecum, non ad ipsum caecus accessit,
56.1.7 et tam diligenter eum intuitus est, vt discipulos ad interrogandum conuerteret. Viso enim Iesu adeo in illum conuerso, interrogarunt: Quis peccauit, hic, an parentes eius?
56.1.8 Absurda interrogatio. Quo modo enim peccauit antequam natus esset? Quo modo parentum peccatis punitus est?
56.1.9 Quo modo ergo ad hanc venerunt interrogationem? Antea sanato paralytico, dixit: Ecce sanus factus es, noli amplius peccare.
56.1.10 Cognoscentes itaque discipuli illum propter peccatum in paralysim incidisse, dicunt, concedatur illum propter peccatum paralyticum fuisse: de hoc quid dicis?
56.1.11 hic peccauit? quod est absurdum, cum esset a natiuitate caecus: an parentes eius? sed neque hoc, siquidem pro patre filius non punitur.
56.1.12 Quemadmodum igitur puerum aliquo morbo affectum videntes, dicimus: Quid de hoc dicendum est? quid commisit puer? non rogando, sed dubitando: ita nunc discipuli dubitant potius quam percontantur:
56.1.13 quid Christus? Neque hic peccauit, neque parentes eius. Hoc non absoluit eos a peccato.
56.1.14 Non enim simpliciter dixit, Neque hic peccauit, neque parentes eius: sed addidit, Vt caecus nasceretur, vt glorificetur filius dei. Peccauit nanque hic, et parentes eius,
56.1.15 sed non propterea caecus est. Haec autem dixit, non quod hic propterea caecus non esset, alii autem nonnulli propter has causas, propter parentum peccata visum amiserint. Neque enim est peccante alio alium puniri:
56.1.16 nam si hoc concesserimus, concedemus et ante natiuitatem peccasse. Vt ergo dicendo, Neque hic peccauit: non intelligit a natiuitate peccare quempiam, et puniri:
56.1.17 Ita dicendo, neque parentes eius: non est intelligendum, quod propter parentes aliqui puniendi sint filii. Nam Ezechielis testimonio hanc tollit dubitationem,
56.1.18 Viuo ego dicit dominus, si erit parabola haec qua dicitur, Patres comederunt vuam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.
56.1.19 Et Moses inquit: Non morietur pater pro filio. Et de quodam rege inquit, quod propterea id non fecit, seruans legem Mosi:
56.1.20 quod si quis diceret, Et quo modo scribitur, qui reddit peccata parentum in filios, in tertiam et quartam generationem?1603: generationem.
56.1.21 Illud respondebimus, non esse communem omnibus sententiam, sed in quosdam qui ex Aegypto egressi sunt:
56.1.22 hoc est, ex quo ex Aegypto egressi, post signa et miracula parentum peiores facti sunt illis qui nihil tale viderant, eadem quae patres sui patientur, cum eadem audeant.
56.1.23 Et quod de his sermo habeatur, si quis diligentius leget, certo intelliget. Qua ergo gratia caecus natus est? Vt manifestetur gloria dei.
56.1.24 Occurrit alia dubitatio, an non aliter poterat gloria dei manifestari? Quid ni?
56.1.25 Neque enim dicit non potuisse, sed et in hoc vt manifestaretur. Ergo iniuriam propter dei gloriam accepit?
56.1.26 Quam iniuriam, dic quaeso, etiam si eum omnino non produxisset ac formasset? Ego vero etiam ex caecitate beneficium accepisse dico. Vidit enim interioribus oculis.
56.1.27 Quid oculi Iudaeis contulerunt? Maius supplicium, cum videndo caeci essent. Quid caecitas huic obfuit propter quam vidit?
56.1.28 Itaque vt mala huius vitae mala non sunt, ita neque bona, sed peccatum duntaxat malum. Caecitas autem non est malum. Qui vero quod non erat, vt esset effecit, poterat et sic dimittere.
56.1.29 Quidam dicunt hanc particulam, vt, non esse causalem, sed euentus: vt illud, In iudicium veni in hunc mundum, vt non videntes videant: et qui vident caeci fiant. Non enim venit, vt videntes fierent caeci.
56.1.30 Et Paulus?1603: Paulus: Quia quod notum est dei, manifestum est in illis, vt sint inexcusabiles. At non propterea manifestauit, vt priuarentur, sed vt consequerentur excusationem.
56.1.31 Et alibi: Lex autem subintrauit, vt abundaret delictum. Verum non propterea subintrauit, sed vt prohiberetur peccatum.
56.2.1 Ecce his in locis euentus aduerbium, tanquam enim optimus quidam domus dispensator partim perfecit, partim imperfectum reliquit, vt per haec de vniuerso incredulis rationem redderet:
56.2.2 ita et deus tanquam domum quandam ruinam minantem, corpus nostrum conglutinat et perficit, manum aridam sanat, dissoluta membra corroborat, claudos dirigit, leprosos mundat, aegrotos excitat, debilia crura confirmat, mortuos ad vitam reuocat, lippos oculos purificat, non habentibus largitur:
56.2.3 quae omnia cum naturalis sint imbecillitatis, meliora Christus efficiens, suam indicat potestatem. Hanc autem particulam, Vt manifestetur gloria dei. De se, non de patre dicit.
56.2.4 Patris enim gloria manifesta erat. Nam cum ex limo formatum a deo hominem audissent, ideo Christus nunc ad eum modum oculum finxit.
56.2.5 Si enim dixisset, Ego sum qui ex terra formaui hominem, arduum visum esset auditoribus, re autem ostensum iam negari non poterat.
56.2.6 Quamobrem ipse in sputo, et puluere commixto, absconditam gloriam manifestauit: neque enim paruum erat, vt creaturae opifex putaretur.
56.2.7 Ab hoc enim et alia aggressus est, et a parte1603: patre totum est creditum. Maioris nanque fides, minus etiam confirmat.
56.2.8 Vniuersae enim creaturae homo est praestantissimus, et inter membra nostra oculus: propterea non simpliciter, sed hoc modo oculos effinxit.
56.2.9 Nam licet portione paruus sit, maxime tamen necessarius, vt inquit Paulus: Et si dixerit auris, non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
56.2.10 Quaecunque enim in nobis sunt, diuinae sunt sapientiae indicium: multo magis oculus, qui totum corpus gubernat ac regit. Oculus ornat, non os tantum, sed totum corpus. Oculus lucerna est omnium membrorum.
56.2.11 Quod enim sol mundo, hoc oculus corpori. Extincto Sole omnia perduntur et perturbantur: ita amissis oculis, pedes inutiles sunt, et manus et animus.
56.2.12 Corrumpitur enim cognitio, his enim deum cognouimus. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae sunt intellecta conspiciuntur.
56.2.13 Non enim corporis lucerna tantum oculus est, sed animae potius. Quare vt in regio quodam loco, in altiore corporis parte sedem sortitus est, et caeteris praefertur sensibus.
56.2.14 Hunc igitur formauit Christus, et ne materia eum nunc, neque in principio luto indiguisse arbitrareris: qui enim maiora, cum nihil essent, sine materia effecit, longe magis et haec effecisset.
56.2.15 Vt ergo intelligas non necessitatis causa hoc fecisse, sed esse eorum quae in principio facta sunt opificem, illito luto inquit: Vade, et lauare. Vt intelligas nihil mihi luto opus esse ad fingendos oculos, sed vt manifestetur in eo gloria mea.
56.2.16 Quod autem de se dixerit, Vt manifestetur gloria dei, addidit, Me oportet facere opera eius qui misit me. Hoc est, manifestare meipsum,
56.2.17 et facere eadem quae pater: non similia, sed eadem: quod maioris est conuenientiae, neque de his etiam, quae vel minimum differunt dici potest,
56.2.18 Quis ergo contradixerit, cum eadem quae pater operatus sit? Neque enim tantum finxit oculum, aut aperuit, sed visum largitus est: quod sane argumentum est etiam animam inspirandi,
56.2.19 qua non operante, oculus etiam perfectus minime videre potest.
56.2.20 Quare et animae vigorem, et membrum arteriis, neruis, venis, sanguine, et caeteris omnibus ex quibus corpus nostrum constat perfectum, largitus est.
56.2.21 Me oportet operari, dum dies est. Quid hoc significat? quam habet consequentiam?
56.2.22 Sane magnam. tale enim est quod ait, Donec dies est, dum licet hominibus in me credere, dum haec durat vita, laborandum est. Venit nox. Hoc est, futurum tempus. Quando nemo potest operari.
56.2.23 Non dixit, quando non potero operari: sed, nemo potest operari: id est, quando non est amplius fides, neque labores, neque poenitentia.
56.2.24 Quod enim opus fidem appellet, dicunt ei: Quid faciemus, vt operemur opera dei? Respondet, Hoc est opus dei, vt credatis in eum quem ille misit.
56.2.25 Quo modo ergo hoc opus nemo potest tunc operari? quoniam fides non est, sed velint nolint omnes acquiescent veritati.
56.2.26 Verum ne quis ad ambitionem haec referret, eorum gratia omnia facere profitetur, qui in hac tantum vita habent credendi potestatem, et non amplius ibi quicquam sibi possunt proficere.
56.2.27 Ideo neque accedentem ad se caecum curauit. Nam quod curari mereretur, et si vidisset, credidisset, et procurrisset ad Iesum:
56.2.28 neque si praesentem a quoquam audisset, accedere neglexisset, ex sequentibus constat, ex eius videlicet fortitudine, et fide.
56.2.29 Poterat enim secum cogitare, et dicere, Quid hoc? lutum fecit, et liniuit oculos1603: oculus meos, et dixit, Vade, lauare: non potuit me prius curare, et inde ad Siloam mittere?
56.2.30 Saepenumero illic me laui, et multi mecum, et nihil profeci. Si quid posset, coram ostendisset, quemadmodum et Naaman aduersus Helisaeum dicebat.
56.2.31 Iussus enim lauare se in Iordane non credidit, cum magna esset tunc Haelisaei opinio.
56.2.32 Caecus autem non diffidit verbis Iesu, neque contradixit, neque quicquam cogitauit huiusmodi, Quid lutum illinere oportuit? hoc potius caecum redderet1603: reddere:
56.2.33 Quis vnquam hoc pacto curatus est? Nihil tale reputauit. Ecce fides firma et prompta. Venit nox.
56.2.34 Quod indicat post crucem, impios sibi curae futuros, et multos alliciendos.
56.2.35 Adhuc dies est, post quem penitus eos abscindit, vt statim significauit1603: significat. Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Quod et alio in loco dixit, Credite donec lux vobiscum est.
56.3.1 Cur ergo Paulus noctem praesentem vitam appellauit, Christus diem?
56.3.2 idem dicit, non verbis, sed sententia: inquit enim, Nox praecessit, dies autem appropinquauit.
56.3.3 Noctem praesentem vitam appellat, quoniam in tenebris versamur, vel propter eius ad diem illam comparationem. Christus autem noctem futurum tempus appellat, quoniam peccatores nihil operari poterunt.
56.3.4 Nox a Paulo praesens vita appellatur, quia in tenebris sunt, qui in peccatis et incredulitate degunt.
56.3.5 Quamobrem fideles alloquens ait: Nox praecessit, dies autem appropinquauit, ac si luce illa essent fruituri, et noctem veterem vitam intellexit. Abiiciamus, inquit, opera tenebrarum.
56.3.6 Ecce quod illis noctem esse dixit: quere1603: quare prosequitur, Vt in die honeste ambulemus, vt lucem illam consequamur. Nam si huius seculi lux tam pulchra est, considera qualis illa futura sit:
56.3.7 quanto enim solaris lux lucernae lumen excedit, tanto, imo longe magis illa solarem,
56.3.8 quod inde significauit: Sol obscurabitur, ad illius videlicet splendoris comparationem, vt non appareat.
56.3.9 Quod si in hac vita1603: om. vt splendidas nobis domos, et salubres comparemus, magnam pecuniarum vim aedificando anxii consumimus: considera qui nobis subeundi sint labores, vt clarissimam nobis in coelis domum aedificemus, vbi lux illa ineffabilis.
56.3.10 Hic enim et pugnae et contentiones de terminis et parietibus, illic minime, nulla inuidia, nullus liuor, nulla de limitibus contentio:
56.3.11 et haec sine dubio relinquenda, illa perpetuo permansura est: haec tempore consumitur, et multis subiecta est periculis, illa perpetuo manet: hanc pauper sibi comparare non potest, illam duobus potest obolis quiuis emere: vt vidua illa.
56.3.12 Quamobrem quam iam molestissime fero, quod tot nobis bonis propositis desidemus, animo deficimus: et vt hic splendide habitemus, omnia facimus: vt autem in coelo vel paruum comparemus hospitium, nihil curamus, vel laboramus.
56.3.13 Dic quaeso, vbi hic domum habere velles, in deserto, an in aliquo paruo oppidulo? Non puto, sed in regiis et magnis ciuitatibus, vbi et rerum copia, et maior nobilitas.
56.3.14 Ego tibi talem ciuitatem propono, cuius opifex et author deus est, in qua domum minori quam hic sumptu, minori labore condere atque aedificare poteris.
56.3.15 Aedificant eam manus pauperum, haec optima aedificatio summa sapientia, sicut quam hic facimus summa dementia.
56.3.16 Etenim si quis te in Persidem visurum regionem illam, et mox reuersurum duceret, iuberetque vt illic domum strueres: nonne eius amentiam reprehenderes, ac si inutilem suaderet impensam?
56.3.17 cur non idem in hoc mundo facis: quem paulo post relinques? Sed filiis relinquam, inquies: at illi paulo post te etiam sequentur,
56.3.18 nonnunquam praecedent, itidem et eorum posteri, quod etiam te anxium reddet, cum haeredes tuos non possessuros videas:
56.3.19 illic autem nulla huiusmodi suspicio, sed immutabilis et tibi, et filiis, et nepotibus manet possessio, si eandem virtutem imitabuntur.
56.3.20 Illam domum Christus aedificat, quo aedificante non opus est alium opificem accersere, neque vlterius laborare. Cum deus opus faciendum suscipit, quid amplius curandum?
56.3.21 Ille necessaria colligit, ille opus erigit: neque hoc tantum mirandum, sed quod etiam satis, superque optimum, et supra quam optare possis aedificium construit: quippe qui optimus opifex est, et maxime tuae studet vtilitati.
56.3.22 Et si pauper es, et volueris hanc domum aedificare, nullam tibi pariet inuidiam: nemo enim inuidus illud domicilium intuetur, sed angeli tuis bonis laetantur,
56.3.23 nemo illud contemnere poterit, nemo hoc morbo laborans illic habitat. Vicinos ibi sanctos, Paulum, Petrum, prophetas, martyres, angelorum coetus et archangelorum habebis.
56.3.24 Quibus rationibus omnia nostra in pauperes conferamus, vt illa habitacula consequamur,
56.3.25 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.