56.2.15 Vt igitur discas quoniam non indigencie gratia hoc fecit, sed docens seipsum esse conditorem eundem qui in principio usus est luto ait: Vade, laua ut uideas; quoniam non luto indigeo ad faciendum oculos, sed ut manifestetur in te gloria mea.
56.2.15 Vt ergo intelligas non necessitatis causa hoc fecisse, sed esse eorum quae in principio facta sunt opificem, illito1470/1486/1530: illato luto inquit: Vade et lauare, ut intelligas nihil mihi luto opus esse ad fingendos oculos, sed ut manifestetur in eo gloria mea.
56.2.15 Vt ergo intelligas non necessitatis causa hoc fecisse, sed esse eorum quae in principio facta sunt opificem, illito luto inquit: Vade, et lauare. Vt intelligas nihil mihi luto opus esse ad fingendos oculos, sed vt manifestetur in eo gloria mea.
56.2.15 Ut ergo discas illa non indiguisse, docens se Creatorem in principio fuisse, apposito luto dicit: Vade, lavare, ut intelligas me ad formandos oculos luto opus non habere, sed ut manifestetur in ipso gloria mea.