Commentarius

[Homilia LVI]

56.1.1 Et praeteriens Jesus, vidit hominem caecum a nativitate, et interrogaverunt eum discipuli ejus, dicentes: Rabbi, quis peccavit, hic, an parentes ejus, ut caecus nasceretur?

56.1.2 Et praeteriens Jesus, vidit hominem caecum a nativitate. Humanus cum sit, et nostrae salutis cupidus, ut improborum ora obstrueret, nihil omittit eorum quae adhibere par erat, etsi nemo ei attenderet.

56.1.3 Hoc videns propheta dicebat: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ideo nunc quia verborum sublimitatem non capiebant;

56.1.4 sed etiam daemoniacum illum vocabant, atque interficere tentabant, e templo egressus, caecum sanat, ut et absentia sua illorum furorem sedaret, et signo facto duritiem illorum immanitatemque emolliret, ac fidem dictis conciliaret;

56.1.5 signumque edit non vulgare, sed quod tunc primum visum fuerat. A saeculo, inquit, non est auditum, quod aperuerit quis oculos caeci nati.

56.1.6 Caeci enim oculos forte quis aperuerit; caeci nati, non item. Ac quod egressus e templo ad hoc data opera venerit, inde palam est, quod ipse caecum viderit, caecus vero ad ipsum non venerit.

56.1.7 Et tam diligenter illum intuitus est, ut id discipuli adverterent, et ad interrogandum inducerentur. Videntes enim eum studiose conspicientem, interrogaverunt eum: Quis peccavit, hic, aut parentes ejus?

56.1.8 Falso nixa interrogatio: quomodo enim peccasset antequam nasceretur? Quomodo ob parentum peccatum hic punitus esset?

56.1.9 quomodo ergo ad hanc venerunt interrogationem? Antehac cum paralyticum sanavit, dixit: Ecce sanus factus es, noli amplius peccare.

56.1.10 Discipuli ergo considerantes illum propter peccatum in paralysim incidisse, dicunt: Esto, ille propter peccata in paralysin inciderit; de hoc quid dixeris?

56.1.11 Num hic peccavit? Verum id dici nequit: nam a nativitate caecus est. Num forte parentes ejus? Neque hoc dici potest: filius enim pro patre non dat poenas.

56.1.12 Ut ergo puerum morbo laborantem videntes dicimus: Quid de hoc dicendum?1862: dicendum, Quid fecit hic puer? non rogando, sed dubitando; sic discipuli non tam interrogando quam dubitando, id dicebant.

56.1.13 Quid ergo Christus? Neque hic peccavit, neque parentes ejus. Quod non dicit, ut eos prorsus peccatis liberos indicet.

56.1.14 Neque enim simpliciter dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed addidit: Ut caecus nasceretur; sed ut glorificetur Filius Dei. Peccavit namque hic et parentes ejus.

56.1.15 Sed non inde caecitas venit. Haec porro dicit, non ut indicaret; non hunc quidem, sed alios his de causis caecos fuisse, nempe ob parentum iniquitatem: neque enim licet alio peccante, alium castigare.

56.1.16 Nam si hoc concedamus, illud etiam concedamus oportet, ipsum antequam nasceretur peccavisse. Ut ergo cum dicit: Neque hic peccavit, non intelligit ab ortu quempiam peccare et puniri;

56.1.17 sic cum dicit, neque parentes ejus, non declarat quempiam de peccatis parentum poenas dare: nam Ezechielis ore hanc tollit opinionem:

56.1.18 Vivo ego, dicit Dominus, si erit haec parabola dicens: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.

56.1.19 Moyses item ait: Non morietur pater pro filio; et de quodam rege dicit, quod propterea id non fecerit, servans legem Moysis.

56.1.20 Quod si quis objecerit: Quomodo ergo dicitur: Qui reddit peccata parentum in filios, usque ad tertiam et quartam generationem?

56.1.21 Reponemus, sententiam non esse universalem; sed de quibusdam dici, qui ex Aegypto exierant;

56.1.22 hoc est, Quia ii qui ex Aegypto exierant, post tot signa et prodigia parentibus suis pejores evaserunt, qui tamen parentes nihil horum viderant, eadem illa patientur, inquit, quae illi passi sunt, quia eadem scelera perpetrarunt.

56.1.23 Et quod res sic intelligenda sit, probe capiet, si quis locum exploret. Cur ergo caecus natus est? Ut manifestaretur, inquit, gloria Dei.

56.1.24 Hinc rursus alia exsurgit quaestio: Num absque hujus punitione, non poterat gloria Dei apparere?

56.1.25 Certe non dicitur non potuisse; poterat enim; sed ut in hoc etiam appareret. Ergone, inquies, injuriam propter Dei gloriam accepit?

56.1.26 Quam, quaeso, injuriam? Quid1862: qui, si nunquam illum nasci voluisset? Ego vero etiam ex caecitate beneficium accepisse dico, nam interioribus quoque vidit oculis.

56.1.27 Quid juvant oculi Judaeos? Majus enim supplicium habuerunt, quod videndo caeci essent. Quid vero huic damni fuit ex caecitate? Propter illam visum accepit.

56.1.28 Itaque ut mala hujus vitae, mala non sunt; sic bona non sunt bona; sed unum peccatum malum est; caecitas vero non mala. Qui autem ex nihilo producit, potuit illum sic relinquere.

56.1.29 Quidam vero dicunt hanc particulam non esse causalem; sed ex eventu dici; ut quando dicit: In judicium veni in hunc mundum, ut non videntes, videant, et qui vident, caeci fiant. Non enim venit ut videntes caeci fierent.

56.1.30 Et rursum Paulus: Nam quod notum est Dei, manifestum est in illis, ut sint inexcusabiles. Etsi non ideo manifestaverit, ut excusatione privarentur, sed ut illam haberent.

56.1.31 Et rursum alibi, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: atqui non ideo subintravit; sed ut cohiberetur peccatum.

56.2.1 Viden’ ubique adverbium ex eventu poni. Ut enim architectus optimus partem aedium perfecit, partem imperfectam reliquit, ut ex residuo apud incredulos de toto sese defendat;

56.2.2 ita et Deus corpus nostrum conglutinat et perficit, tamquam domum quamdam labantem, cum manum aridam sanat, paralytici membra firmat, claudos erigit, leprosos mundat, aegros sanat, crura debilia confirmat, mortuos suscitat, clausos oculos aperit, non habenti oculos visum dat.

56.2.3 Quae omnia infirmae naturae vitia dum corrigit, potestatem ostendit suam. Cum dicit autem, ut manifestetur gloria Dei, de se, non de Patre loquitur.

56.2.4 Illius quippe gloria manifesta erat. Quia enim audierant, Deum cum hominem formaret, accepisse limum de terra; ideo sic ille lutum formavit.

56.2.5 Si enim dixisset: Ego sum qui accepi pulverem de terra, et hominem formavi, id auditoribus offensioni fuisset; ubi vero id ipso opere ostendit, non repugnare potuerunt.

56.2.6 Accepto itaque pulvere, quem cum sputo commiscuit, sic occultam gloriam suam manifestam reddidit. Non parva enim gloria erat, quod creaturae opifex putaretur.

56.2.7 Ex hoc enim caetera sequebantur. Ex parte totum credebatur. Majoris namque fides, id quod minus erat confirmabat.

56.2.8 Creatarum enim rerum omnium praestantissimus est homo, et membrorum preciosissimum est oculus: idcirco non simpliciter, sed illo modo hic oculos creavit.

56.2.9 Etsi enim parvum sit membrum, est tamen maxime necessarium corpori: hoc Paulus declarat: Et si dixerit auris, non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?

56.2.10 Omnia quippe quae in nobis sunt, divinam potentiam demonstrant; multo magis oculus, qui totum corpus gubernat; qui toti corpori pulcritudinem indit, qui faciem ornat, qui lucerna est omnium membrorum.

56.2.11 Nam quod sol est orbi, id oculus est corpori. Si solem exstinguas, omnia perdidisti, omnia turbasti. Si exstinguas oculos, pedes sunt inutiles, manus, item ipsa anima.

56.2.12 Cognitio enim his labefactatis abit: his namque Deum novimus. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

56.2.13 Non ergo corpori solum lucerna est oculus, sed animae plus quam corpori. Quapropter ceu in regio quodam loco superne locatur, caeterisque superponitur sensibus.

56.2.14 Hunc itaque format. Deinde ne putes ipsum materia opus habuisse ad agendum, et discas non luto opus habuisse initio; nam qui substantias majores ex nihilo produxit, multo magis hanc sine praevia materia fecisset.

56.2.15 Ut ergo discas illa non indiguisse, docens se Creatorem in principio fuisse, apposito luto dicit: Vade, lavare, ut intelligas me ad formandos oculos luto opus non habere, sed ut manifestetur in ipso gloria mea.

56.2.16 Quod enim de seipso loquatur cum dicit, Ut manifestetur gloria Dei, intulit, Me oportet facere opera ejus qui misit me; id est, oportet me manifestare meipsum;

56.2.17 et ea facere, quae demonstrare possint me eadem facere quae Pater facit; non similia, sed eadem, quod majorem significat aequalitatem, diciturque de iis, qui ne vel tantillum inaequales sunt.

56.2.18 Quis ergo jam contradixerit, videns eum eadem posse quae Pater potest? Non modo enim oculos formavit, nec solum aperuit, sed et visum largitus est, quod argumentum etiam est ipsum animam quoque inspirasse.

56.2.19 Illa enim non operante, oculus etsi sanus et integer fuerit, nihil unquam viderit.

56.2.20 Itaque animae etiam operationem indidit, et membrum dedit omnibus instructum arteriis, nervis, venis, sanguine, caeterisque omnibus, ex quibus corpus nostrum constituitur.

56.2.21 Me oportet operari, dum dies est. Quid haec sibi volunt? et quam habent consequentiam?

56.2.22 Multam. Hoc enim vult significare: Donec dies est, donec possunt homines in me credere, dum vivo, operandum mihi est. Venit nox; hoc est futurum tempus, quando nemo potest operari.

56.2.23 Non dixit, Quando ego operari non possum; sed, quando nemo potest operari; id est, quando non est amplius fides, non labores, non poenitentia.

56.2.24 Quod enim fidem opus appellat, dicunt ei, Quid faciemus, ut operemur opera Dei? respondet, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit.

56.2.25 Quare ergo hoc opus nemo potest tunc operari? Quia tunc fides non erit; sed velint nolint, omnes audient.

56.2.26 Ne quis enim diceret, illum ambitione motum hoc facere; ostendit se eorum gratia omnia facere, quippe qui hic solum habeant credendi facultatem, nec quidpiam ibi lucri consequi possint.

56.2.27 Ideo nec accedentem caecum curavit. Quod enim dignus esset qui curaretur: quodque si vidisset, credidisset accessissetque;

56.2.28 et si ab aliquo audisset praesentem, non neglexisset, ex iis quae sequuta sunt palam est, ex fortitudine nempe et ex fide ejus.

56.2.29 Poterat enim secum cogitare ac dicere, Quid hoc est? Lutum fecit, et linivit oculos meos, et dixit mihi, Vade, lavare?1862: lavare. Annon poterat curare me, et tunc in Siloam mittere?

56.2.30 Saepe ibi me lavi cum aliis, nihilque mihi profuit. Si quam potestatem haberet, praesens me sanavisset. Quod etiam dicebat Naaman Elisaeo.

56.2.31 Jussus enim lavare se in Jordane, non credebat, cum tamen tanta esset Elisaei fama.

56.2.32 At caecus non fuit incredulus, nec contradixit, nec secum reputavit: Quid hoc est? an lutum imponere oportuit? Hoc potius caecum reddiderit.

56.2.33 Quis unquam sic visum recepit? Sed nihil horum cogitavit. Vidistin’ fidem et animum firmum? Venit nox.

56.2.34 Hinc ostendit, etiam post crucem se impiorum curam habiturum esse, multosque attracturum.

56.2.35 Adhuc dies est, posthac vero illos penitus abscindet, quod ita declarat: Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi. Quod etiam aliis dixit: Credite, donec lux vobiscum est.

56.3.1 Cur ergo Paulus praesentem vitam noctem vocavit, illam autem vitam, diem?

56.3.2 Non contraria Christi verbis, sed eadem ipsa dicens mente, non litera; nempe, Nox praecessit, dies autem appropinquavit.

56.3.3 Noctem enim praesens tempus vocat, propter eos qui in tenebris sedent, vel comparando eam cum illa die. Christus vero noctem appellat futurum tempus, quod tunc a peccando cessetur.

56.3.4 Paulus vero praesentem vitam noctem appellat, quia ii qui in nequitia et incredulitate vivunt, in tenebris sunt.

56.3.5 Fideles igitur alloquens ait, Nox praecessit, dies autem appropinquavit, utpote qui luce illa fruituri sint, noctem vero veterem vitam appellat, abjiciamus, inquit, opera tenebrarum.

56.3.6 Viden’ illum noctem ipsis esse dicere,1862: dicere? quare addit; sicut in die honeste ambulemus, ut illa fruamur luce. Nam si lux haec tam pulcra est, cogita qualis erit illa.

56.3.7 Quantum enim solaris radius est lucernae lumine splendidior, tanto, imo longe magis erit lux illa, hac praestantior.

56.3.8 Et hoc significabat his verbis, Sol obtenebrabitur; id est, ob vim splendoris illius non apparebit.

56.3.9 Quod si nunc ut splendidas et bono aere fruentes aedes habeamus, infinitas opes expendimus misere exaedificando, cogita quot sint subeundi corporei labores, ut splendidas aedes nobis in caelis exstruamus, ubi lux illa ineffabilis.

56.3.10 Hic enim et pugnae et contentiones de terminis et parietibus; ibi vero nihil simile, nulla invidia vel livor; nemo de terminis nobiscum contendet.

56.3.11 Haec porro necessario relinquenda domus est; illa perpetuo manet: haec tempore teritur, innumerisque obnoxia est detrimentis, illa semper stat: hanc pauper excitare nequit, illa vel duobus obolis construitur, ut vidua illa construxit.

56.3.12 Ideo praefocor, quod tot nobis propositis bonis, ita segnes desidesque simus, nihilque non agamus, ut hic conspicuis fruamur aedibus, dum nihil curamus ut in caelis vel minimum paremus nobis diversorium.

56.3.13 Dic, quaeso, ubi hic domum habere velles? in deserto, aut in aliquo parvo oppidulo? Non puto: sed in magnis regiisque urbibus, ubi majus commercium, ubi splendor major est.

56.3.14 Ego in talem te duco civitatem, cujus opifex et auctor est Deus. Hic, quaeso, construamus, hic exaedificemus minore sumtu et labore.

56.3.15 Has aedes construunt manus pauperum, hoc optimum est aedificium. Quae autem hic construimus extremae sunt dementiae argumentum.

56.3.16 Nam si quis te in Persidem ageret, visurum illam regionem et mox reversurum: atque te illic juberet aedes exstruere: annon stultissimum illum diceres, qui tibi inanem sumtum suaderet?

56.3.17 Cur ergo in terra idipsum facis, unde brevi migraturus es? At, inquies, filiis relinquam: verum illi quoque te paulopost sequuturi sunt;

56.3.18 imo saepe te praecedent, illorumque similiter posteri; hincque tibi moeroris causa, cum heredes non tibi superesse videas.

56.3.19 Ibi vero nihil hujusmodi timendum, sed immota manet hereditas tibi, filiis, nepotibus, si eamdem virtutem imitabuntur.

56.3.20 Illam Christus aedificat: quo opifice nullis curatoribus, nulla sollicitudine est opus. Ubi enim Deus in se suscipit opus, quid ultra curandum?

56.3.21 Ille omnia colligit, et domum excitat. Neque id solum mirabile est; sed quod ita illam exstruat ut optare, imo melius quam optare possis. Est enim artifex optimus, qui tibi utilissima curat.

56.3.22 Si pauper sis, et hanc construere domum velis, nullam invidiam, nullum tibi pariet livorem: nemo enim invidus illam videt; sed Angeli tantum, qui de bonis tuis gaudent.

56.3.23 Nemo illius fines invadere poterit, quia hoc morbo laborantium nullus vicinus erit. Vicinos illic habebis sanctos, Paulum, Petrum, Prophetas omnes, Martyres, Angelorum et Archangelorum coetus.

56.3.24 His vero de causis facultates pauperibus effundamus, ut illa tabernacula consequamur, quae nos omnes adipisci contingat,

56.3.25 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY