PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.1.28 Sicut igitur mala non sunt mala que per presentem uitam, ita neque bona; sed peccatum solum malum, cecitas autem non malum. Qui autem ex non ente adesse deduxit, potestatem habebat et ita eum dimittere.
CLOSE
Griffolini

56.1.28 Itaque ut mala huius uitae mala non sunt, ita1486: itaque neque bona, sed peccatum duntaxat malum. Caecitas non est malum. Qui uero quod non erat, ut esset, effecit, poterat et sic dimittere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.1.28 Itaque vt mala huius vitae mala non sunt, ita neque bona, sed peccatum duntaxat malum. Caecitas autem non est malum. Qui vero quod non erat, vt esset effecit, poterat et sic dimittere.
CLOSE
Montfaucon

56.1.28 Itaque ut mala hujus vitae, mala non sunt; sic bona non sunt bona; sed unum peccatum malum est; caecitas vero non mala. Qui autem ex nihilo producit, potuit illum sic relinquere.