Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia LVI (Paris fol.98rb-100ra; Harley fol.127ra-129ra)

56.1.1 Et transiens Ihesus uidit hominem cecum a natiuitate, et interrogauerunt eum discipuli eius: Rabbi, quid peccauit hic aut parentes eius ut cecus nasceretur?

56.1.2 Valde clemens existens et nostre salutis curam habens, et indeuotorum ora obstruere uolens, nichil eorum que ad se pertinent derelinquit, et si nullus qui attendat fuerit.

56.1.3 Hoc denique et propheta sciens, dixit: Vt utique iustificeris in sermonibus tuis et uiceris in eo quod tu iudicaris. Propter hoc utique et hic quia sermonum altitudinem non susceperunt.

56.1.4 Sed et demonium habentem uocarunt, et interficere temptarunt, exiens de templo curauit cecum, et absentatione furorem mitigans, et per operationem signi duriciam eorum, et insuasibilitatem eorum molliens, et hiis que dicta sunt fidem faciens,

56.1.5 et facit signum non contingens, et tunc primum eueniens. A seculo, enim ait, non auditum est quoniam aperuit quis oculos ceci nati.

56.1.6 Ceci quidem fortassis aperuit, nati uero non adhuc. Et quoniam egrediens ex templo ad opus uenit studiose manifestum illinc. Ipse enim uidit cecum, non cecus ei accessit,

56.1.7 et ita studiose respexit ut et discipulis sensum tribueret. Ab hoc denique et ad interrogationem uenerunt. Videntes enim eum studiose attendentem interrogauerunt, dicentes: Quid peccauit hic aut parentes eius?

56.1.8 Falsa interrogatio! Qualiter enim peccauit antequam natus esset? Qualiter autem parentibus peccantibus ipse utique cruciatus est?

56.1.9 Vnde igitur uenerunt ad interrogationem hanc? Ante hoc paraliticum curans, dixit: Ecce sanus factus es, non ultra pecca.

56.1.10 Illi igitur excogitantes quoniam propter peccata dissolutus est, dicunt: Esto quod ille propter peccata dissolutus est. De hoc autem quid utique dices?

56.1.11 Hic peccauit? Sed non est dicere a natiuitate non est cecus, sed parentes eius? Sed neque hoc: Filius enim pro patre non dat uindictam.

56.1.12 Sicut igitur puerum mala pacientem uidentes dicimus: Quid utique quis diceret de hoc? Quid fecit puer? non interrogantes sed apporiantes; ita utique et discipuli non tantum interrogantes hoc dicebant sed apporiantes.

56.1.13 Quid igitur Christus? Neque hic peccauit neque parentes eius. Hoc autem non a peccatis eos eripiens ait.

56.1.14 Non enim simpliciter dixit: Neque hic peccauit, neque parentes eius; sed induxit: Vt cecus nasceretur, sed ut glorificetur filius dei. Nam peccauerunt quidem et hic et parentes eius.

56.1.15 Sed non hinc ait cecitas. Hec autem dicebat nondum ostendens quoniam hic quidem non ita. Alii uero ex hiis ceci facti sunt causis propter parentum peccata. Neque enim est peccante alio punire alium.

56.1.16 Quia si hoc dabimus et illud dabimus quoniam ante natiuitatem peccauit. Sicut igitur dicens quoniam neque hic peccauit non hoc dicit quoniam est a natiuitate peccare et torqueri,

56.1.17 ita dicens: Neque parentes eius; non hoc dixit quoniam est propter parentes torqueri. Etenim per Ezechiel destruxit iam opinionem:

56.1.18 Vivo ego, dicit dominus, non erit parabola hec que dicitur: Parentes manducauerunt uuas acerbas, et dentes filiorum obstrupuerunt.

56.1.19 Sed et Moyses ait: Non morietur pater pro filio. Et de quodam rege ait quoniam propter hoc hec non fecit, custodiens Moysi legem.

56.1.20 Si uero dicat quis: Qualiter igitur dictum est quoniam reddit peccata parentum in filios in terciam et quartam generationem?

56.1.21 Illud utique dicemus quoniam non est uniuersalis enunciatio, sed in quibusdam dictum est qui ex Egypto exierunt.

56.1.22 Quod autem dicit tale est, quia qui ex Egypto exierunt post signa et miracula parentibus facti sunt deteriores, qui nichil horum considerauerunt, eadem pacientur, ait, que passi sunt illi, quia eadem presumpserunt.

56.1.23 Et quoniam de illis dictum est, loco quis insistens diligentius sciet. Cuius igitur gratia cecus natus est? ut manifestetur gloria dei, ait.

56.1.24 Ecce rursus questio alia: Sine huius supplicio non licebat manifestari dei gloriam?

56.1.25 Maxime quidem non hoc dictum est quoniam non licebat. Licebat enim. Sed et in hoc ut manifestetur. Quid igitur ait? Iniusta passus est propter dei gloriam?

56.1.26 Quam iniusticiam dic michi? Si enim neque uniuersaliter producere uoluisset? Ego autem et beneficium eum accepisse aio a cecitate. Interioribus enim aspexit oculis.

56.1.27 Que enim utilitas est Iudeis oculorum? Maius enim supplicium haberunt non legi inuidendo. Que autem huic iactura a cecitate? Per hanc enim respexit.

56.1.28 Sicut igitur mala non sunt mala que per presentem uitam, ita neque bona; sed peccatum solum malum, cecitas autem non malum. Qui autem ex non ente adesse deduxit, potestatem habebat et ita eum dimittere.

56.1.29 Aiunt autem quidam quoniam ut hoc non causatiuum est sed euentus ut puta cum dicat: In iudicium ego ueni in mundum hunc ut qui non uident, uideant, et qui uident, ceci fiant. Et nimirum non propter hoc uenit ut qui uident ceci fiant.

56.1.30 Et rursus Paulus: Cognoscibile enim dei manifestum est in ipsis ut fiant ipsi inexcusabiles. Et nimirum non propter hoc eis manifestauit ut priuentur excusatione, sed ut pociantur excusatione.

56.1.31 Et rursus alibi: Lex autem intrauit ut habundaret delictum. Et nimirum non propter hoc introiuit, sed ut prohibeatur peccatum.

56.2.1 Vides ubique hoc uocabulum ut euentus existens? Sicut enim quis domorum fabricator optimus, domus hoc quidem operatus illud autem dimisit imperfectum ut hiis qui decredunt per reliquum et de toto respondeat;

56.2.2 ita et deus uelut domum quamdam carnosum corpus nostrum conglutinat et replet, et manum siccam curans dissoluta membra, claudos dirigens, leprosos mundans, egrotos erigens, eos qui cruribus lesi sunt integros faciens, mortuos a morte uocans, clausos oculos aperiens, non existentes imponens;

56.2.3 que omnia eius que secundum naturam imbecillitatis existencia nocumenta corrigens demonstrabat suam uirtutem. Dicens autem manifestetur gloria dei; de seipso, ait, non de patre.

56.2.4 Illius enim gloria iam manifesta. Quia non audierant quoniam hominem deus fecit, accipiens puluerem a terra; propter hoc ita et hic plasmauit.

56.2.5 Nam hoc quidem est dicere quoniam ego sum qui accepi puluerem de terra et plasmaui hominem, obuium uiderunt esse andientibus; per opus autem hoc ostensum non adhuc de cetero obstabant.

56.2.6 Idcirco utique et ipse puluerem accipiens et massans sputo, ita eam que occultabatur eius gloriam manifestauit. Non parua enim hec gloria id est conditorem eum extimari creationis.

56.2.7 Ab hoc enim et alia conueniebant a patre et totum credebatur. Ea enim que de maiori est fides, et quod minus est certiorat.

56.2.8 Creationis enim uniuerse honorabilior homo, et eorum que in nobis membrorum honorabilius oculus. Propter hoc non simpliciter sed ille modo oculos condidit.

56.2.9 Etsi enim paruum magnitudine membrum, sed toto corpore magis neccessariam est. Et hoc Paulus ostendens dixit: Si dixerit auditus quoniam non sum oculus et ideo non sum ex corpore, non in hoc non est ex corpore?

56.2.10 Nam omnia quidem que in nobis sunt membra, dei sapiencie sunt demonstratio. Multo autem magis oculus: hoc denique omne gubernat corpus, hoc omni corpori pulchritudinem operatur, hoc ornat uisum, hoc lucerna est omnium membrorum.

56.2.11 Quod enim sol secundum orbem terrarum, hoc oculus in corpore. Etsi extinxeris solem, omnia perdis; etsi extinxeris oculos, et pedes inutiles et manus et anima.

56.2.12 Discedit cognitio, excecatis hiis. Per hos enim deum cognouimus. Inuisibilia enim eius, ait, a creatione mundi facturis intellecta conspiciuntur.

56.2.13 Non igitur lucerna oculus corpori solum est, sed et ante corpus anime. Idcirco ut in quodam regali loco collocatur superiorem quietem sortiens et aliis sensibus presidens.

56.2.14 Hunc igitur plasmauit. Deinde ut non extimes quoniam materia non indiget cum aliquid faciat, et ut discas quoniam neque in principio luto opus habebat. Qui enim maiores substancias non existentes induxit, multo magis hanc sine materia fecisset.

56.2.15 Vt igitur discas quoniam non indigencie gratia hoc fecit, sed docens seipsum esse conditorem eundem qui in principio usus est luto ait: Vade, laua ut uideas; quoniam non luto indigeo ad faciendum oculos, sed ut manifestetur in te gloria mea.

56.2.16 Quoniam enim de seipso ait, dicens: Vt manifestetur gloria dei; induxit: Me oportet operari opera eius qui misit me, id est me oportet manifestare meipsum;

56.2.17 et facere ea que possunt me manifestare eadem patri facientem. Non talia sed eadem quod maioris est inalterabilitatis et quod in his que neque secundum parum distant dicitur.

56.2.18 Quis igitur resistet de reliquo uidens eum eadem posse patri? Non enim plasmauit solum oculos neque aperuit, sed et uidere largitus est, quod argumentum est eius quod animam insufflauit.

56.2.19 Illa enim non agente, oculus et si expletus fuerit, nequaquam uidebit umquam aliquid.

56.2.20 Itaque et eum qui ab anima actum largitus est, et membrum dedit omnia habens, et arterias et neruos, et uenas et sanguinem, et alia omnia ex quibus compositum est nobis corpus.

56.2.21 Me oportet operari donec dies est. Quid hec uolunt uerba? Quam autem consequenciam habent?

56.2.22 Multam. Quod enim dicit: Tale est donec licet hominibus credere in me, donec uita hec consistit, oportet me operari. Veniet nox, hoc est futurum tempus, quando nullus potest operari.

56.2.23 Non dixit quoniam ego non possum operari, sed quando nullus potest operari; hoc est, quando non ultra fides est, neque labores, neque penitencia.

56.2.24 Quoniam autem hic opus fidem dicit, dicunt ei: Quid faciemus ut operemur opera dei? Dicit: Hoc est opus dei ut credatis in eum quem misit ille.

56.2.25 Qualiter igitur hoc opus nullus potest operari tunc? Quoniam neque fides tunc, sed et uolentes et nolentes obedient tunc.

56.2.26 Vt enim non quis dicat quoniam ut laudetur uane hoc facit; ostendit quoniam ignoscens eis omnia operatur, hic solum potestatem habentibus credere et non ultra potentibus illic fructificare aliquid.

56.2.27 Propterea neque accedente ceco fecit quod fecit. Nam quoniam quidem dignus erat curari, etsi uideret, credidisset utique et accessisset;

56.2.28 et ab aliquo audisset pretereuntem. Neque ita neglexisset, ex hiis que deinceps sunt, manifestum est ex uirilitate et ex fide ipsa.

56.2.29 Etenim erat decens eum excogitare et dicere: Quid hoc est? lutum fecit et superunxit oculos meos et dixit: Vade, laua. Non potuit curasse et tunc misisse ad Siloam?

56.2.30 Multociens laui illic cum aliis multis, et nullo potitus sum beneficio. Si quam uirtutem haberet, presens utique curasset, quod et Naaman ab Helyseo discit.

56.2.31 Etenim ille iussus abire lauari in Iordanem, decredebat, et hec tanta fama existente de Helyseo.

56.2.32 Sed non ita cecus decredidit, neque contradixit, neque excogitauit apud seipsum. Quid hoc est? Lutum oportebat imponere? Hoc excecare magis est.

56.2.33 Quis ita respexit umquam? Sed nichil horum excogitauit. Vides fidem solidam et desiderium? Veniet nox.

56.2.34 Ostendit quoniam et post crucem debet prouidere impiis et abducere multos.

56.2.35 Adhuc enim dies est. Post hoc autem finaliter eos abscidit a se et hoc ostendens dixit: Cum sim in mundo, lux sum mundi. Quod aliis dixit: Credite donec lux uobiscum est.

56.3.1 Quid utique Paulus? Noctem quidem presentem uitam uocauit, illam uero diem?

56.3.2 Non aduersans Christo sed eadem dicens, etsi non uerbis sed tamen intelligenciis. Etenim ait: Nox precessit, dies autem apropinquauit.

56.3.3 Noctem enim presens uocat tempus propter eos qui in tenebris sedent, aut propterea quia comparat id diei illi. Christus autem noctem futuram uocat propter peccatorum inoperabilitatem.

56.3.4 Paulus autem noctem presentem uitam uocat, propterea quia in tenebris sunt qui in malicia conuersantur et infidelitate.

Morale lvi. De elemosina et comparatione presentium bonorum ad futura.

56.3.5 Fidelibus igitur loquens, dixit: Nox precessit, dies autem appropinquauit. Debentibus potiri luce illa et noctem ueterem uitam uocat. Deponamus enim, ait, opera tenebrarum.

56.3.6 Vides quoniam illam esse noctem ait? Idcirco dicit ut in die boniformiter ambulemus, ut luce potiamur illa. Si enim lux hec ita bona est, excogita quam magna erit illa.

56.3.7 Quantum enim lucernali lumine solare melius, tantum et multo plus illud melius isto.

56.3.8 Et hoc ostendens, dixit quoniam sol obtenebratur, hoc est in superhabundancia illius claritatis, neque hiis apparebit.

56.3.9 Si uero nunc pro habendo lucidas domos et bene aeri patulas infinitas consumimus pecunias fabricantes afflicti, excogita qualiter oportet et corpora ipsa consumere pro edificando preclaras nobis in celis domos ubi lux illa ineffabilis.

56.3.10 Nam hic quidem et bella et rixe circa terminos et parietes. Illic autem nichil tale est neque inuidia, neque liuor; neque altercabitur quis nobis de terminorum positione.

56.3.11 Et hanc quidem relinquere necessarie omnino, illa uero commanet continue; et hanc quidem neccesarie marcessibilem tempore et infinitis supponi nocumentis, illam uero manere insenescibilem continue; hanc quidem inops non potest fabricare, illam uero et per duos obolos fabricare sicut uidua.

56.3.12 Propterea suffocor quoniam tot nobis propositis bonis pigritamur et desides sumus. Et qualiter quidem hic claras possideamus domos, omnia agimus, qualiter autem in celis saltem paruum habeamus habitaculum, non curamus neque solliciti sumus.

56.3.13 Dic enim michi ubi uelles domum habere? Num hic uel in deserto uel in unam paruarum ciuitatum? Non ego demum estimo, sed in regalissimis et magis ubi amplior copia, ubi maior superapparitio.

56.3.14 Ego autem te in ciuitatem talem duco cuius fabricator et conditor deus. Illic, obsecro, et fabricare et edificare per pautiores pecunias, per minorem laborem.

56.3.15 Illam domum inopum fabricat manus, et hic maxime est fabricare. Quia que deinde contingent uel fiunt nunc maxime insipiencie sunt.

56.3.16 Etenim si quis te in Persicam terram duceret, uisurum que illic et redeuntem, deinde iuberet domum condere, num non utique ultime accusares insipiencie ut intemporanee consumere iubentem?

56.3.17 Qualiter igitur in terra hoc idem facis quam paulo post derelinques? Sed filiis derelinquam ait, sed et illi paulo post delinquent post te.

56.3.18 Multociens autem et ante te, et qui post illos rursus, et fit tibi hec res tristicie materia, cum heredes detinentes non uideris.

56.3.19 Illic uero nichil tale est suspicari, sed immobilis possessio manet et tibi et filiis et nepotibus, si eandem uirtutem imitabuntur.

56.3.20 Illam fabricam Christus tangit. Illam fabricantem, non necessarie est procuratores supponere, neque curare, neque sollicitum esse. Cum enim deus opus susceperit, que necessitas sollicitudinis?

56.3.21 Ille omnia congregat et domum instituit et non hoc solum est mirabile. Sed quoniam ita eam fabricat ut tibi placitum est, magis autem et super quod placitum est et super quod uis. Artifex enim est optimus et ualde curat, de hiis que tibi conferunt.

56.3.22 Et si inops fueris et uolueris edificare domum hanc, non fert tibi inuidiam, neque generat tibi liuorem. Nullum enim eam uidet eorum qui sciunt inuidere, sed qui sciunt letari angeli bonis tuis.

56.3.23 Nullus eam exterminare poterit, nullus eam inhabitat eorum qui in talibus egrotant. Vicinos habens illic omnes martyres, plebem, angelorum, archangelorum.

56.3.24 Propter hec utique omnia existencia in pauperes euacuemus ut illis fruamur tabernaculis, quibus fiat omnes nos frui,

56.3.25 gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY