PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.3.21 Ille omnia congregat et domum instituit et non hoc solum est mirabile. Sed quoniam ita eam fabricat ut tibi placitum est, magis autem et super quod placitum est et super quod uis. Artifex enim est optimus et ualde curat, de hiis que tibi conferunt.
CLOSE
Griffolini

56.3.21 Ille necessaria colligit. Ille opus erigit. Neque hoc tantum mirandum, sed quod etiam satis superque optimum, et supra quam optare possis, aedificium construit. Quippe qui optimus opifex est, et maxime tuae studet utilitati,
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.3.21 Ille necessaria colligit, ille opus erigit: neque hoc tantum mirandum, sed quod etiam satis, superque optimum, et supra quam optare possis aedificium construit: quippe qui optimus opifex est, et maxime tuae studet vtilitati.
CLOSE
Montfaucon

56.3.21 Ille omnia colligit, et domum excitat. Neque id solum mirabile est; sed quod ita illam exstruat ut optare, imo melius quam optare possis. Est enim artifex optimus, qui tibi utilissima curat.