PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.2.13 Non igitur lucerna oculus corpori solum est, sed et ante corpus anime. Idcirco ut in quodam regali loco collocatur superiorem quietem sortiens et aliis sensibus presidens.
CLOSE
Griffolini

56.2.13 Non enim corporis lucerna tantum oculus est, sed animae potius. Quare ut in regio quodam loco in altioreF: altiori corporis parte sedem sortitus est, et caeteris prefertur sensibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.2.13 Non enim corporis lucerna tantum oculus est, sed animae potius. Quare vt in regio quodam loco, in altiore corporis parte sedem sortitus est, et caeteris praefertur sensibus.
CLOSE
Montfaucon

56.2.13 Non ergo corpori solum lucerna est oculus, sed animae plus quam corpori. Quapropter ceu in regio quodam loco superne locatur, caeterisque superponitur sensibus.