56.2.10 Nam omnia quidem que in nobis sunt membra, dei sapiencie sunt demonstratio. Multo autem magis oculus: hoc denique omne gubernat corpus, hoc omni corpori pulchritudinem operatur, hoc ornat uisum, hoc lucerna est omnium membrorum.
56.2.10 Quaecunque enim in nobis sunt, diuinae sunt sapientiae inditium, multo magis oculus, qui totum corpus gubernat ac regit. Oculus ornat, non os tantum, sed totum corpus. Oculus lucerna est omnium membrorum.
56.2.10 Quaecunque enim in nobis sunt, diuinae sunt sapientiae indicium: multo magis oculus, qui totum corpus gubernat ac regit. Oculus ornat, non os tantum, sed totum corpus. Oculus lucerna est omnium membrorum.
56.2.10 Omnia quippe quae in nobis sunt, divinam potentiam demonstrant; multo magis oculus, qui totum corpus gubernat; qui toti corpori pulcritudinem indit, qui faciem ornat, qui lucerna est omnium membrorum.