PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.2.1 Vides ubique hoc uocabulum ut euentus existens? Sicut enim quis domorum fabricator optimus, domus hoc quidem operatus illud autem dimisit imperfectum ut hiis qui decredunt per reliquum et de toto respondeat;
CLOSE
Griffolini

56.2.1 Ecce his in locis euentus aduerbium. Tanquam enim optimus quidam domus dispensator, partim perfecit, partim imperfectum reliquit, ut per haec de uniuerso incredulis rationem redderet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.2.1 Ecce his in locis euentus aduerbium, tanquam enim optimus quidam domus dispensator partim perfecit, partim imperfectum reliquit, vt per haec de vniuerso incredulis rationem redderet:
CLOSE
Montfaucon

56.2.1 Viden’ ubique adverbium ex eventu poni. Ut enim architectus optimus partem aedium perfecit, partem imperfectam reliquit, ut ex residuo apud incredulos de toto sese defendat;