56.3.6 Vides quoniam illam esse noctem ait? Idcirco dicit ut in die boniformiter ambulemus, ut luce potiamur illa. Si enim lux hec ita bona est, excogita quam magna erit illa.
56.3.6 Ecce quod illis noctem esse dixit, quare prosequitur, ut in die honeste ambulemus, ut lucem illam consequamur. Nam si huius saeculi lux tam pulcra est, consydera qualis illa futura sit.
56.3.6 Ecce quod illis noctem esse dixit: quere1603: quare prosequitur, Vt in die honeste ambulemus, vt lucem illam consequamur. Nam si huius seculi lux tam pulchra est, considera qualis illa futura sit:
56.3.6 Viden’ illum noctem ipsis esse dicere,1862: dicere? quare addit; sicut in die honeste ambulemus, ut illa fruamur luce. Nam si lux haec tam pulcra est, cogita qualis erit illa.