PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

57.1.12 Cum hiis autem et illud uult construere quoniam non alienus est a lege et ueteri testamento mittens ad Siloam. Neque illud de cetero suspicari erat ne Siloam sumat hanc gloriam.
CLOSE
Griffolini

57.1.12 Praeterea ueteri legi se non repugnare ostendit, cum ad Siloam mittit. Neque illud erat suspicandum, an aquae illius uirtute uisum accoeperit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

57.1.12 Praeterea veteri legi se non repugnare ostendit, cum ad Siloam mittit. Neque illud erat suspicandum, an aquae illius virtute visum acceperit.
CLOSE
Montfaucon

57.1.12 Ad haec vero vult illud ostendere, se veteri legi contrarium non esse dum in Siloe mittit. Neque enim metuendum erat, ne facti gloria Siloe referretur.